Quod vero sexto ponitur, relatio in divinis comparata ad essentiam, ratio sola est; comparata ad obiectum cuius est, sic res quaedam est, sic intelligitur: quia relatio comparata ad essentiam, differt solum ratione ab ea, ab opposita autem relatione differt realiter; unde postea subdit: ipsa enim relatio, scilicet per comparationem ad essentiam, idem est quod ipsa res, sed differt ratione; non autem intelligitur quod relatio sit solum ratio, cui non respondeat res aliqua, ut obiiciens calumniatur.