IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Explicat clare quomodo non repugnat personam divinam terminare dependentiam naturae humanae, et rejicit rationem quam ad id afferunt Henricus et D. Thomas.
De secundo dico (d), quod si repugnaret personae divinae sic assumere aut terminare dependentiam naturae humanae, aut hoc esset inquantum est persona divina, aut inquantum est haec persona. Non primo modo, quia istud terminare dependentiam non infert aliquid repugnans personae divinae, quia nec compositionem, nec potentialitatem, nec limitationem. Non enim oportet nisi quod terminans istam dependentiam sit in se aliquid independens, habens entitatem talem, qualis requiritur ad terminandum dependentiam ; nec sequitur aliqua compositio, nec potentialitas, patet ; nec dependentia in persona divina, quia non oportet eam realiter referri, sed tantum terminare dependentiam naturae humanae assumptae relatae ad eam.
Nec secundo (c) modo est aliqua repugnantia ex parte divinae personae inquantum haec, puta, quod haec persona una assumit, et non alia, quia licet respectus consequens naturam, vel terminare talem respectum sit commune tribus, et ideo omnis causalitas respectu creaturae conveniat tribus.
Non tamen (f) oportet quod iste respectus, qui non consequitur entitatem quidditativam, sed personalem, sit communis tribus, nam omnis entitas personalis independens potest sufficienter terminare istam dependentiam ; talis est entitas propria cujuscumque personae, etiam ut distinguitur ab alia, igitur, etc.
Sed istud probatur aliter (g), quia persona divina continet et includit in se virtualiter perfectionem cujuslibet personae creatae ergo respectu naturae creatae supplere potest vicem personae creatae ad terminandum istam dependentiam naturae creatae. Istud argumentum (h) dupliciter deficit. Primo secundum eos, qui sic arguunt, quia ponunt realitatem personalem non esse perfectionem simpliciter ; illud autem quod est ratio continendi multas perfectiones virtualiter, et quantum est de se, infinitas, oportet quod sit perfectio simpliciter ; persona autem divina, si contineret realitatem unius personae creatae, per idem et infinitas, et ita entitas personalis ejus esset perfectio simpliciter, quod ipsi negant.
Praeterea (i), ita perfecta continentia est in essentia divina respectu naturae creatae, sicut in persona divina respectu personae creatae, imo quoad aliquid magis, quia essentia est absolute infinita, non sic entitas personalis ; sed ipsa essentia ex perfectione sua non potest esse formaliter essentia alicujus personae creatae, ut suppleat formaliter vicem naturae creatae, quam tamen continet virtualiter ; igitur nec multo magis persona illa potest supplere vicem illam respectu personalitatis creatae. Ideo non arguo ex perfectione entitatis personalis, quasi ipsa contineat virtualiter aliquam personalitatem creatam, sed ex hoc quod illa entitas personalis est independens, et independens inquantum tale potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem. Ista autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam ; igitur persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam natura creatae ad ipsam.