SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 3

Utrum autem est (aliquis) natura talis etc..

Postquam philosophus ostendit rationem et virtutem servi, hic procedit ad investigandum de opinionibus suprapositis. Et primo inquirit, utrum servitus sit naturalis. Secundo utrum dominativa sit idem quod politica, ibi, manifestum autem et ex his etc..

Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem.

Secundo determinat eam approbando unam partem, ibi, non difficile autem etc.. Tertio ostendit quomodo etiam alia pars dubitationis habet aliqualiter virtutem, ibi, quod autem et qui contraria dicunt etc..

Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum est utrum aliquis sit naturaliter servus vel non: et iterum utrum alicui magis sit dignum et iustum quod serviat quam quod non serviat, an non, sed omnis servitus praeter naturam sit. Quod quidem remittit ad duas praemissas quaestiones.

Si enim omnis servitus est praeter naturam, tunc nullus est naturaliter servus, et iterum non erit iustum neque dignum quod aliquis serviat: quod enim est praeter naturam non est dignum neque iustum.

Deinde cum dicit non difficile autem etc., determinat propositam quaestionem, ostendens duo: scilicet quod aliquis homo naturaliter est servus, et quod alicui dignum est et expediens servire.

Et circa hoc duo facit. Primo enim proponit modum quo haec ostendenda sunt: dicens quod non est difficile quod aliquis contempletur praedictarum quaestionum veritatem et rationem, et quod etiam veritatem addiscat ex his quae in rebus accidunt.

Secundo, ibi, principari enim et subici etc..

Secundum duos praemissos modos ostendit propositum. Et primo ex his quae fiunt. Secundo ex ratione, ibi, quaecumque enim ex pluribus constituta sunt etc..

Circa primum quatuor proponit.

Quorum primum est, quod principari et subiici non solum est de numero eorum quae ex necessitate vel violentia proveniunt, sed etiam est de numero eorum quae expediunt ad salutem hominum: et hoc pertinet ad secundam quaestionem. Quod enim expediens est alicui, videtur esse dignum et iustum ei.

Secundum est quod in hominibus ex ipsa nativitate videmus quod est quaedam distinctio: ita quod quidam sunt apti ad hoc quod subiiciantur, quidam vero ad hoc quod principentur: et hoc pertinet ad primam quaestionem.

Quod enim ex nativitate confestim inest alicui, videtur esse naturale.

Tertium est quod sunt multae species eorum qui subiiciuntur et eorum qui principantur: aliter enim principatur vir feminae, aliter dominus servo, aliter rex regno. Et hoc etiam pertinet ad eamdem quaestionem: nam ea quae naturaliter insunt rebus, secundum eorum diversitatem diversificantur.

Et quartum est quod semper est melior principatus qui est meliorum subiectorum: sicut melior est principatus quo quis principatur homini quam quo quis principatur bestiae: et hoc probat tali ratione.

Omnis principatus et subiectio ad aliquod opus ordinatur, obedit enim qui subiicitur principanti in aliquo opere. Sed opus quod fit a melioribus est melius: ergo et principatus melior. Et hoc etiam quartum pertinet ad primam quaestionem: nam quae naturaliter insunt, tanto sunt meliora quanto sunt meliorum.

Deinde cum dicit quaecumque enim ex pluribus etc., ostendit propositum ex ratione. Et ponit rationem ad ostendendum quod aliqui sunt naturaliter servi quibus expedit servire.

Secundo ostendit qui sint tales, ibi, quicumque quidem igitur etc..

Circa primum ponit talem rationem.

Quaecumque sunt ex pluribus constituta, in his est aliquid principans et aliquid subiectum naturaliter, et hoc expedit. Sed hominum multitudo est ex pluribus constituta: ergo naturale est et expediens quod unus principetur et alius subiiciatur.

Huius autem rationis minor manifesta est ex praemissis: in quibus ostensum est quod homo est naturaliter animal politicum, et ita naturale est quod ex multis hominibus constituatur una multitudo.

