SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra ostendit apostolus qualis fuit ad eos introitus suus, hic ostendit qualis fuit eorum conversio. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit, quod perfecte conversi sunt per fidem firmam; secundo quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus, ibi vos enim.

Ponit ergo primo bona eorum pro quibus gratias agit, et reddit rationem. Dicit ergo ideo, quia sollicite vobis praedicavi, sicut pater filiis, ideo de bonis vestris gratias ago, sicut pater de bonis filiorum. III Io. II, V. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

Phil. IV, 6: cum gratiarum actione.

Sed de quo? quoniam cum accepissetis a nobis, etc.. Gratias debet agere praedicator quando verbum eius in auditoribus proficit.

Et dicit verba auditus dei a nobis, id est, per nos. Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus. Rom. X, 17: fides enim ex auditu, auditus autem per verbum christi. Accepistis illud, id est, firmiter in corde tenuistis, non ut verbum hominum, quia vana verba hominis. II Cor. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur christus? II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines.

Et quare gratias agitis? quia hoc ipsum quod credidistis, deus in vobis operatus est.

Phil. II, 12: deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate. Is.

C. XXVI, 13: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine.

Deinde cum dicit vos enim, ostendit quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus.

Et circa hoc duo facit, quia primo ponit tribulationes eorum in quibus steterunt; secundo quod remedium proposuit adhibere, ibi nos autem.

Item prima dividitur in duas, quia primo commendat eorum patientiam in adversis; secundo reprehendit eos, qui intulerunt adversa, ibi qui christum.

Dicit ergo: accepistis verbum non ut est hominum, sed sicut est vere verbum dei, quia exposuistis vos pro illo usque ad mortem. Per hoc enim, quod homo moritur propter christum, testificatur quod verba fidei sunt verba dei. Et ideo martyres idem est quod testes.

In Iudaea. Ibi enim fides christi primo est annuntiata. Is. II, 3: de sion exibit lex, et verbum domini de ierusalem. Ibi etiam primo persecutio fidei facta fuit. Act. VIII, 1: facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quae erat ierosolymis, etc.. Hebr.

C. X, 32: rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et isti similes passiones passi sunt. Et ideo dicit eadem passi a contribulibus vestris, id est, ab infidelibus thessalonicensibus. Matth. X, 36: inimici hominis, etc..

Deinde cum dicit qui et dominum, vituperat Iudaeos, a quibus incepit persecutio.

Et primo commemorat eorum culpam; secundo rationem culpae, ibi ut impleant.

Circa primum tria facit: primo eorum culpam ponit in comparatione ad dei ministros; secundo ad ipsum; tertio ad totum genus humanum.

Ministri dei sunt praedicatores. Praedicatio autem principaliter est a christo, figuraliter a prophetis, executive ab apostolis. Contra hos tres insurrexerunt Iudaei.

Et primo dicit de christo, ibi qui et dominum. Matth. XXI, 38: hic est haeres, venite, occidamus eum. Nec obstat si gentiles occiderunt eum, quia ipsi suis vocibus petierunt eum occidi a Pilato. Ier. XII, 8: facta est haereditas mea mihi, quasi leo in silva, dedit contra me vocem, etc..

Secundo dicit de prophetis, ibi et prophetas.

Act. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis.

Tertio dicit de apostolis et nos, scilicet apostolos. Matth. X, 17: tradent vos in Conciliis, etc..

Secundo ponit culpam in comparatione ad deum, ibi deo non placent, licet crederent in hoc se obsequium praestare deo Io. XVI, 2. Sed quia zelum dei habent non secundum scientiam, ideo deo non placent, quia non faciunt recta fide, et sine fide impossibile est placere deo, Hebr. XI, 6. Is. V, V. 25: iratus est furor domini in populo, etc..

Tertio ostendit eorum culpam in comparatione ad totum genus humanum, cum dicit omnibus hominibus adversantur. Gen.

