IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit rationes D. Thomae et aliorum, quibus probant creaturam non posse creare. Prima, quia terminus creationis est ipsum esse ut sic, quod soli Deo tanquam universali causae subest. Secunda, inter terminum a quo creationis qui est nihil, et ad quem qui est aliquid, est distantia infinita. Tertia, agens inferius supponit effectum agentis superioris. Quarta, nullum creatum agens est purus actus.
In ista (a) quaestione Theologi communiter tenent partem negativam, et ad hoc ponuntur rationes ad praesens quatuor. Primasumitur ex parte termini creationis, quae talis est : Effectus universaliores oportet in causas universaliores reducere ; sed inter omnes effectus universalissimus est ipsum esse: ergo est proprius effectus causae universalissimae. Unde dicitur in lib. de Causis, quod nec Intelligentia, nec anima rationalis dat esse, nisi in quantum operatione divina.
Ex hoc ulterius, cum producere esse absolute (non inquantum hoc vel illud) pertineat ad rationem creationis, ergo sequitur, quod creatio est propria actio Dei. Et additur, quod nec creatio potest competere creaturae ministerialiter vel instrumentaliter. Cujus ratio est, quia causa instrumentalis non participat actionem causae superioris, nisi per aliquid sibi proprium operetur ad effectum proprium principalis agentis. Probatio, quia si nihil ageret secundum aliquid sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum, nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum, quia aeque posset principale agens in actionem suam indifferenter, per quodcumque instrumentum.
Hoc declaratur per exemplum de securi, quae per formam sibi propriam dividit et scindit ligna, quae est dispositio immediata ad formam scamni, quam intendit principale agens : sed sic non potest esse in creatione, quia creatio non est ex aliquo praesupposito, quod possit disponi per actionem agentis instrumentalis, quia esse absolute, quod est effectus proprius Dei creantis, praesupponitur omnibus aliis.
Secunda ratio principaliter sumitur ex distantia terminorum, et est talis : super distantiam infinitam non potest nisi virtus infinita, sed inter terminos creationis a quo et ad quem, puta nihil et ens, est distantia infinita: ergo, etc. Probatio majoris, quia quanto distantia est major, tanto transitus est difficilior, et majorem virtutem requirit in agente, quia videmus universaliter, quod quanto potentia plus distat ab actu, tanto requiritur major potentia in agente ad reducendum ad actum. Probatio minoris, quia omni distantia finita contingit intelligere majorem: sed nulla major potest intelligi, quam illa quae est inter nihil et ens. Et confirmatur etiam haec minor, quia inter quaecumque contradictoria est distantia aequalis; ergo est aequalis distantia inter nihil et aliquid, et inter Deum et non Deum: sed inter Deum et non Deum est distantia infinita ; ergo inter alia. Item aliter confirmatur minor, quia aequalis est distantia inter duo contradictoria et inter omnia: sed inter totum ens et purum nihil est infinita distantia, eo modo quo possibile est sub ente creabili contineri infinitas, in tantum quod super illam non potest nisi virtus infinita; ergo aequalis est inter animam et non animam, sive inter quodcumque creabile et ejus negationem.
Ex isto medio formatur ratio ad conclusionem aliter sic : Non est aliqua proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, sicut nec non entis ad ens; ergo nec est aliqua proportio distantiae, quae est inter potentiam et actum ad illam, quae est inter nullam potentiam et actum; ergo non erit proportio virtutis, quae potest super istam distantiam ad virtutem, quae potest super illam: ergo est infinita, quia omni finito potest finitum quodlibet proportionari.
Tertia ratio sumitur ex ordine causarum agentium, et est talis : Agens inferius praesupponit in agendo effectum superioris agentis. Patet inductive, quia ars praesupponit effectum naturae circa quem agit, et natura aliquid potentiale, scilicet materiam, quae est effectus primi agentis. Si hoc requirit universaliter ordo agentium, et non potest esse aliquod agens creatum, quin subordinetur Deo in agendo ; ergo necessario in agendo praesupponit effectum Dei, et per consequens non potest agere nullo praesupposito, ergo nec creare.
Quarta ratio sumitur ex potentialitate agentis creati, et est talis : Nullum agens creatum est purus actus sive purum esse, ergo nec actio ejus est actus purus, sed aliquid potentialitatis habens: talis autem non est sine motu et mutatione; ergo nullum agens creatum potest agere sine motu et mutatione: ergo nec creare, quia creare est de nihilo, motus autem in subjecto est.