Unde, ea praetermissa, probat maiorem: et sic in hac ratione tria facit. Primo ponit maiorem. Secundo probat eam, ibi, et hoc ex omni natura etc..

Tertio infert conclusionem, ibi, eodem autem modo etc..

Dicit ergo primo, quod quaecumque sunt constituta ex pluribus ita quod ex eis fiat unum commune, sive illa plura sint coniuncta, sicut membra corporis coniunguntur ad constitutionem totius, sive sint divisa sicut ex multis militibus constituitur unus exercitus, in omnibus his invenitur esse principans et subiectum: et hoc est naturale et expediens, ut per singula patebit exempla.

Deinde cum dicit et hoc ex omni natura etc., probat propositum quadrupliciter. Primo quidem in rebus inanimatis. Secundo in partibus hominis, ibi, animal autem primum constat etc.. Tertio in genere animalium, ibi, iterum in homine etc.. Quarto in differentia sexuum, ibi, adhuc autem masculinum etc..

Dicit ergo primo, quod veritas praemissae propositionis invenitur in rebus animatis: non quasi sit eis proprium, sed ex eo quod est commune toti naturae: quia etiam in his quae non participant vita, est aliquis principatus, puta harmoniae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de harmonia sonorum; quia semper in vocibus quae consonant aliqua vox praedominatur, secundum quam tota harmonia diiudicatur. Potest etiam intelligi de harmonia elementorum in corpore mixto, in quo semper unum elementorum est praedominans. Sed huiusmodi pertransit, quia sunt extrinseca ab hac consideratione.

Deinde cum dicit animal autem primum etc., ostendit propositum in partibus hominis, et dicit quod prima compositio animalis est ex anima et corpore. Quae quidem compositio dicitur prima, non secundum ordinem generationis, sed secundum principalitatem, quia est ex partibus principalissimis: harum autem partium una est naturaliter principans, scilicet anima; alia vero subiecta, scilicet corpus.

Posset autem aliquis dicere quod hoc non est naturale, cum non inveniatur in omnibus; et ideo ad hoc excludendum subdit quod ad iudicandum quid sit naturale, oportet considerare ea quae se habent secundum naturam, non autem ea quae sunt corrupta, quia huiusmodi deficiunt a natura. Et ideo ad iudicandum quae pars in homine naturaliter principetur, oportet considerare aliquem hominem qui sit bene dispositus et secundum animam et secundum corpus in quo est manifestum quod anima corpori dominatur. Sed in hominibus pestilentibus et qui male se habent, multoties corpus principatur animae, quia praeferunt commodum corporis commodo animae; et hoc ideo, quia sunt male dispositi et praeter naturam.

Ostendit autem consequenter quod principatus qui est in partibus animalis, habet quamdam similitudinem exterioris principatus.

Possumus enim in animali quod est homo, considerare duplicem principatum ad partes eius: scilicet despoticum quo dominus principatur servis, et politicum quo rector civitatis principatur liberis. Invenitur enim inter partes hominis quod anima dominatur corpori, sed hoc est despotico principatu in quo servus in nullo potest resistere domino, eo quod servus, id quod est simpliciter est domini, ut supra dictum est; et hoc videmus in membris corporis, scilicet manibus et pedibus, quod statim sine contradictione ad imperium animae applicantur ad opus. Invenimus etiam quod intellectus seu ratio dominatur appetitui, sed principatu politico et regali qui est ad liberos, unde possunt in aliquibus contradicere: et similiter appetitus aliquando non sequitur rationem.

Et huius diversitatis ratio est, quia corpus non potest moveri nisi ab anima, et ideo totaliter subiicitur ei; sed appetitus potest moveri non solum a ratione, sed etiam a sensu; et ideo non totaliter subiicitur rationi.

In utroque autem regimine manifestum est, quod subiectio est secundum naturam, et expediens. Est enim naturale et expediens corpori, quod regatur ab anima: et similiter est naturale et expediens parti passibili, idest appetitui qui subiicitur passionibus, ut regatur ab intellectu vel ratione: et utrobique esset nocivum, si id quod debet subiici se haberet ex aequo, vel e contrario ei quod debet principari: corpus enim corrumperetur nisi subiiceretur animae, et appetitus esset inordinatus nisi subiiceretur rationi.

