DE INSTANTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 5

Quid sit subiectum aevi.

Nunc vero restat ostendere cuius sit aevum ut subiecti.

Ad cuius evidentiam considerandum est quod sicut dicitur decimo metaph., unumquodque mensuratur per simplicius sui generis. Est autem accipere simpliciter simplicissimum secundum multitudinem, sed non secundum magnitudinem: et hoc vel simpliciter, sicut unitas est mensura omnis numeri, vel in ipso genere habens rationem generis, sicut binarius est numerus simplicissimus minimam habens compositionem, sed non mensura simpliciter, sed tantum numerorum parium.

Simplicissimum autem in motibus secundum multitudinem est primus motus, quo mensurantur alii motus. Secundum vero magnitudinem non est accipere simplicissimum, quia magnitudo est divisibilis in infinitum. Ex statuto tamen significatur minimum secundum magnitudinem, ad quod omnia mensurantur, ut pedale, vel huiusmodi; et in aliquo istorum semper erit ista mensura ut in subiecto. Ad alia autem comparatur ut mensura tantum; ideo tempus est in primo motu ut in subiecto.

Quia vero in rebus ordinatis inter se supremum infimi attingit infimum supremi, ideo tempus in supremo sui, ubi est sicut in subiecto, coniungitur aevo quasi infimo sui, prout est in motu primo, quia aevum non pertinet ad caelum nisi sicut mensura tantum. Oportet ergo aevum esse ut in subiecto in re tali, cui coniungitur aeternitas in ratione mensurae.

Nulla autem creatura secundum esse suum est aeterna; potest tamen secundum actionem suam participare aeternitatem, sicut Angelus qui intuetur res in speculo aeternitatis: haec enim est perfectio essentiae naturae angelicae, scilicet visio gloriae. Aevum ergo ut in subiecto erit in illo qui magis participat tali visione: illius enim essentia est magis perfecta, et natura sublimata. Et ideo, supposito quod Lucifer fuisset maximus Angelorum, si stetisset, in eo foret aevum ut in subiecto.

Sed quia eius natura non est perfecta perfectione gloriae aeternae, non est in eo aliquid quod sit aliis mensura, sed in eo qui magis inter omnes est gloriae particeps.

Manifestum est enim quod in corpore perfectissimo, quod est maxime a corruptione remotum, ut puta caelesti, est unde alia mensurantur; eius autem perfectio sequitur naturam suam, quia non est aliquis nisus ad oppositum suae perfectionis in eo.

In Angelis autem non est tota perfectio a natura, quia potest in eis esse motus ad oppositum: sicut patet de illis qui peccaverunt, in quibus aliqui perfectiorem naturam habebant multis qui steterunt, quorum natura perfecta est per gloriam: et ille qui perfectiorem naturam habet in gloria, habet in se unde alii mensurentur.

Et ideo secundum Commentatorem, quarto metaph., dicitur: deus, qui est simplicissimus, est mensura omnium simpliciter, non tanquam aliquis eiusdem generis, sed quia unumquodque tantum habet de esse et bonitate quantum ad illum plus appropinquat qui est ipsa bonitas et ipsum esse, a quo omnia sunt et bona sunt, qui est deus benedictus in saecula. Amen.

Et haec de instantibus dicta sufficiant.