C. XVI, 12: manus eius contra omnes, etc..

Adversantur autem in hoc, quia prohibent et impediunt praedicationem gentilium et conversionem. Act. XI, 2 reprehenditur Petrus, quod ivit ad Cornelium. Item Lc. XV, V. 28 filius maior, scilicet populus Iudaeorum, turbatur, quia filius minor, id est, populus gentilium recipitur a patre. Is. XLV, 10: vae qui dicit patri: quid generas? Num. XI, 29: quis det ut omnis populus prophetet? ratio autem huius culpae est ex divina permissione, qua vult ut impleant peccata sua. Omnium enim quae fiunt, sive bona, sive mala, est quaedam certa mensura, quia nihil est infinitum. Et omnium istorum mensura est in praescientia. Bonorum quidem, in eius praeparatione. Eph. IV, 7: quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis christi. Malorum vero, in permissione, quia si aliqui sunt mali, non tamen quantum volunt, sed quantum deus permittit. Et ideo tamdiu vivunt, quamdiu perveniant ad hoc, quod deus permittit.

Matth. XXIII, 32: implete mensuram patrum vestrorum, etc..

Et ideo dicit ut impleant, etc.. Deus enim dedit Iudaeis post passionem christi spatium poenitentiae per quadraginta annos, nec conversi sunt, sed addebant peccata peccatis. Et ideo deus non plus permisit. Unde dicit hic pervenit ira dei, etc.. IV Reg. XXII, 13: ira dei magna succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, etc.. Lc. XXI, 23: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic, etc..

Et non credas quod haec ira sit per centum annos, sed usque in finem mundi, quando plenitudo gentium intraverit, etc.. Lc. XIX, 44 et XXI, 6 et Matth. XXIV, 2: non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Deinde cum dicit nos autem, ostendit remedium, quod eis proposuit adhibere, scilicet quod personaliter iret ad eos. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit propositum suae visitationis; secundo impedimentum, ibi sed impedivit; tertio causam quare volebat ire, ibi quae autem est.

Dicit ergo nos autem, fratres, desolati a vobis, a quibus eramus separati, vel propter tribulationes vestras, ore, id est, carentes collocutione, et aspectu, id est, carentes visione: propter haec enim duo necessaria est amici praesentia, quia est consolativa; sed non corde, quia corde sumus praesentes.

I Cor. V, 3: ego absens quidem corpore, praesens autem spiritu. Abundantius festinavimus faciem, etc.. Ut sicut corde, sic et corpore praesens esset. Rom. XV, 23: cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis, etc.. Festinavimus, dicit pluraliter, quia scribit ex persona trium, scilicet sui, silvani et timothei.

Ideo etiam voluimus venire ad vos, omnes forte semel, sed ego Paulus semel et iterum, id est, bis proposui, sed impedivit nos Satanas, id est, procuravit impedimenta, forte per aeris tempestates. Ap. VII, 1: isti sunt Angeli, qui tenent ventos.

Deinde cum dicit quae est enim, ostendit causam propositi.

Primo quantum ad futurum; secundo quantum ad praesens, ibi vos enim, etc..

Dicit ergo: desidero videre vos, et gratias ago de bonis vestris, quae sunt spes nostra. Nam pro his speramus a deo praemia, quando reddere venerit unicuique secundum opera sua. Maxima enim est retributio praedicatori ex his quos convertit. Aut gaudium, quia gaudium illorum est gaudium apostoli, sicut bonum eorum est bonum apostoli; bonum enim effectus reducitur in bonum causae. Aut corona gloriae, quia pro certaminibus eorum et iste, qui induxit ad certandum, coronatur. Dux enim, qui induxit milites ad pugnam coronabitur. Eccli. XXX, V. 2: qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur, etc..

Haec, inquam, spes, quae est? nonne vos? imo sic in futuro ante dominum nostrum iesum christum in adventu eius.

Sed etiam in praesenti vos enim estis, apud omnes fideles, gloria nostra. I cor.

C. IX, 15: melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et gaudium, quo laetor de bonis vestris in praesenti.