Deinde cum dicit iterum in homine etc., probat idem in genere animalium, dicens quod similiter se habet in homine et aliis animalibus, quod naturale et expediens est ut homo aliis dominetur. Videmus enim quod animalia mansueta quibus homo dominatur, digniora sunt secundum naturam silvestribus, inquantum participant aliqualiter regimine rationis; sed et omnibus animalibus (melius est), quod ab homine regantur, quia sic in multis casibus adipiscuntur salutem corporalem quam per se consequi non possent; sicut patet, cum eis copiosa pabula et remedia sanitatis ab hominibus exhibentur.

Deinde cum dicit adhuc autem masculinum etc., probat idem in differentia sexuum: et dicit, quod eodem modo etiam se habet masculinum ad femininum, quod naturaliter masculinum est melius, et femininum deterius; et masculus principans, femina autem subiecta.

Est autem attendendum, quod prima duo exempla sunt de toto integrali, alia duo de toto universali, quod est genus vel species: et sic patet quod praedicta propositio in utrisque locum habet.

Deinde cum dicit eodem autem modo etc., concludit propositum, scilicet quod eodem modo se habet in hominibus sicut in praemissis: scilicet quod naturale et expediens est quod quidam principentur, et quidam subiiciantur.

Deinde cum dicit quicumque quidem igitur etc., ostendit qui sunt qui naturaliter principantur et subiiciuntur. Et primo quales sunt secundum animam. Secundo quales secundum corpus, ibi, vult quidem igitur natura etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit quales sunt secundum animam qui naturaliter principantur vel subiiciuntur. Secundo ponit comparationem inter homines, qui naturaliter sunt servi, et bruta animalia, quae etiam naturaliter serviunt, ibi, et communicant ratione etc..

Dicit ergo primo, quod cum anima naturaliter dominetur corpori, et homo bestiis; quicumque tantum distant ab aliis, sicut anima a corpore, et homo a bestia, propter eminentiam rationis in quibusdam, et defectum in aliis, isti sunt naturaliter domini aliorum, secundum quod etiam Salomon dicit, quod qui stultus est, serviet sapienti.

Disponuntur autem hoc modo, scilicet quod ad eos se habeant aliqui, sicut homo ad bestias vel anima ad corpus, illi quorum opus principale est usus corporis, et quod hoc est optimum quod ab eis haberi potest: sunt enim validi ad exequenda opera corporalia, impotentes autem ad opera rationis: et isti sunt naturaliter servi, quibus melius est quod regantur a sapientibus, si conveniens est quod credatur rationibus supradictis, quia in hoc sortiuntur regimen rationis. Et quod isti sint naturaliter servi, patet per hoc quia ille est naturaliter servus, qui habet aptitudinem naturalem ut sit alterius, inquantum scilicet non potest regi propria ratione, per quam homo est dominus sui; sed solum ratione alterius, propter quod naturaliter alterius est quasi servus.

Deinde cum dicit et communicant ratione etc., comparat secundum convenientiam et differentiam hominem naturaliter servum ad animal brutum: et dicit quod ille qui est servus naturaliter, communicat ratione solum quantum ad hoc, quod recipit sensum rationis, sicut edoctus ab alio; sed non quantum ad hoc, quod habeat sensum rationis per seipsum: sed alia animalia serviunt homini non quasi recipientia aliquem sensum rationis ab homine, inquantum scilicet memoria eorum quae sunt bene vel male passa ab homine, timore vel amore incitantur ad serviendum.

Et sic quantum ad modum serviendi est differentia, inquantum naturaliter servus servit ratione, brutum autem animal passione; sed opportunitas, idest utilitas, quae ex utriusque servitio provenit, modicum variatur: ab eadem enim praebetur nobis auxilium, et a servis, et a domesticis animalibus, scilicet ad necessaria corpori. Non enim naturaliter servus, cum deficiat ratione, potest auxiliari ad consilium, vel ad aliquod opus rationis: in corporalibus autem pluribus modis potest servire servus quam animal brutum, propter rationem.

