Unde provenit generum animae diversitas, et vegetabile scilicet, et sensibile, et intellectivum ?
Consequeris autem dictis est ut modum descensus animarum determinemus. Cum enim prima causa fundens luce sua animas sit natura una simplex intellectualis, videbitur mirum qualiter multa sunt genera animarum, vegetabile scilicet, et sensibile et intellectuale. Non enim hoc accidere potest ex motoribus intermediis : eo quod omnes illi intellectuales a Philosophis esse traduntur. Nec est verum quod dicit Pythagoras, omnes animas esse intellectuales, et omnia corpora esse animata : nec motus sensus vel intellectus posse exsequi inquit animam in quibusdam corporibus ob materiae gravitatem. Lapis enim, ut ait, animatus est: sed propter terrestreitatem est in ea oppressa anima, ne ostendat motus vegetationis, vel intellectus, vel sensus. In plantis autem propter minorem terrestreitatem ostendit et operatur anima vegetationem, sed non sensum. In brutis autem minus terrestribus operatur unum vel duos vel omnes sensus, sed non intelligere. In humano vero corpore quod minus omnibus terrestre est, et incomplexione maxime recedens ab excellentia contrariorum, omnes complete habet anima operationes.
Hoc enim esse non potest, cum natura numquam deficiat in necessariis. Si enim fuisset anima perfecta sensibilis et intellectiva in lapide vel planta, dedisset utique natura organa lapidi et plantae, quibus sensibilis explicare posset operationes animae seusibilis, et intellectualis.
Adhuc autem omnis diversitas materiae est propter diversitatem formae, sicut prius saepe in expositis libris est probatum. Quomodo ergo dici potest, quod in omnibus corporibus, quae valde figuris differentia sunt et quantitate et natura, sit idem genus animae.
Nec conveniens est ratio Platonis dicentis, quod secundum merita materiae infundantur formae : quia secundum hoc materialis diversitas esset causa diversitatis formarum, cum hoc non sit verum, eo quod materiarum diversitas non est causa sed signum diversitatis formarum. Si enim diceretur esse causa, tunc oporteret quod materia esset ante formam secundum naturam et intellectum, et esset causa formae : quae omnia absurda esse non dubitat quicumque bene instructus est secundum ea quae probata sunt in physicis libris.
Remanet ergo quaestio unde provenit animae generum diversitas, vegetabile, sensibile, et intelligibile ? ab uno enim eodem modo se habente non potest esse nisi unum, secundum quod communiter omnes Philosophi tradiderunt.
Sed quaestio haec citius solvitur, si consideretur subtiliter secundum quem modum largitiones naturarum a prima causa procedunt. Omnes enim formae ab ipso totius universitatis natura largiuntur : quae autem magis ab ea elongantur, eo magis nobilitatibus suis et bonitatibus privantur : et quo minus recedunt, eo magis nobiles sunt et plures habent bonitatum potestates et virtutes : et sicut in Physicis diximus, quae in ipsa indis-
tincta sunt, procedentia ex ipsa distinguuntur secundum esse et essentias et species diversas : sicut radii a sole venientes in aera et vitrum clarum et vitrum coloratum, diversum esse et diversas species accipiunt. Et secundum hunc modum provenit diversitas : eo quod unum fluit ab uaico per diversa organice ipsum explicanda, et in diversa ab ipsa informata, sicut etiam in parte determinatum est in octavo Physicorum. Et sunt gradus dissimilitudinis in hoc descensu : quoniam descendens vitae principium, quod est anima, usque ad corpus compositum ex contrariis organicum, cujus complexio proportionatur aequalitati caeli, manet nobilem habens operationem divinam et intellectualem et animalem : eo quod ipsum est formans, alias generans ea quae illis reformantur : eo quod nihil generat aliud, nisi per divinum aliquid quod est in eo : intellectualem autem, eo quod operatur non utens corpore : animalem autem, eo quod organico utitur corporeo : sed tamen suum intellectuale obumbratur in eo quod est inquisitivum, non certum sicut est intellectuale intellectuum coelestium non obumbratum ex turbationibus corporum. Recedens autem amplius in regione dissimilitudinis amplius obumbratur, ita quod intellectuale amittat in toto retinens solam sensibilium cognitionem. Adhuc autem amplius distans retinet solam infimam potestatem animae, quae est vegetare, et hujusmodi. Exemplum est a lumine recedente a sole in aerem limpidum et nubem subtilem et corpus coloratum albo colore vel nigro vel rubeo : hoc enim paulatim et paulatim clauditur, et vim suae potestatis plus et plus amittit, donec venit ad privationem : in omnibus in quae procedit, habet diversum esse et speciem : nec est unum nisi secundum processionem ab uno primo luminis fonte : et quia hic per omnia similis est processio formarum a causa prima, ideo Plato dicit formam primam esse unicam, et ex ipsa unius ideo omnia fieri. Sed et Democritus et Leucippus omnia dicebant esse unum et idem fieri diversitatem ordine et compositione.
