CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De causis.
Consequenter autem considerandum est de causis quae et quot numero sint, praenotando differentiam inter principium et causam. Principium igitur, ut hic sumitur, est causa intrinseca et essentialis rei. Causa vero extenditur ad causam intrinsecam et extrinsecam, ut post patebit. Uno igitur modo secundum Aristotelem in secundo Physicorum , causa dicitur illud ex quo fit aliquid cum insit, ut aes statuae. Cum insit dicitur ad differentiam privationis, et haec est causa materialis. Nota tamen quod est materia ex qua, ut aes statuae. Et est materia inqua, ut subjectum accidentium . Et est materia circa quam, ut objectum potentia). Alio modo dicitur causa ratio ipsius quod quidem erat esse, ut igneitas ignis : et haec est causa formalis. Et nota quod in sirnplicibus , ut in Angelo et in anima, idem est forma quae est actus materiae, et quae est actus compositionis. In compositis vero non est idem, ut in homine : anima enim est actus materiae, homo vero actus compositionis. Tertio dicitur causa unum principium mutationis aut quietis, ut deliberans est causa propositi, et patet filii : et haec est causa efficiens . Et nota, quod duplex est efficiens secundum naturam, scilicet intrinsecum et extrinsecum.Intrinsecum, ut in generatione animalis perfecti est virtus activa seminis in materia, quae a Theologis, ut supra diximus, vocatur ratio seminalis. Extrinsecum est virtus coeli, secundum quod dicit Aristoteles, quod allatio solis facit generationem. Et nota, quod media quae sunt ad finem, reducuntur ad causam efficientem, sicut:, ad sanitatem injicies, purgatio, motus, et organa. Omnia enim haec finis gratia sunt. Quarto dicitur causa, gratia cujus fit aliquid, ut sanitas est causa ambulandi, et haec est causa finalis, de qua dicit Aristoteles quod est causa potissima et finis aliarum.
Circa causas notandum, quod finis movet efficientem, efficiens movet materiam, materia vero mota inducitur forma, sicut patet in arte. Et propter hoc causa finalis est potissima aliarum, item nota, quod quaedam sunt ad. invicem sibi causae, sed. non eodem modo, ut laborare est causa efficiens sanitatis, sed sanitas est causa finalis laborandi . Item idem contingit esse causam oppositorum, ut medici vel nautae praesentia est causa salutis : e converso vero absentia est causa periculi seu eversionis.
Item notandum, quod causae dicuntur multipliciter : aliquid enim dicitur causa alicujus per prius, et aliquid per posterius, ut medicus est causa sanitatis per prius, artifex per posterius . Item aliquid est causa per se, et aliquid per accidens, ut statuam faciens per se est causa statuae, Policietus autem per accidens, accidit enim statuam facienti Policletum esse. Item aliquid est causa alicujus in potentia, et aliquid in actu, ut aedificator aedificandi domum. Et nota, quod sicut est in causis, similiter est in causatis.