QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Allatis optimis argumentis suadentibus nec ens, nec Deum esse objectum Metaphysices, aliisque oppositum probantibus, ponit sententiam Averrois, tenentis Deum et substantias separatas esse ejus objectum, quam variis rationibus probat, et respondet rationibus in contrarium adductis n. 1. et 2. Nota quod ait hic ad secundum principale, proprietatem re distingui a subjecto in creatis ; apud ipsum etiam in Theologia non esse certum, quia q. 3. prol. ad 2. pro. q. 1. et 1. d. 3. q. 4. sig. . De secundis cognoscibilibus, n. 9. idem ait quod hic, sed 2. d. 16. g. Quia via, n. 17. et 4. d. 13. q. 1. a. 3. n. 35. et expressius 1. d. 3. q. 5. ad 2. pro opin. n. 13 oppositum tenet, et favet 3. d. 17. sol. arg. et 4. d. 49. q . 10. ubi et alias passim docet, inclinationes rerum non distingui ab ipsis, quae tamen videntur esse proprietates ; et hanc partem tenet communis Scotistarum. Unde Ioca illa ex q. 3. prol, et d. 3. primi,
explicari possunt de proprietate large sumpta, pro accidente communi, quia secundo loco mentio est de tali herba, quod sit secundum suam speciem calida ; et primo loco loquitur de passionibus correspondentibus attributis, et tales in nobis sunt accidentia communia, ut bonitas, justitia, etc. Verum difficile est sic locum hunc interpretari, quia agitur de passione vere scibili, si tamen quis ita glosset, dicet non agi de passione scibili stricte; agitur secundo loco citato de herba secundum speciem calida, et tamen calor non est passio ejus stricte sumpta. Quod subjungit, in divinis proprietates ratione distingui a subjecto, et in creatis realiter, intellige, ratione formali a parte rei, ne distinctionem formalem in divinis neget, quam admittit 1. d. 2. q. 7. num. 43. et d. 8. q. 4. et passim. Dum autem admittit realem distinctionem in creatis inter proprietates et subjectum, intellige de proprietatibus large sumptis, ut dictum est.
Ad quaestionem istam patet quod sunt opiniones : una Commentatoris dicentis, quod substantiae separatae, scilicet Deus et Intelligentiae sunt hic subjectum, quod confirmatur. Primo auctoritatibus Aristotelis hic in prooemio, ubi probat quod sapientia est speculativa circa principia prima et primas causas ex descriptione sapientiae, et infra c. 3. t. c. 2. et 3. Haec scientia maxime divina est, quia est divinorum; et infra in 6. hujus c. 1. distinguit Aristoteles tres partes scientiae speculativae, dicens Physicam esse circa inseparabilia et mobilia: Mathematicam circa immobilia et inseparabilia: primam vero Philosophiam circa separabilia et immobilia, cujusmodi sunt substantiae separatae. Si igitur haec distinctio scientiarum speculativarum sit conveniens, videtur quod sit circa propria subjecta ipsarum, quia secundum Philosophum 3. de
Anima, t. c. 38. Scientiae secantur ut res, hoc est, sicut subjecta considerata in scientiis. Item ibidem in 6. t. c. 2. vocat hanc scientiam Theologiam, et probat dupliciter. Primo, quia si alicubi divinum existit, in tali natura existit, hoc est, in immobili et separabili, quam dixit istam scientiam considerare. Secundo probat sic, quia honorabilissimam scientiam oportet esse circa honorabilissimum genus: haec est honorabilissima, ut probatum est in primo, et genus substantiarum separatarum est honorabilissimum: ergo, etc.
Primo de Generatione, cap 1. de his quantum decet, vel convenit dicitur: de immobili Principio quidem alterius est, et primae philosophiae dividere opus, etc.
