LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De improbatione opinionis Stoicorum.
Admirantur autem Peripatetici talem positionem Stoicorum : per se enim notum esse volunt inter motum et movens nullum esse medium. Si ergo sit primum movens nullo modo tangens id quod movet, sed separatum ab ipso, procul dubio non movebit, quia quod non tangit, non agit : et quod non agit, in acto non inducit passionem : inutile est ergo ad tacturam agens separatum.
Adhuc id quod de esse rei est, aliquid rei est : si igitur rei nihil sit, sequitur ipsum non esse de esse rei principium : ergo aliquid rei erit separatum, aut nihil rei est : ergo nihil est de esse rei : ex quo sequitur, quod non sit ejus quod est esse principium nisi formae per actum, sicut sigillum est principium imaginis quae est in cera . Nos autem quaerimus principium ejus quod est esse substantiale.
Adhuc eadem sunt principia essendi et sciendi : aliter enim ex propriis et essentialibus non sciretur res : scire enim arbitramur, cum causam cognoscimus uniuscujusque, et quoniam illius causa est, et impossibile est aliter se habere . Si igitur separata inutilia sunt ad constitutionem esse, sequitur quod inutilia sunt ad scire. Ergo nec factum refertur ad ipsa sicut ad principium esse, nec sciens aliquid ad ipsa respondet sicut ad principium cognitoris factorum.
Adhuc separatum non conjungitur facto nisi per aliud quod non est separatum : hoc ergo ponere oportebat si perfecta deberet esse doctrina Stoicorum : et sic oportebat ponere plura principia.
Adhuc separatum ut separatum nihil est de esse facti : quod autem nihil est de esse facti secundum potentiam vel actum, nulla ratione potest esse principium formale : patet ergo quod formae separatae principium esse non possunt.
Praeterea quod numeros ponunt, non videtur habere causam : proportio enim quae in factis est et in factorum potentiis, non in numeratis accipitur secundum quod numerata sunt, sed potius secundum quod relata ad potentiam agentium vel patientium et terminantium et terminatorum : per accidens igitur referuntur ad numerum : numerus igitur non per se principium est, sed per accidens.
Similiter etiam impossibile est quod dicunt de mathematicis continuis : ab alio enim habet corpus quod corpus est, et quod corpus naturale est. Ab hyle enim et forma habet quod corpus naturale est : a fluxu autem puncti per tres diametros ad tactum recti anguli se contingentes, habet quod corpus mathematicum est : accidit ergo corpori naturali, quod cor-
pus mathematicum est : mathematica ergo principia naturalis corporis esse non possunt : et quia multa talia in prima philosophia a nobis contra Stoicos dicta sunt, haec quantum ad dictam opinionem dicta sufficiant.