PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT V.

De Paupertate,

A. Paupertas vera et perfecta est, omnia propter Deum, sponte et libenter relinquere : nihil praeter solam necessitatem possidere, eademque necessitate se indignum sentire : imo etiam ipsa necessitate, quandoque propter Deum, et propter paupertatis amorem, libenter carere. Ubi enim non est necessitas, ibi non potest perpendi vera paupertas. Sic Dominus noster. Jesus Christus, necessitate cibi caruit : cum nec sibi, nec discipulis suis spicas confricantibus, panem habere potuit. Qui similiter vestium necessitate caruit, quando (teste D. Bernardo ) ante crucem penitus nudatus fuit. Qui etiam sitiens in cruce, haustum aquae habere non potuit : nec lapidem, nec asserem, in quo moriens, crucifixum caput reclinarEt Heu ! quam saepe est ibi superfluitas, ubi creditur vera esse necessitas.

B. Verus pauper nulla transitoria concupiscit imo oblata respuit : exem- plo Elisei, qui munera Naaman non accepit : exemplo Danielis, qui dona Baltassar regis contempsit . Ille paupertatem vere amat, qui potius mereri vellet per paupertatem, parvam gloriam in coelesti regno, quam magnam per divitias. Et hoc, propter conformitatem Jesu Christi.

C. Ad amorem verae paupertatis inducere nos debent tria, secundum D. Bernardum : " Nihil, inquit, Deo charius, nihil Angelis amabilius, nihil hominibus fructuosius, quam in paupertate obediendo vitam finire. " Quod autem paupertas Deo placeat, testatur idem Bernardus : " In sinistra, inquit, Dei divitiae et gloria : in dextera longiturnitas vitae. Horum omnium aeterna in coelis affluentia suppetebat : sed paupertas non inveniebatur in eis. Porro in terris abundabat et superabundabat haec species, et nesciebat homo pretium ejus. Hanc itaque Dei. Filius concupiscens, de-

scendit, ut eam eligat sibi, et nobis quoque sua aestimatione faciat pretiosam . " Est et aliud inductivum verae paupertatis, scilicet gloria assessionis Domini : veniens ex eo, quod pauperes ignobiles ad latus Christi sedebunt in judicio, nobiles et divites judicantes. Eia, quam laudabile est Deo, pure omnia propter ipsum relinquere : pauperem propter amorem Dei, sponte fieri : in Deo confidere super omnia. Quod tam poteris sit, semel vel bis in die, ministrare corpori necessaria, quae, minima reputantur coram. Deo. Nam ea tribuit inimicis abundantius quam amicis. Sicut potens est, die ac nocte, et momentis singulis, ministrare spiritui, abundantiam spiritualium donorum : quae maxima sunt coram Deo. Nec ea communicantur inimicis, sed solum bonis, qui sunt ejus amici.

D. Argumentum verae paupertatis est, nullam sollicitudinem habere de transitoriis : sed simpliciter et secure se Deo committere, qui avibus et vermibus, semper necessaria large subministrat. Et praecipue pullis corvorum, in nido prae fame vagentibus : quos antiquus corvus niger, propter albedinem, quasi filii sui non sint, famelicos derelinquit. Qui, vel ex largitate Dei, vel Ex rore aeris pascuntur : donec ipsis nigrescentibus, corvus succurrat : vel sciniphes et muscas deglutiunt, quae spumae rostrorum inhaerent : cum famelici adhuc fortiter clamare non cessant.

E. Argumentum falsae paupertatis vel avaritiae est, libenter munera praeter necessitatem petere : vel ea libenter et frequenter accipere. Talis libertatem suam vendit, juxta illud Philosophi : " Munera accipere, est libertatem vendere . " Etiam dicit Scriptura : Non accipies... munera, quia excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum . Quomodo enim paupertatis est amator, qui nullum defectum vult sustinere, et munera non necessaria libenter et frequenter accipit? Imo petit, et cum quadam subtilitate extorquet, et praeter necessitatem conservat.