CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
COMMENTARIUS.
(2) In ista quaestione videtur esse controversia inter Philosophos et Theologos. Opinio Philosophorum est, quod omnis notitia necessaria ad ultimam perfectionem hominis ex causis mere naturalibus potest acquiri. Et hic nota quod si ultima perfectio hominis consisteret in sola speculatione abstractiva substantiarum separatarum (de qua Aristoteles 10. Ethic. cap. 10.) nulla esset difficultas, quia ad illam acquirendam, non requiritur aliqua cognitio mere supernaturalis ; sed loquendo de felicitate, (de qua Sancti loquuntur) quae est in clara visione Deitatis et fruitione ejusdem, tunc quaestio habet difficultatem. Et si Philosophi teneant absolute, quod omnis cognitio necessaria homini volenti acquirere felicitatem, quam Catholici expectant, potest acquiri ex causis mere naturalibus.
Primo arguitur ibi : In ista quaestione, etc. Activo naturali et passivo debite approximatis et non impeditis, etc. Sed in anima est activum naturale et passivum, respectu cujuscumque cognitionis quia intellectus agens et possibilis, quia agens est omnia facere, et possibilis omnia fieri sive recipere, quae causantur ab agente, ut patet 3. de Anima, text. com. 8. Et patet littera. Dicit : Activum naturale, non ut distinguitur contra supernaturale, sed ut distinguitur contra activum a proposito, sive contra activum liberum; accipitur ergo hic activum naturale pro activo agente per modum naturae et de necessitate naturae, tale enim, si est perfecte approximatum passo, remoto omni impedimento de necessitate naturae producit effectum. Non sic est de agente libero, cum actio ejus sit in potestate sua.
Et quod dicit quod actio non dependet essentialiter, etc. sic debet intelligi, quod talis actio sive effectus dependet ab activo ut a causa effectiva, et a passivo ut a causa receptiva. Si vero effectus sit per se subsistens, sicut ignis productus, et activum requirat passum in quod agat, tunc tale passum concurrit ut causa receptiva, non effectus per se subsistentis, sed formae substantialis, quae est pars essentialis talis effectus, quae recipitur in materia quam praesupponit activum. Minor rationis est clara scilicet, sed intellectus agens est activus omnis intellectionis respectu cujuscumque intelligibilis, et intellectus possibilis est receptivus earum. Caetera patent.
(f) Praeterea, etc. Secundo principaliter arguitur pro opinione Philosophorum ibi: Philosophus 6. Met. text. com. 3. Quare, inquit, tres erunt Philosophiae Theoricae, Mathematica, Physica, Theologia. Et Com. ibi : Modi philosophiae speculativae sunt tres, scilicet scientia rerum Mathematicarum, Naturalium et Divinarum, scilicet substantiarum, in quarum definitione accipitur Deus. Haec ille. Et ratio stat in hoc : Intellectus potest perfici naturaliter omni scientia speculativa, et omni practica; ergo non est ei necessaria aliqua alia notitia specialis, etc. Antecedens patet, quia scientia speculativa sufficienter dividitur in Metaphysicam, et Physicam sive Naturalem, et Mathematicam, quas naturaliter habere possumus. Et similiter Practica sufficienter est divisa in Practicam activam et factivam, quas naturaliter habere possumus ; ergo. Practica activa est cognitio, quae tantum dictat de praxi elicienda, quae stat in sola actione immanente, ut cognitio quae dictat de omni actu virtutis, qui primo elicitur a voluntate conformiter tali cognitioni, licet etiam actus imperatus in potentia sensitiva dicatur materialiter actus virtutis, ut patet a Doctore in 2. d. 42. et in 3. d. 14. Et breviter illa cognitio quae dictat de operatione non transeunte in materiam extra, dicitur practica activa ; illa vero quae dictat ad opus recipiendum extra, ut ars domificatoria vel fabrilis, dicitur practica factiva, quia dictat de opere extra. De his patebit in quaestione ultima de praxi.
(g) Tertio principaliter arguitur ibi : Praeterea, potens naturaliter intelligere, etc. Haec ratio stat in hoc, quod naturaliter cognoscens principia per se nota, naturaliter potest cognoscere omnes conclusiones virtualiter inclusas in tali principio, sed naturaliter intelligimus principia prima, in quibus virtualiter includuntur omnes conclusiones scibiles ; ergo naturaliter possumus cognoscere istam conclusionem : Deus est Trinus et unus, et sic de aliis. Cum dicit quod scientia conclusionum non dependet nisi ex intellectu principii, et ex deductione conclusionum ex principio, ut patet i. Poster. text. com. 5. tunc scire opinamur unumquodque, et non secundum accidens, etc. Notitia enim conclusionis immediate causatur a notitia principiorum, et a deductione ipsorum, et tunc intelligitur deductio, quando minor actu sumitur sub majori, sive quando praemissae sunt pertractatae, quod est, ipsas ponere in modo et figura, ut patet 1. Prior. et tunc notitia praemissarum sic dispositarum, est causa notitiae conclusionis, partialis tamen, et alia partialis est intellectus. Et quod sit causa patet, quia inducens statim cognoscit, id est, pertractans praemissas in debito modo et figura, statim cognoscit conclusionem. Patet per definitionem Syllogismi perfecti, quae ponitur 1. Prior. videlicet : Syllogismus perfectus est qui nullius indiget ad hoc ut sit evidens sive perfectus, id est non indiget reduci ad alium syllogismum, puta per conversionem praemissarum vel conclusionis,
vel per transpositionem, de quibus vide i. Prior. et sic patet major.
(h) Probatio primae partis minoris. Prima pars minoris est ista : Naturaliter intelligimus principia prima. Et hanc probat, quia termini primorum principiorum sunt communissimi; ergo istos possumus naturaliter intelligere, quia communissima a nobis primo intelliguntur, ut patet 1. Physic. etc. Innata est, inquit, via ex notioribus nobis, et certioribus in certiora naturae et notiora. An hoc intelligatur de cognitione confusa vel distincta, vide infra dist. 3. q. 2. ubi diffuse exposui hanc materiam. Tunc sic : Si possumus cognosceie naturaliter terminos alicujus propositionis per se notae, et naturaliter possumus cognoscere ipsam propositionem, ut patet 1. Poster. text. com. 6. Et de propositione per se nota multa exposui infra, dist. 2. quaest. 2. hujus.
(i) Probatio secundae partis minoris. Secunda pars minoris est ista : In quibus supple, principiis virtualiter includuntur omnes conclusiones scibiles. Probat istam partem ex hoc, quia termini primorum principiorum sunt communissimi, etc. ut patet de isto principio : De quolibet dicitur esse vel non esse, et de nullo ambo eorum simul.
Contra hanc opinionem Doctor specialiter arguit, tribus mediis satis evidentibus, quibus probat, quod homini, pro statu isto, agenti propter ultimam felicitatem quam expectamus, sit necessaria aliqua cognitio mere supernaturalis.