Errabant autem ambae sectae : quia quod est unum processione ab uno simplici et multa secundum esse et figuram, tamen secundum relationem ad primam causam efficientem unicam est unum : et si considerentur naturae animarum et formarum secundum hoc esse diversum, tunc sunt propriae naturae animarum et formarum, et diversitas materiae est propter ipsas, et non e converso, et sunt dantia esse materiebus : et haec consideratio proprie earum est : et sic diffiniuntur et sciuntur secundum quod Isaac dicit in libro Diffinitionum, quod videlicet anima rationalis producitur in umbra intelligentiae, et anima sensibilis in umbra rationalis, et anima vegetabilis in umbra sensibilis, et natura coeli in umbra vegetabilis : quoniam essentia dans esse procedit a causa prima : et sic cum distans per similitudinem accipitur, erit simplicissima in esse et potissima et nobilissima et universalissima natura quidem secundum abstractionem : sed secundum quod dicimus, quod universalius causat et pluribus influitur, propter quod haec essentia est vegetabilis, intellectualis, causativa, motiva, et plures alias habens potestates bonitatum : et quoad haec omnia datur primo causato, quod est ens intellectuale causativum motus orbis. Haec autem essentia descendens privatur simplicitate et potestate pius et in plus, sicut dicimus usque ad ultimum ens quod minimam accipit entis differentiam et potestatem : et haec privatio est ejus obumbratio vocata a Philosophis. Ex hoc patet verus intellectus ejus, quod. omnia sunt ex ipsa unius idea : et qualiter idea in prima causa est unica non habens pluralitatem nisi processu et vicinitate causatorum. Non enim est verum quod vita in prima causa sit separata ab esse, sed a simplici esse primi simplex essentiae est emanatio. Et sicut esse primi unum est et cognitivum
et motivum, ita est in eisdem potestatibus essentia emanans, quamdiu non obumbratur per distantiam dissimilitudinis.
Ex quo tria corollaria habentur. Unum, quod ubi est esse intellectivum et sensitivum et vegetativum et motivum, ibi est una essentia et substantia simplex, sed multiplex in potestate, utrumque horum habens ex propinquitate sui processus ad primum a quo processit. Secundum est, quod si aliqua forma substantialis sit motiva sui subjecti secundum locum, habet ex convenientia cum primo, quod movet secundum locum immobilis existens, et non ex hoc quod sit compositum, sicut quidam Latinorum asserebant. Tertium, quod necessario non recedens longe a primo per privationem nobilitatum, sicut intellectuale manet separatum et perpetuum : recedens autem longe, permiscetur, et mortale et corporale efficitur.
Ex his scitur qualiter animalia movent se, non alia, et qualiter anima intellectualis non est actus corporis, nec corrumpitur corrupto corpore, sicut mentiens dixit Alexander.