DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 6

Quid sunt dimensiones interminatae secundum veritatem.

Nunc ergo restat ostendere quomodo possibile sit dimensiones ponere, et quomodo possunt dici interminatae.

Ad cuius evidentiam sciendum est quod quidam alio modo et rationabilius eas posuerunt quam Averrois. Dixerunt enim quod forma secundi generis, scilicet corporis, adveniens materiae, dat materiae quoddam esse incompletum ordinabile ad esse actu completum, quod advenit materiae per unam aliam formam perfectiorem.

Per istam ergo formam incompletam dicunt in re esse tres dimensiones interminatas, quae postea terminantur ad adventum alterius formae perfectioris. Et pro tanto rationabilius dixerunt isti quam Averrois, quia non posuerunt materiam nudam subiectum aliquarum dimensionum, sed compositum ex materia et forma substantiali.

Sed isti iterum erraverunt, quia impossibile est ponere plures formas substantiales ordinabiles ad invicem in materia, quia materia est in potentia ad formas quae de ea educuntur. Si ergo essent plures formae substantiales ordinabiles ad invicem in materia, forma completior aut educeretur de potentia nuda materiae, aut de potentia totius compositi ex materia et tali forma incompleta.

Sed non educitur de potentia totius compositi ex materia et tali forma: quia, sicut dictum est, terminus actionis physicae, scilicet generatio, attingit nudam essentiam materiae. Cum ergo forma, quae est terminus actionis, sit tantum illius subiecti quod attingitur per generationem simpliciter, impossibile est quod talis forma completa educatur de potentia talis compositi ex materia et forma incompleta: unde necesse est ponentes plures formas ordinatas ad invicem destruere generationem simpliciter, et consequenter necesse est ponere omnes formas praeter unam, scilicet primam, esse accidentia.

Si autem forma posterior educitur de potentia nuda materiae, omnis autem forma substantialis solum illam potentiam informat de qua educitur, ergo forma quam dicunt posteriorem non erit perfectio talis compositi, sed materiae nudae tantummodo; et sic non erit ordo in formis substantialibus in eadem materia commanentibus, et hoc idem dicitur septimo metaph..

Sciendum est ergo quod omnes dimensiones sunt accidentia quae sequuntur materiam in ordine ad formam quam primo materia nata est induere; haec autem est forma corporis, quia totam materiam necesse est sub forma corporis contineri.

Quod non est intelligendum quod sit una creata vel increata forma corporis, qua prima materia primo informetur: quia secundum Commentatorem materia prima primum habilitatem habet ad formas elementares, et postea ad formas mixtorum.

Ex quo manifestum est quod eadem est forma corporis simplicis cum forma elementi et mixti corporis: sed oportet primo quod per has formas constituatur genus corporis, deinde specierum perfectarum.

Materia namque in quidditate sua indivisibilis est penitus: ablata enim quantitate substantia manet indivisibilis, ut dicitur primo physic.. Sed ex corporeitate quam sequuntur dimensiones quantitatis in actu, sequitur divisio materiae, per quam materia ponitur sub diversis sitibus; et secundum hoc acquiruntur in ea diversae formae. Ordo enim in situ corporum ostendit nobilitatem eorum; sicut ignis est supra aerem. Haec autem acquisitio formarum non ostendit ordinem temporis, sed naturae.

Patet ergo quod dimensiones interminatae non trahunt originem a quocumque gradu quem facit forma ignis in igne, sed solum a primo. Nihilominus ignis secundum totum est subiectum dimensionum, secundum totum etiam mensuratur, et idem necessario invenitur in formis corporum mixtorum.

Sed considerandum est quod in mixtis corporibus quaedam formae trahuntur de potentia materiae, quaedam non, ut hominum animae quae divisionem nullo modo patiuntur, cum non sint dimensionatae nec per se, nec per accidens. Formae enim quae nullo modo sunt eductae de potentia materiae, nullo modo divisionem recipiunt etiam in materia existentes. Unde animae humanae aliter terminant ordinem materiae ad dimensiones, quam formae quae de materia educuntur.

Cum enim accidentia inseparabilia oriuntur a principiis rei, in ipsa re constituta in actu erunt accidentia ut in subiecto.

Si autem forma rei sit educta de materia ipsa, quam sequuntur dimensiones, ipsa forma erit, non tamen semper sed ut in pluribus, dimensionata et divisibilis per accidens; sicut est in lapide et in ligno, in quibus dimensiones redeunt semper super formam ipsarum rerum. Si vero forma non sit educta de materia, non redeunt dimensiones super formam; et ideo anima hominis omnino indivisibilis est. Patet ergo, quod anima hominis non terminat ordinem materiae ad formam in acquirendo dimensiones actu nisi altero modo tantum, scilicet constituendo eas in actu; et hoc est in hoc homine, in quo sunt ut accidentia in subiecto.

Ordo vero materiae in acquirendo dimensiones non redeuntes super formam, solum terminatur per formam quae de ea educitur. Nec propter hoc minus potest anima humana quam alia forma: quia hoc accidit illi formae inquantum educta est de materia; quod non est de ratione formae ut forma est: aliter omnis forma educeretur de materia, quod est falsum. Quidquid enim potest forma imperfectior ut forma est, potest anima humana, et amplius.

Quia ergo dimensionalitas formae potentiam sonat et non actum, possibile est ponere ordinem materiae ad talem formam terminari in potentia, et dimensiones in potentia sequi ordinem materiae ad ipsam formam. Et quia dimensio dicit formam propinquam actui, sive ipsi esse, quod per dimensionem acquiritur, ideo dimensiones sequuntur materiam in ordine ad formam, quae est in maxima propinquitate ad actum, qui est esse. Nec propter hoc erunt diversae essentiae dimensionum in eadem re, quia unum et idem potest simul esse in actu in uno ordine, et in potentia in alio ordine.