Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Sequitur :
"In deserto. "
Duo tangit quae clamat: unum pertinens ad omnes, quod necessarium est ad salutem, aliud pertinens ad perfectos, quod est expediens.
De primo dicit quatuor: praeparationem, viam, et cui paretur, et ubi.
Ubi praemittit quidem dicens: " In deserto, " ad litteram : quia ibi incepit praedicare Joannes. Per locum designans quantum Judaeorum synagoga jam deserta a cultu justitiae, in proximo deserenda a caerimoniis. Luc. III, 2, 3 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, etc. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti: et exsultatione colles accingentur.
" Parate. "
Hoc est, praeparate. Paratur autem, offendicula devia (alias, de via) removendo. Praeparatur etiam sternendo viam, ut suavis sit et pulchra : suavis, per conversationem exempli: et pulchra, per virorem fidei, et veritatis, et virtutis. Matth. XXI, 8 : Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Paratur etiam, humilia et suffossa elevando, quae mundanus timor suffodit: et alta, quae tumor erexit, ad aequalitatem deprimendo, et distorta vitiorum corrigendo. Et de his similiter dicitur, Isa. XL,4 : Omnis vallis exaltabitur, ei omnis mons ei collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas.
" Viam. "
Via est quae trita est : et haec est, vestigia praecedentium patrum qui iverunt ad Christum : quae quidem deleta fuit, quia filii non sequebantur fidem in devotione patrum. Thren. I, 4 : Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Jerem. VI, 16 : Interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea. Haec est via obedientiae mandatorum, Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Tob. IV, 20 : Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
" Domini. "
Et quoniam Dominus Ituros est ad. corda : et quoniam vos tenebitis munde per fidei devotionem ad Dominum Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. Osee, XIV, 10 : Rectae viae Domini , et justi ambulabunt in eis.
" Rectas facite semitas ejus. "
Tangit id quod est perfectorum. Et dicit tria : rectitudinem, compendium, et opus quod est in nobis. Scias autem quod, ut dicit Plato, recta est brevissima linearum inter duos terminos : et haec est via consiliorum. Semita autem dicitur a semis et iter, quasi dimidium iter : quia circuitus mundi sollicitudinum amputat: de quo dicitur in Psalmo XI, 9 : In circuitu impii ambulant. Et, Job, I, 7 : Circuivi terram, et perambulavi eam. Et haec semitae maxime Christi fuerunt, q uia has verbo et facto exhibuit. Proverb.IV, 11 et 12 : Ducam te per semitas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Isa. XXVI, 7: Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
" Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorem. "
Postquam praemisit prophetiam probantem congruum esse initium Evangelii per praedicationem Joannis, consequenter hic ipsam inducit praedicationem, Joannis. Et inducit tria: praedicationem, vitae qualitatem, et testimonium, quo ostendit Christi veritatem. Primum, de perfectione virtutum : secundum, dat formam operis : tertium autem, finem confirmat fidei, et veritatis. Haec autem patent in littera.
Circa praedicationem duo inducit: qualitatem videlicet praedicationis ex parte praedicantis, et qualitatem ejusdem ex parte populi eum audientis.
Ex parte autem docentis inducit duo: opus, et doctrinam.
De opere dicit tria : nomen, locum, et formam operis.
De nomine dicit :
" Fuit Joannes, "
Qui gratia Dei interpretatur. Congruebat enim ut gratiam et veritatem quae per Jesum Christum facta est , gratia Dei inchoaret. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum,et gratia ejus in me vacua non fuit. Exod, XXXIII, 19, 17 : Ego ostendam omne bonum tibi... invenisti enim gratiam coram me.
" In deserto, "
Judaeae populo in proximo deserendo. Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Osee, II, 14: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
" Baptizans. "
Ecce forma operis. Et dicitur ipse baptizans, quia non erat in baptismo Joannis, nisi opus Joannis: eo quod interius non conferebat gratiam. Unde, Joan. I, 26: Ego baptizo in aqua. Non dicit: In gratia. Act. XIX, 2 et 3 : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Et interrogaverunt eos Paulus et Apollo: In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Ideo etiam solus inter baptizantes Baptista vocatur. Matth. XI, 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Alii enim omnes in Christi baptismate baptizati, a Christo baptizati sunt. Joan. I, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Dicitur autem baptizans : quia in materia, et in actu, in quadam forma per similitudinem Christi baptisma praeostendit et induxit. Baptizabat enim in forma venturi. Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
" Et praedicans. "
Ostendit qualis fuerit in verbo, modo, et materia, et intentione finis.
Modo quidem cum dicit : " Praedicans. " Dicit enim Chrysostomus, quod praedicatio est eorum quae sunt supra intellectum, doctrina autem est intellectualium et rationabilium. II ad Timoth. IV, 2 : Praedica verbum : insta opportune, importune. Talia enim quae sunt fidei non possunt doceri, sed inspirari necesse est. Sed exterius possunt annuntiari : et haec annuntiatio, praedicatio est. I Joan. I, 2 : Annuntiamus vobis vitam aeternam.
" Baptismum. "
Ecce materia per quam assuescitur populus, et inducitur paulatim ad. formam novi sacramenti. Sic enim praecursor baptismi Christi fuit : quia, sicut dicit Beda, " Baptismum Christi quo " peccata solvuntur suo baptismate (quo " peccata solvi non possunt) praecucur-" rit. " Mundationem tamen corporis exhibuit, et in Christo ostendit fore mundationem mentis. IV Reg. v, 10 : Lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Per corpoenim opus Joannis venitur ad munditiam mentis per Christi baptisma.
" Paenitentiae. "
Tangitur hic finis. Et intelligitur de paenitentia interiori et exteriori. Et ideo dicitur, Luc. III, 3 : Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et formam sanctificationis imposuit. Et, Matth. III, 8, dixit : Facite ergo fructum dignum poenitentiae, Christi autem baptisma exteriorem poenitentiam et lamentum non requirit, sed omnia peccata gratis dimittit : et si requirit interiorem, hoc est, ut sit non fictus qui baptizatur. Sapient. i, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
" In remissionem peccatorum. "
Merito poenitentiae, non baptismatis : quia per poenitentiam semper peccata soluta sunt. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius . Jerem.XXXI, 19 : Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum..., et egi poenitentiam. Confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobriumadolesoentiae meae. Matth. III, 2 : Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.
" Ei egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. "
Hic tangitur doctrina ex parte auditorum. Et tanguntur quatuor : devotio scilicet, in egrediendo : generalitas, in affluendo : obedientia, in baptismo suscipiendo : compunctio, et poenitentia quam praedicavit, in peccato confitendo. Et haec patent in littera.
De primo dicit duo : egressum a propriis, et accessum in appropinquando sanctis.