Praeterea confirmatur positio Commentatoris ratione, primo sic: Substantiae separatae non sunt nobis omnino ignotae, cum de ipsis multa signa habeamus; igitur cognitio earum traditur in aliqua scientia, non naturali vel Mathematica: igitur in ista, cum sint tantummodo tres partes scientiae speculativae ex 6. hujus, t. c. 1. Item, scientia considerans aliqua multa attributa ad aliquid unum primum, maxime considerat illud primum, tanquam proprium subjectum, ad quod alia attribuuntur, ut dicit Philosophus, 4. hujus, c. 1. t. c. 2. Ubique vero proprie est scientia, ex quo alia dependent, et propter quod dicuntur, sed prima causa est illud ad quod omnia entia attribuuntur: igitur de primo maxime proprie est ista scientia, ut de subjecto.
Secundum istam opinionem respondetur ad rationes in contrarium. Ad primam, patet quod minor est falsa, quoad utramque partem, de Deo enim naturaliter et secundum se notum si est. Et ad probationem in contrarium, dicitur quod Deum esse desperatum cognosci non est, nec quaesitum in alia scientia, nec in ista secundum se, quamvis quoad nos fiat notum ex effectibus, sicut procedit ratio: potest enim aliquod secundum se notius, fieri nobis notum ex aliis notioribus nobis. Per hoc ad secundam probationem patet, illa enim demonstratio in 2. hujus, non procedit nisi ab effectu, sive ille effectus sit medium naturale, sive Metaphysicum: Aliter ad secundam probationem ,dicitur, quod in 2. hujus non ostenditur esse de Deo, sed ostenditur status de causis efficientibus, et quamvis haec duo convertantur, tamen unum potest esse praecognitum inscientia, aliud autem ostensum: sic definitio et passio subjecti convertuntur, et tamen unum est medium demonstrandi aliud. Aliter videtur Commentator respondere com. ult. 1. Physicorum, quod Deum esse non ostenditur nisi in scientia naturali: et si ad hoc ostendendum fiat aliqua ratio in ista scientia, hoc non est, nisi assumendo aliqua ex ostensis in scientia naturali, sicut per expositionem ejus patet 2. hujus, com. 6. ubi exponit demonstrationem Aristotelis de statu in causis efficientibus, ubi dicit : De claratum est in naturalibus, quod omne motum habet motorem, et totam rationem pertractat de movente et moto. Per hoc patet ad primam probationem, quia Deum esse, quaesitum est in scientia naturali, non in ista. Ad secundam, quia illa demonstratio secundi hujus procedit ex medio naturali, videlicet ex ratione moventis et moti, non autem ex medio Metaphysico. Tertio modo responderi potest ad istas duas probationes, quod bene potest aliqua scientia demonstrare suum subjectum esse: et hoc a posteriori, sicut in lib. Elenchorum demonstratur syllogismum sophisticum esse per simile. Et similiter Priscianus lib. 1. Constructionum, ostendit orationem constructam esse per similem modum habendi syllabarum ad dictiones, et dictionum ad orationes, tamen nulla scientia demonstrat suum subjectum esse, demonstratione propter quid et a priori. Ista tertia responsio concordat cum prima, declarat enim secundam partem ejus. Similiter non videtur facere nisi ad secundam probationem. Unde cum requiratur praecognitio subjecti ante totam scientiam, quam praecognitionem nulla responsio ponit nisi prima, sola illa est sufficiens ad utramque probationem. Commentator enim tantum fugit, si ponit Deum esse tantum nobis praecognitum ex aliquo medio naturali: si autem ponit Deum esse simpliciter praecognitum ex tali medio, et hic praesupponitur inquantum sit cognitum: igitur scientia naturalis simpliciter erit prior ista, quia notissimo hic, est aliquid ibi simpliciter notius.