Deinde cum dicit vult quidem igitur natura etc., ostendit quales sint servi secundum corpus.

Et primo proponit quod intendit.

Secundo probat propositum, ibi, quoniam et hoc manifestum etc..

Dicit ergo primo, quod natura vult, idest habet quemdam impetum sive inclinationem ad hoc ut faciat differentiam inter corpora liberorum et servorum, ita scilicet quod corpora servorum sint fortia ad exercendum usum necessarium, qui eis competit, scilicet ad fodiendum in agro, et alia similia ministeria exercenda: sed corpora liberorum debent esse recta, idest bene disposita secundum naturam, et inutilia ad tales operationes serviles, quod exigit complexio delicata; sed tamen debent esse utilia ad civilem vitam, in qua liberi homines conversantur.

Iste autem qui habet membra utilia ad civilem vitam, habet dispositionem divisam ad bellicam oportunitatem et pacificam; ut scilicet tempore belli habeat membra apta ad pugnandum, et ad alia militaria opera, tempore vero pacis ad exercendum alia civilia opera.

Et quamvis natura habeat inclinationem ad praedictam differentiam corporum causandam, tamen quandoque deficit in hoc, sicut etiam in omnibus aliis quae generantur et corrumpuntur, consequitur natura effectum suum ut in pluribus, deficit vero in paucioribus.

Quando ergo in hoc natura deficit, accidit multoties contrarium ei quod dictum est, ut scilicet illi qui habent animas liberorum, habeant corpora servorum, vel e converso.

Est autem considerandum, quod philosophus hic inducit concludens ex praemissis, in quibus agebat de dispositione animae; quia cum corpus sit naturaliter propter animam, natura intendit formare tale corpus quale sit conveniens animae; et ideo intendit his qui habent animas liberorum dare corpora liberorum, et similiter de servis. Et hoc quidem quantum ad interiores dispositiones semper consonat: non enim potest esse quod aliquis habeat animam bene dispositam, si organa imaginationis et aliarum virium sensitivarum sint male disposita: sed in figura, et quantitate exteriori et aliis dispositionibus exterioribus, potest inveniri dissonantia, ut hic dicitur.

Deinde cum dicit quoniam et hoc manifestum etc., probat quod dixerat. Et primo quantum ad corpus. Secundo quantum ad animam, ibi, si autem in corpore etc..

Dicit ergo primo, quod naturam inclinari ad hoc, quod faciat diversa corpora servorum et liberorum, ex hoc est manifestum: quia si inter aliquos inveniatur tanta differentia solummodo ex parte corporis, ut videatur tantum alios excellere, ac si essent quaedam imagines deorum; sicut solemus communiter dicere, quando videmus aliquos elegantis formae, quod videntur esse sicut Angeli: tunc omnes dicerent, quod illi qui deficiunt a tanta elegantia formae corporalis, sunt digni ut serviant eis qui superexcellunt, secundum illud species Priami digna est imperio.

Et cum hoc sit manifestum in maxima differentia, idem etiam est sentiendum quantum ad intentionem naturae, si non fuerit tanta differentia.

Deinde cum dicit si autem in corpore etc., probat idem ex parte animae: et dicit, quod si hoc est verum ex parte corporis, quod illi qui deficiunt sunt digni servire excellentibus, multo iustius est hoc determinari ex parte animae, quanto anima nobilior est corpore.

Sed tamen excellentia pulchritudinis animae, non ita de facili potest cognosci, sicut pulchritudo corporis: et ideo magis vulgariter iudicatur, quod aliqui sint digni ad dominandum ex parte corporis quam ex parte animae.

Ultimo autem concludit epilogando duas conclusiones intentas in hoc capitulo: scilicet quod quidam sunt naturaliter servi, et quidam naturaliter liberi: et quod his qui sunt naturaliter servi expedit servire, et iustum est quod serviant.