TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
Diffinitionibus autem omnibus existentibus ex genere et differentia constitutiva speciei, si conveniens autem diffinitio debet haberi, oportet primo quaerere in quo genere sit fortassis : quoniam forte non est res quae sit in genere directe sicut genus, vel species, vel individuum : et forte est in genere sicut principium generis : potentia enim et actus principia sunt generum et eorum quae sunt in genere, et ipsa non sunt directe in genere : quoniam principium alicujus non directe constituitur sub ipso, sed est ante ipsum. Esse autem in genere est esse sub genere, sicut manifestum est ex determinatis in Praedicamentis. Quaerendo autem utrum quocumque modo sit in genere, quaeremus utrum sit hoc aliquid quod est substantia, aut sit quantitas, aut sit aliud aliquod diversorum praedicamentorum, licet omnes convenerint ipsam aut substantiam, aut quantitatem esse : et ideo non est nobis necessarium ut reliqua genera inducamus. Habito autem genere ipsius animae, oportet nos quaerere de differentia animae, qualiter scilicet sit in genere, utrum sit aliquid eorum quae sunt potentia, sicut dixerunt illi qui po- sucrunt eam humorem quemdam : aut sit de numero eorum quae Graece vocantur endelechiae, quod Latine sonat perfectiones sive actus, sicut sunt formae essentiales actus et complementa rerum naturalium. Haec enim duo magnam habent differentiam.
Habitis vero genere et differentia animae, considerandum erit nobis utrum anima sit partibilis an impartibilis : quoniam quidam dixerunt in omnibus corporibus animam unam specie et numero, quae tamen pro diversitate corporum diversa operatur : et alii etiam, ut Plato, dixerunt in uno corpore plures osse animas specie differentes, sicut quod intellectiva sit in cerebro, et concupiscibilis sive appetitiva sit in hepate, et irascibilis sit in felle, et vitalis sit in corde, et generativa in testiculis . Ha'' ec autem sequentia declarabunt. Si vero consentiatur in hoc quod sit indivisibilis, tunc oportet quaerere utrum sit similis speciei omnis anima, et tantum dividatur per individua, aut non sit similis speciei omnis anima. Etsi consentiatur quod anima non est similis speciei, tunc oportet quaerere utrum sit tantum specie differens, et sint omnes species animae sub uno et eodem assignato genere, aut cum hoc differant etiam genere. Hoc autem inquirere est necessarium, quoniam quidam supponentes omnium animatorum esse easdem animas specie, quando tractant de anima, de humana solum loquuntur et inquirunt. Et per hoc credunt se sufficienter de omni anima terminasse, eo quod omnes anima), ut dicunt, in. specie conveniunt cum animabus hominum. Et in hoc peccato dicitur fuisse Plato, qui dixit omnem animae speciem esse in corpore hominis, et in corpore humano plures esse species animarum
subjecto differentes et forma. Haec autem non est sententia Aristotelis et Peripateticorum, sed potius quod anima hominis una sit substantia et subjecto, et habet pluralitatem in viribus et potestatibus sive potentiis suis. Et hoc in sequentibus declarabitur.
