Postquam philosophus improbavit positionem Parmenidis et melissi, hic incipit solvere eorum rationes. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quomodo rationes eorum sunt solvendae; secundo solvit rationem melissi, ibi: quod quidem igitur etc.; tertio solvit rationem Parmenidis, ibi: et ad Parmenidem etc..
Dicit ergo primo: quod non est difficile solvere rationes ex quibus syllogizant Parmenides et melissus, quia utrique sophistice syllogizant et in eo quod assumunt falsas propositiones, et in eo quod non servant debitam formam syllogismi. Sed ratio melissi est magis onerosa, idest magis vana et fatua, et non habens defectum, idest non inducens dubitationem. Assumit enim quod contrariatur naturalibus principiis et est manifeste falsum, scilicet quod ens non generetur.
Unde non est grave si uno inconvenienti dato alia sequantur.
Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., solvit rationem melissi: quae talis erat.
Quod factum est, habet principium; ergo quod non est factum, non habet principium: sed ens non est factum; ergo non habet principium, et per consequens non habet finem: sed quod non habet principium et finem, est infinitum; ergo ens est infinitum.
Quod autem est infinitum, est immobile; non enim haberet extra se quo moveretur: iterum quod est infinitum est unum, quia si esset multa, oporteret esse aliquid extra infinitum: ergo ens est unum et infinitum et immobile.
Ad ostendendum autem quod ens non generatur, inducebat quandam rationem qua etiam utebantur quidam philosophi naturales: unde ponit eam infra circa finem huius primi libri.
Hanc autem rationem improbat quantum ad quatuor.
Primo quidem quantum ad hoc quod dicit: quod factum est habet principium, ergo quod non est factum non habet principium. Hoc enim non sequitur, sed est fallacia consequentis.
Arguit enim a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, cum recta forma argumentandi sit e converso arguere.
Unde non sequitur: si est factum habet principium, ergo si non est factum non habet principium; sed sequeretur: ergo si non habet principium, non est factum.
Secundo, ibi: postea et hoc inconveniens etc., improbat praedictam rationem quantum ad illam illationem: non habet principium, ergo est infinitum.
Principium enim dicitur dupliciter. Uno modo dicitur principium temporis et generationis; et sic accipitur principium cum dicitur: quod factum est habet principium, vel quod non est factum non habet principium.
Alio modo est principium rei vel magnitudinis, et sic sequeretur: si non habet principium est infinitum.
Unde patet quod accipit nomen principii ac si esset uno modo dictum. Et hoc est quod dicit, quod inconveniens est dicere quod principium omnis, id est cuiuscumque habentis principium, sit principium rei, idest magnitudinis; et quod non sit alio modo dictum principium temporis et generationis.
Non tamen ita quod simplex generatio et momentanea, quae est inductio formae in materiam, habeat principium, quia simplicis generationis non est accipere principium: sed totius alterationis, cuius terminus est generatio, est accipere principium, cum non sit momentanea mutatio, et aliquando generatio dicatur propter suum terminum.
Tertio, ibi: postea propter quid etc., improbat praedictam positionem quantum ad tertiam illationem, qua infertur: est infinitum, ergo est immobile.
Et ostendit quod hoc non sequitur dupliciter.
Primo quidem in motu locali: quia aliqua pars aquae potest moveri in seipsa, ita quod non moveatur ad locum extrinsecum, sed secundum congregationem et disgregationem partium; et similiter, si totum corpus infinitum esset aqua, esset possibile quod partes eius moverentur infra totum, et non procederent extra locum totius. Item improbat quantum ad motum alterationis: quia nihil prohiberet infinitum alterari vel in toto vel in partibus; non enim propter hoc oporteret ponere aliquid extra infinitum.
Quarto, ibi: at vero nec specie etc., improbat praedictam rationem quantum ad quartam illationem, qua concludebatur quod si ens est infinitum, quod sit unum. Non enim sequebatur quod sit unum secundum speciem, sed forte secundum materiam: sicut quidam philosophorum naturalium posuerunt omnia esse unum secundum materiam, non autem secundum speciem. Manifestum est enim quod homo et equus differunt secundum speciem; et similiter contraria sunt differentia ad invicem secundum speciem.