REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ponitur sententia tenens per uniunem acquiri aliquid novum absolutum distinctum ab extremis. Doctor hanc rejicit, primo, quia si natura dimitteretur, nihil absolutum perderet. Secundo, illud absolutum non est accidens, nec substantia. Tenet ergo nihil absolutum per unionem acquiri, sed tantum respectum extrinsecum dependentiae actualis naturae ad Verbum, et explicat optime hujusmodi respectum ; de quo latius in Oxon. hic q. t. art. 13.
Ad quaestionem videndum est, si sit possibile naturam humanam uniri personae divinae ex parte naturae. Secundo, ex parte Trinitatis. Tertio, si uni soli.
De primo, non videtur quod aliqua possint uniri, nisi aliquid aliter
. se habeat ; nunc autem persona divina per istam unionem nullo modo aliter se habet, nec natura humana aliter se habet, nisi secundum aliquid absolutum, nec sufficit ponere respectum novum, quia ad respectum primo non potest esse mutatio, 5. Phys. text. 9. quia impossibile est quod respectus sit per se terminus mutationis. Et probatur dictum Philosophi, quia si duo non aliter se habeant in se quam prius, non aliter se habent inter se, et si nullo modo aliter se habent inter se, non aliter se habent ad unionem nunc quam prius ; igitur oportet ponere quod ista mutatio terminetur ad aliquid absolutum concomitans naturam humanam. Similiter est ibi ponere tria absoluta, naturam divinam et humanam, et id tertium absolutum novum, quia etsi natura humana non prius existebat, quam erat assumpta, tamen aequaliter potuisset assumi, si natura illa prius extitisset, quia potest assumi lapis.
Item, possibile est actionem esse realem ; igitur et passionem ; igitur illius passionis erit aliquis terminus realis, non natura divina, nec humana.
Item, in omni unione oportet alterum unibilium habere esse absolutum novum, cum unibilia sint absoluta, sicut patet de subjecto et accidente ; subjectum habet esse absolutum novum per hoc, quod albedo sibi inest.
Item, incarnare est agere actione transeunte ; igitur sibi correspondet passio vera ; igitur quod incarnatur, vere patitur ; non natura divina, igitur humana ; igitur oportet dare terminum realem illius passionis.
Dico quod possibile est naturam humanam uniri naturae divinae. Primo, ex parte naturae humanae, et non per novum absolutum adveniens, quia si relinqueretur sibi natura assumpta, nihil deperit Verbo,
nec etiam naturae assumptae ; igitur non est ibi absolutum tertium. Si prius esset natura absoluta in se, et postea sumeretur, nihil novum esset, quin illud secundo desineret esse, si natura derelinqueretur sibi ; sed natura posset dimitti a Verbo, nullo absoluto corrupto ; igitur ex unione cum Verbo non est aliquid absolutum tertium.
Item, illud absolutum non esset accidens, neque substantia ; non accidens, quia accidens non est per se ratio personandi, vel uniendi ; non substantia, quia neque forma, neque materia, neque compositum, neque proprietas individualis, quia ipsa est eadem univoce et identice cum natura, et per consequens non potest unum manere, alio non manente ; ideo dico quod illud novum non est nisi dependentia actualis, et non aptitudinalis. Prius enim, quamquam natura humana non habuisset dependentiam actualem, sed habuisset esse in proprio supposito, tamen non fuit negatio dependentiae possibilis ad aliud suppositum, et prius potest esse sine posteriori, ut dictum ; est ideo, etc.
Et cum quaeritur, ad quid terminatur ista unio ? Primo dico quod ad respectum extrinsecus advenientem, quia ista natura humana prius fuit in potentia, ut esset fundamentum immediatum, non tamen est fundamentum necessarium illius respectus extrinseci. Unde fundamentum respectus triplex est secundum tres respectus. Prima relatio creaturae ad Deum in ratione triplici causae efficientis, exemplantis et finis ; et ille respectus non est res alia a fundamento, sed idem. Aliud est fundamentum, sicut album respectu similitudinis, et ibi non est necesse quod posito fundamento ponatur relatio, et ideo res alia ; posito tamen fundamento et termino, necessario creatur respectus intrinsecus. Tertium est fundamentum, quod contingenter respicit respectum positis extremis ; et ideo ille respectus dicitur extrinsecus advenire, et illud quod est primo novum, cum assumitur natura humana, per se loquendo, est ille respectus.
Exemplum ad hoc, si ubi non dicit nisi respectum, sicut credo, cum dicat circumscriptionem passivam, primo novum acquisitum per motum localem, est ille respectus extrinsecus, et fundatur ille respectus in quanto locabili contingenter positis extremis, non sicut similitudo in albedine, quia positis extremis non potest similitudo non esse. Sed posito locabili et loco mere contingenter est ille respectus extrinsecus, ut ubi, quia esto quod Deus conservaret eumdem locum, et idem locabile in alio situ, manerent extrema, et non maneret ille respectus, etiam si ille locus nunc est, et corpus locabile est extra ; si ponatur illud locabile intra illum locum, habet novum ubi, et per consequens tantum est ibi novus respectus, et tamen motus per se novus.
Ad primum pro opposita, potest dici quod ad respectum extrinsecum potest esse motus, et mutatio primo, et illud non est contra Philosophum, sed cum eo, quia ponit motum per se ad ubi, sed negat, 5. Phys. motum esse per se, et primo ad respectum, qui est relatio, quia ille respectus est intrinsecus adveniens, respectus extrinsecus non est relatio. Et cum ponatur propositio Philosophi: Si duo eodem modo se habent in se, igitur et inter se, dico quod non oportet, sicut patet quod eodem modo existente illo locabili in se, nunc locat, jam non locat ; et sic ista se habent aliter inter se, et tamen nullo modo aliter in se.
Ad aliud, cum dicitur quod passionis realis est terminus formalis realis, dico quod terminus formalis nunc acquisitus de novo est natura humana. Prius enim ista potuit fuisse, quam assumeretur ; tamen si accipitur quod passionis est terminus novus, cui acquiritur esse de novo, falsum est, sed tantum acquiritur respectus extrinsecus de novo, et de novo nullum absolutum.
Ad aliud, si accipitur quod unio unibilium requirit quod ista aliter se habeant secundum se, falsum est, nisi tantum denominative. Unde cum materia acquirit formam, non acquirit in materia aliquod esse novum secundum se reale, sed tantum denominative ; eodem modo est de supposito respectu accidentis. Unde esto quod accidens esset conservatum per se, et deinde uniretur supposito, solum habebit esse novum denominative ; sed neutrum istorum habebit esse novum, ut secundum se sunt unibilia.