Beda. Per Moysen dominus unum constituit summum sacerdotem, cui mortuo unum succedere iussit; et hoc usque ad David tempora servatum est, a quo plures fieri domino agente decretum est: unde nunc zacharias in ordine vicis suae sacerdotio functus esse asseritur cum dicitur factum est autem cum sacerdotio fungeretur zacharias in ordine vicis suae ante deum, secundum consuetudinem sacerdotalem, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini. Ambrosius.
Videtur autem hic zacharias summus designari sacerdos: quia semel in anno solus summus sacerdos in secundo sanctuario intrabat, non sine sanguine, quem offerret pro se, et pro populi delictis. Beda.
Non autem nunc nova sorte electus est cum incensum esset adolendum, sed prisca sorte, cum ex ordine sui pontificatus in vicem Abia succederet.
Sequitur et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Incensum in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante foris templum omni populo, decimo die septimi mensis est iussum, et hanc diem expiationis sive propitiationis vocari; cuius diei mysterium apostolus ad Hebraeos pandens, iesum ostendit pontificem esse verum, qui in sanguine proprio caeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret patrem, et interpellaret pro peccatis eorum qui adhuc prae foribus orantes expectant. Ambrosius. Hic est autem ille summus sacerdos qui adhuc forte quaeritur, quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur, verus in aeternum sacerdos, qui non hostiarum cruore, sed proprio, patrem deum generi reconciliaret humano: et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas.