Deinde cum dicit, et omnia, adaptat similitudinem, quia beati in omnibus prosperabuntur: et hoc quando consequentur finem intentum, quantum ad omnia quae desiderant, quia justi perveniunt ad beatitudinem. Ps. 116: o domine salvum me fac, o domine bene prosperare, etc.. Eventus malorum contrarius est, quod describitur, ibi, non sic etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit similitudinem; secundo adaptat, ibi, non resurgent. Sed nota quod hic praemittit non sic, et non sic bis, propter majorem certitudinem. Gen. 41: quod secundo vidisti, indicium firmitatis est.
Vel non sic faciunt in processus, ideo non sic recipiunt in eventu. Luc. 16: recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Comparantur vero proprie pulveri, qui tria habet contra ea quae de viro justo sunt dicta. Quia non adhaeret terrae pulvis, sed est in superficie. Lignum vero plantatum est radicitus. Item lignum in se compactum est. Item humidum est. Sed pulvis in se divisus, siccus et aridus est. Per quem signatur, quia boni adunati sunt caritate sicut lignum. Ps. 117: constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Mali vero divisi. Prov. 13: inter superbos semper jurgia sunt. Item boni inhaerent radicitus in spiritualibus et bonis divinis, sed mali in exterioribus bonis sustentantur. Item sunt sine aqua gratiae.
Gen. 3: pulvis es etc.. Et ideo omnis malitia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, isa. 34. De bonis vero dicitur hic quod folium ejus non defluet. Luc. 21: capillus de capite vestro non peribit. Sed de istis malis dicitur quod totaliter projiciuntur a facie, idest bonis superficialibus, quos ventus, idest tribulatio projiciet a facie terrae. Job 4: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante deo periisse, et spiritu oris ejus esse consumptos. Deinde adaptat similitudinem ibi, non resurgent, quia sicut pulvis sunt.
Sed contra 2 Cor. 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi. Item 1 Cor. 15: omnes quidem resurgemus.
Ad quod dicendum, quod dupliciter hoc potest legi.
Resurgere enim proprie in judicio dicitur homo, quando causa sua sublevatur per sententiam judicis. Isti ergo non resurgunt, quia sententia pro eis in judicio non fertur, sed potius contra: unde alia littera habet, non stabilientur. Boni vero sic: quia licet afflicti sint ex peccato primi parentis, tamen habebunt sententiam pro se. Neque peccatores congregabuntur in consilio justorum. Quia boni congregabuntur in vitam aeternam, ad quam mali non admittentur. Vel dicendum, quod hoc intelligitur de reparatione justitiae ad quam reparantur proprio judicio. 1 Cor. 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur.
Et quantum ad hoc dicit, non resurgent in judicio, scilicet proprio, de quo dicitur Eph. 5: exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te christus. Quidam vero reparantur consilio bonorum: et isto modo etiam mali non resurgunt a peccato. Vel impii, idest infideles, non resurgunt in judicio discussionis et examinationis, quia, secundum Gregorium, quidam condemnabuntur et non judicabuntur, ut infideles: quidam non judicabuntur nec condemnabuntur, scilicet apostoli et viri perfecti: quidam judicabuntur et condemnabuntur, scilicet mali fideles. Sic ergo fideles non resurgent in judicio discussionis, ut examinentur.
Joan. 3: qui non credit, jam judicatus est. Peccatores vero non resurgent in consilio justorum, ut scilicet judicentur, et non condemnentur.
Deinde ratio redditur quare hujusmodi non resurgent in judicio: quoniam novit etc.. Et proprie loquitur: quia quando aliquis scit quod perditum est, reparatur; quando vero nescit, non reparatur. Justi autem per mortem dissolvuntur, sed tamen deus novit eos. 2 Tim. 2: cognovit deus qui sunt ejus, novit scilicet notitia approbationis, et ideo reparantur; sed quia non novit viam impiorum notitia probationis, ideo iter impiorum peribit. Ps. 118: erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, domine, quia mandata tua non sum oblitus. Ps. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum etc..