DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT IV.

De confulalione erroris eorum qui dixerunt frigiditatem esse naturalem elementis, et caliditatem accidentalem.

Determinatis autem his, necessarium est nobis inquirere, utrum qualitates elementorum quae sunt propriae eis, sive secundum se sint simplicia, sive sint mixta in compositis, sive sint propria et essentialia elementis, ita quod causent ea, an sint accidentia ingredientia super ea, et possibilia sint elementa esse elementa sine eis, et praecipue de esse frigoris et caloris haec inquisitio est, an sint radices, hoc est, principium elementorum, an sint accidentia eorum? De hac enim materia multi priorum Philosophorum locuti sunt, qui. nos in philosophia antecesserunt. Democritus enim et Plato, et qui sequuntur utrosque, eo quod in sermonibus physicis in parte cum utroque conveniunt, et dixerunt frigiditatem esse radicem et principium essentiale elementis : caliditatem autem esse generatam aliunde, et esse accidens elementale, et non principium. Rationem autem probationis acceperunt a ligno : quoniam videtur quod id quod elemento convenit secundum se et per intrinseca sibi, est essentiale. Accidentale autem quod causatur ab extrinseco. Caliditas autem non inest elementis quae nos tangunt secundum se, quia tune semper esset in eis : sed potius accidit eis ex accessu solis ad. Ze- nith capitum nostrorum. Quando enim sol declinat a nostra habitabili in orbe suo declivi a dextra motus in sinistram. ad partem Meridiei, tunc si sit frigus superfluum super nos ex ipsa natura, ut inquiunt, elementorum, quam sol non vincit cum declinat a nobis : vocant enim dextram, dextram declivis circuli solis partem quae est ab Ariete in Libram : eo quod tunc sol ascendit, et movens est ad genituram omne quod est : sed amittit vires, sicut in sinistra, quando est in signis meridionalibus a Libra in Arietem. Et hoc est quantum ad nostram habitabilem, et non simpliciter.

Similiter autem loca quae sunt longinqua adlatus poli Aquilonaris quae multum distant a linea aequalitatis diei et noctis quae est circulus aequinoctialis, sunt multum frigida, ita quod quaedam eorum sunt inhabitalia propter frigus. Loca autem propinqua eidem lineae quae sunt inter Zenith capitum nostrorum, calida sunt propter directum aspectum solis. Et haec omnia patent ex his quae in praecedentibus libris determinata sunt. Talis autem aeris et elementorum mutatio ex directo respectu solis et obliquo perficitur sensu. Videtur ergo caliditas ex accessu solis generari et recessu : frigiditas autem ex ipsis elementis produci videtur. Videtur ergo caliditas esse accidentalis, et frigiditas essentialis elementis : et est fundamentum rationis eorum, quod caliditas generatur ex motu et directo respectu solis. Frigiditas autem sine his elementis quiescentibus invenitur.

Dicamus ergo, quod bene opinati sunt dicendo radium generare calorem et accessum solis similiter : quia haec per sensum cum esse inveniuntur. In hoc enim sermone nobiscum conveniuntur, sed in sententia differunt a nobis : quia nos dicimus caliditatem esse naturalem quibusdam elementis, sicut frigiditas est naturalis qualitas elementis quibusdam : visus enim testatur terram esse frigidam et siccam, quae, inquam, terra propinquior est nobis inter elementa. In his

enim duabus qualitatibus sentis terram etiam ad tactum. Aqua autem frigida est et humida et propinqua nobis procul dubio. Haec igitur duo elementa sunt propinqua nobis, et sunt frigida essentialiter. Duo autem sunt elementa calida propter radium solis, sed ex seipsis. Quod autem apparet hic frigiditas juxta nos in aere, nec tangere quando recedit sol a nobis, hoc non est propter hoc, quia aer sit essentialiter frigidus : sed quia duo elementa propinqua nobis frigida infrigidant eum. Licet autem talis excessus frigoris sive caloris ex accessu et recessu solis, hae tamen ambae qualitates sunt essentiales elementis duobus, sicut diximus. Bene igitur contingit aliquid agere formam aliquam in physicis, quod agens est accidentale : quod tamen illa forma inducta naturale est, et est in omni passivo quod naturaliter est receptivum illius formae, quemadmodum ignis recipit caliditatem. Et hoc determinavimus in Physicis , ''ubi diximus quod agens semper est extrinsecum., et tamen partiens naturaliter suscipit formam quando potentia est in ipso. Unde quamvis caliditas a motu generetur, tamen est naturalis materiae ignis.

Utrum autem hujus qualitates primae quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, sint formae substantiales elementorum, vel propriae passiones eorum, in libro Peri geneseos determinatum est. Quia nos hic de substantiis elementorum non agimus nisi tantum de proprietatibus eorum. Cum autem excessus fiat caloris et frigoris circa locum nostrae habitationis ex accessu et recessu solis, erit habitatio continua vel habitabilis et delectabilis, cujus principium est radix aequalitas et temperamentum primarum qualitatum. Cum enim connaturalitatem habeant locus et locatum, erunt illae qualitates principium loci, quae sunt principium locati. In omnibus autem corpori- bus animalium et plantarum principium est et radix aequalitas inter excessum et diminutionem, quod vocatur temperamentum. In hac enim aequalitate sanitas est his quae commixta sunt ex contrariis : per egressum autem a temperamento ad extremitatem : excessu aut calidi aut frigidi aut sicci fiunt in animalibus aegritudines et nocumenta perniciosa, sicut diximus superius.

Certum est igitur ex his quae dicta sunt, quod esse frigoris causatur ex propinquitate duorum elementorum frigidorum. Esse autem caloris in elementis est naturale duobus, quae non appropinquant nobis uno tempore plus quam in aliquo alio ; sed esse caloris et frigoris circa nostram habitabilem causatur ex. accessu et recessu, solis et aliorum planetarum in circulo obliquo, et est principium generationis et esse et vitae per aequalitatem temperamenti, et per excessum causatur nocumentum et aegritudo.