Videndum est ita quod nullo modo lateat nos utrum sit una ratio omnis animae, sicut est una ratio generis secundum species suas, aut sit altera et altera ratio specierum. Cum enim nos quaesivimus utrum anima sit unum genus ad omnes animas, vel non, sed sit specie differens tantum, tunc oportet nos cavere, ne ignoremus univocationem vel aequivocationem suae diffinitionis : ut sciamus utrum diffinitio data de anima sit univoca tribus animabus, vegetalili scilicet, et sensibili, et rationabili, sicut est una ratio animalis sive vivi ad ea quae continentur sub eo, aut non est sic, sed est altera ratio secundum unamquamque trium animarum, sicut est altera ratio equi, et canis, et dei Jovis vel aesculapii. Haec autem ideo dico, quia animal universale ut universale, aut nihil est de quidditate particularis et realis animalis, aut est posterius ipso. Et similiter est de omni communi quod universaliter praedicatur de aliquo. Causa enim animalis quae est principium esse hujus vel illius animalis, est in ipso animali esse, et est particularis, et non praecedit ipsum tempore, sicut dicebat Plato : quoniam si praecederet ipsum, non possemus habere notitiam particularis nisi per ipsum, sicut modo non cognoscimus res naturae, nisi scitis causis ex quibus sunt . Natura ergo formae generis vel differentiae quae est in ista re demonstrata in esse naturae, est in uno, et non est in alio. Sed cum intellectus noster accipit inten- tiones essentialium principiornm hujus rei demonstratae, quae sunt potentia et actus, et abstrahit eas a materia, et ab individuantibus aliis, tunc agit in eis universalitatem : sic universale posterius est quando ut universale accipitur, et non sicut prius dixit Plato, quod praecederet secundum esse omnia sua particularia. Haec tamen natura quae principium est essentiale hujus particularis demonstrati, prius est secundum causam et intellectum quam res principiata per ipsam : quia aliter non esset causa essentialis. Quod autem haec vera sint quae dicta sunt, testatur Aristotelis translatio Arabica quae sic dicit. " Et debemus praeservare nos ne ignoremus utrum diffinitio ejus sit eadem ut diffinitio vivi, aut sit alia in quolibet, verbi gratia, diffinitio equi et canis et hominis et Dei : vivum autem universale, aut nihil est, aut est postremum. " Et hoc exponit Averroes, sicut hic dictum est. Graeca autem translatio discordat ab hac : et (ut puto) est mendosa. Habet enim sic : " Videndum autem quatenus non lateat, utrum una ratio ipsius sit, an sicut animalis est secundum unumquodque altera. " Et si deberet concordare cum Arabica, sic deberet ordinari, " Utrum una ratio ipsius sit sicut animalis, aut sit secundum unumquodque altera : " tunc enim plana esset. Sed quia in multis invenimus Graecas emendatiores quam Arabicas translationes, ideo et hoc sustinentes dicimus, quod animalis est una ratio ut generis. Si autem animal secundum esse sumitur in unoquoque, tunc variatur esse ejus differentiis specierum sibi adjunctis : et tunc sic variatum habet alteram et alteram secundum esse diffinitionem : et licet hoc sit verum, tamen primum magis conveniens ad. propositum est.
Et ut melius intelligatur, sciendum est quod Plato posuit in omni re triplex esse universale. Linum quidem ante rem, quod erat causa rei formalis secundum esse praeceden-3, quia separatum ipsum esse posuit. Secundum in re, quod erat forma
adhaerens ei una in multis et de multis : et hoc unum dixit Plato in essentia esse unum et in esse naturae et formae in omnibus. Aristoteles autem in ratione dixit unum, et in essentia et esse plura. Tertium autem dixit esse post rem, quod est intentio universalis in anima : et sic dixit etiam quod anima communis et universalis erat ante omnes animas, et erat causa ipsarum per quam habent diffiniri et esse : et secundum hoc esset una universalis illius ratio de omni anima. Et hoc esse non potest, quia in philosophia prima habet ostendi id universale nullum esse omnino, sed omne universale ut universale sumptum esse aut nihil rei praecedens rem, aut esse post rem, sicut est intentio abstracta de particularibus.
His autem omnibus relictis, tanquam haec quae non hic, sed alibi sunt determinanda, dicimus nobis esse necessarium inquirere utrum una communis ratio sit de anima in communi danda, quae univoce conveniat tribus animabus, scilicet vegetabili, sensibili, et rationali, aut sit nobis quaerenda propria ratio secundum quamlibet trium animarum. Hoc enim necessarium est, quia inferius apparebit quod ratio data de anima, quae est endelechia corporis physici potentia vitam habentis, non omnino secundum unam rationem convenit tribus animabus, nec unius est et altera ratio secundum unamquamque animam., secundum quod est altera et altera equi et canis et hominis : quia ista diffiniuntur sicut habentia oppositas differentias, quarum una non est in. alia. Sed ratio animae in partibus suis est sicut figurae : quia sicut una figurarum secundum potentiam est in alia, sicut trigonum in tetragono, sic una animarum videtur esse in alia, sicut vegetativum in sensitivo, et sensitivum in rationali. Est igitur necessarium nobis subtiliter ista disquirere, quatenus non lateant quae dicta sunt.