Ad aliam partem minoris, de quid est dici potest, quod licet non habeat quid, quod exprimitur per definitionem, quia tale quid est limitatum, cum omnis differentia definiens habeat aliquam oppositam (omne autem habens oppositum est limitatum) tamen sicut Deus habet essentiam illimitatam, ita habet quid illimitatum. Primo modo potest exponi auctoritas Avicennae praeallegata, cum dicit, nec quidditatem, etc. et subdit, non habet definitionem, et hoc loquendo de definitione proprie dicta, quae est ex genere et differentia, quae a Deo removentur superius in eod. cap. per hoc patet ad primam probationem. Ad secundam probationem, sicut prius de si est secundum primam responsionem, esse Dei est naturaliter praecognitum in ista scientia secundum se, licet non quoad nos, ita de quid est; potest tamen utrumque a posteriori in hac scientia manifestari, sicut dicit tertia responsio. Illa autem propositio secundi hujus : sicut ocu lus nycticoracis, etc. concludit de notitia quidditatis quoad nos, non simpliciter. Utrum tamen illa similitudo debet intelligi quoad impossibilitatem, sicut quidam exponunt, aut quoad difficultatem, sicut dicit Commentator, dicetur in loco suo; unde sicut ipse exponit eam, non est multum hic contra opinionem ejus.
Ad secundam rationem principalem dicitur, quod Deus habet multas proprietates, ut esse appeti bile, esse immobile, esse perpetuum, et primum movens et hujusmodi; haec autem posterius aliquo modo concipiuntur secundum se, quam essentia Dei absolute, quia dicunt respectum ad extra. Ad primam probationem, quod non oportet semper proprietatem esse aliud essentialiter ab illo cujus est, licet hoc semper sit in creaturis, ubi propter imperfectionem, habens non est quidquid habet, unde est in eo compositio actus cum potentia. In Deo autem omnes perfectiones existentes illimitatae, sunt idipsum quod essentia ejus propter summam simplicitatem, tamen quaelibet ratione differt ab essentia, et talis differentia sufficit ibi inter proprietates et subjectum, sicut in creaturis differentia realis. Ad auctoritatem Avicennae non est de Deo demonstratio, potest exponi, quia non per causam priorem, vel sic, per definitionem ejus quae sit medium, quia non habet definitionem.
Ad tertiam rationem principalem : Ad majorem dicendum quod non oportet quodlibet subjectum habere principia priora se, sed principia proprietatum per quae suae proprietates sibi inhaereant, si de ipso sit demonstratio propter quid, de Deo autem solummodo est demonstratio quia; et ideo loco talium principiorum sumuntur effectus pro medio, per quos concludimus perfectionem Dei de Deo tanquam per medium notius nobis.
Quod autem dicit Philosophus subjectum habere principia et partes, verum est ut in pluribus, non tamen est de necessitate subjecti scientiae. Posset enim forte de unitate esse demonstratio Mathematica, quanquam sit primum in genere suo et indivisibile, et ita in illo genere, nec habens principia, nec partes. Aliter dicendum, quod subjectum scientiae debet habere principia, intelligendum est de principiis complexis, cujusmodi sunt praemissae demonstrationis. De omni enim subjecto scientiae, potest aliquid praedicari in propositione aliqua, quae potest sumi pro praemissa in demonstratione de subjecto tali: et de tali principio primo oportet praecognosci quia est, hoc est, quia verum est, 1. Poster. a. t. cap. 2. et infra text. c. 22. c. illo : Non est ex alio genere, enumerat subjectum et passionem, et pro principiis dicit alterum ante dignitates. Et idem vult c. 1. Difficile. d. t. c. 25. omnis scientia demonstrativa circa tria est, scilicet genus subjectum, et quae communes dicuntur dignitates, et tertium passiones: talia autem principia possunt habere effectus illius subjecti, de quo est demonstratio pro terminis suis. Sufficit enim ad tale principium, quod statim cognoscatur cognitis terminis, et tale principium potest esse aliquod ad demonstrandum aliquid de Deo.