TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De parte logicae quae certificat incomplexum, et de requisitis ad veram diffinitionem, ejusque peccatis, ac de modis diffinitionis.
Ex his autem quae dicta sunt patet, quod si quis quaerit scire incomplexum quod ignotum est, per id quod non potest sibi esse ignotum, non potest inve- nire notitiam ejus nisi per diffinitionem vel aliquid aliud quod diffinitionem imitatur incomplexi aliqua declaralione. Hujus autem principia et regulae sunt quinque, et quinque corruptiones. Primum quidem, quod omnia posita in diffinitione sunt substantialia et substantialiter in diffinito existentia : quia diffinitio dicitur id quod omnes fines essentiae diffinit, conjungit et unit, et explicat quae sunt principia diffiniti sive esse diffiniti, scilicet essentiam, potentiam, et ultimum actum complentem esse diffiniti, sicut dicimus animal rationale, mortale, voluntarie mobile, diffinitionem esse hominis. Animal autem secundum quod in se includit corpus animatum sensibile et substantiam, prima potentia est, in qua inchoatum est esse hominis. Haec autem inchoatio per rationale determinata est essentialiter ad actum rationis. Per mortale autem ad speciem est determinatum, praecipue secundum Stoicos, qui calodaemones et cacodaemones animalia rationalia, corpora aerea, et vita immortalia esse dicebant, ut dicunt Themistius et Apuleius. Per hoc autem quod mobile voluntarie dicitur, separatur ab aliis quae apta a natura et phantasia sunt ad motum. Et hoc est primum.
Secundum autem est (quod Aristoteles docet in ''Metaphysicis ) quod ultima differentia sit cum diffinito convertibilis, quae lolam diffinitionem facit esse convertibilem : sicut hoc ipsum quod est voluntarie mobile, convertitur cum homine secundum quod voluntas sonat appetitum qui est in ratione.
Tertium autem, quod prius positum in diffinitione, se habeat ad sequens, sicut potentia propinqua ad actum, et sicut determinatum ad determinans, et sicut distinctum ad distinguens, sicut animatum ad sensibile, et sicut sensibile ad rationale, et sicut mortale ad rationale, et sicut mobile voluntarie ad mortale : ita
quod in uno motu generationis semper posterius procedat ex antecedente.
Quartum est, quod diffiniens primum sit per se notum apud eum qui quaerit cognoscere diffinitum et in substantia et potestate ; quia nisi sit notum in substantia, non potest osse principium cognitionis ignoti: et nisi sit notum in potestate, non potest per divisionem ipsius venari diffinitio ejus quod quaeritur cognosci.
Quintum autem, quod diffinitio dicat totum esse diffiniti: quia aliter non attingeret a fine usque ad finem in quidditate et esse diffiniti, et sic verum nomen diffinitionis non haberet. Et per hoc habet diffinitio, quod est unum et non multa, sicut motus est unus et non multus, qui est a prima potentia per viam mediam usque ad ultimum actum. Haec igitur diffinitive considerata faciunt talem diffinitionem, quod vere et totum certificat diffinitum.
Peccata ipsius sunt et quinque his opposita, quamvis quodlibet peccatorum sit multis modis : sicut et in aliis in quibus bonum fit ex una re et causa, malum autem omnifariam et modis infinitis, ut dicit Pythagoras . Primum ergo peccatum est, si per accidentale unum vel per accidentalia plura vel omnia, notitia essentialis quaeratur diffiniti: sicut si dicam, quod homo est animal risibile, vel quod sol est (ut dicit Empedocles) res alba calida.
Secundum peccatum est, si ultima differentia sit non convertibilis : tunc ipsa praecedentia quae in plus sunt, per differentiam ultimam non determinantur ad esse diffiniti nisi in potentia : nec quidditas et esse diffiniti scitur per ea scientia universali, sed in potentia, non in actu : et sic non perfecte scitur esse diffiniti.
Tertium peccatum est, si inordinate ponantur in diffinitione quae ponuntur:
sic enim actus significaretur praecedere potentiam in eodem : quod nunquam contingit in aliquo esse diffiniti, in quo est potentia et actus. In omnibus enim talibus potentia immediate praecedit actum: et ideo per talem diffinitionem esse (sicut est) diffiniti non declararetur. Et hujus exemplum, sicut si dicam, quod homo est vivum, rationabile, sensibile.
Quartum peccatum est, quod primum diffiniens sit non per se notum in substantia et potestate.Et hoc contingit quatuor modis : quia cum diffinitur per id quod est idem, aut aeque ignotum, aut per ignotius illo, aut per id quod non potest esse notum nisi per diffinitum, aut per id quod per aliud est notum. Per id quod est idem : exemplum est, sicut quando diffinitur tempus quod est mensura motus: quod enim dicitur de tempore, dicitur de mensura motus : quia tempus nihil aliud est, nisi mensura motus : et qui ignorat tempus, ignorat id quod est mensura motus. Cum vero diffinitur per aeque ignotum : est, sicut cum diffinitur albedo per id quod est esse contrarium nigredini: aeque enim ignotum est quid sit albedo, et quid sit ejus contrarium, scilicet nigredo. Et sic de diffinitione relativorum per se invicem, sicut inferius in sequentibus erit manifestum . De illo autem quod est ignotius : exemplum est, sicut qui diffinit ignem, dicens quod ignis est res inter corpora spiritui vel animae simillima : diffinit enim ignem per animam, quae ignotior est quam ignis per substantiam et diffinitionem. De eo quod diffinitur res per id quod non potest cognosci nisi per diffinitum : exemplum est, sicut qui diffinit solem, dicens quod sol est planeta illuminatione sua faciens diem. Cum enim dies sit mora luminis solis super nostrum hemisphaerium. constat quod illuminatio diei cognoscitur per diffinitum : et sic circularis erit diffinitio, quod valde est inconveniens . Omnia autem conveniunt in uno, scilicet quod diffinitur res per id quod per aliud debet esse notum : sic enim nunquam stabit, sed semper diffinitur per aliud, et ibitur in infinitum.
Quintum peccatum est, quod diffinitio non .dicat totum esse diffiniti : si enim non totum diceret et explicaret, non diceret quid est esse diffiniti, et non certificaret diffinitum nisi in parte. Sicut qui diffiniens triangulum, dicit quod triangulus est figura trium angulorum tres angulos habens aequales duobus rectis. Cum enim non ponatur in diffinitione, quod triangulus est figura rectilinea habens tres angulos aequos duobus rectis, non dicitur totum esse diffiniti: potest enim esse figura trium angulorum habens tres angulos majores tribus rectis, si ex arcubus sit composita figura triangula. Alia etiam de causa peccat dicta diffinitio : quia ponit quod non est essentiale diffiniti. Habere enim tres angulos aequos duobus rectis, non est essentiale constituens triangulum rectilineum, sed est passio essentiam diffiniti consequens. Aliud exemplum ejusdem (et est convenientius isto quod dicitur) est, quod circulus est figura plana una linea contenta. Haec enim diffinitio non totum dicit esse diffiniti : quia de eo quod est principium formale circuli, et ex quo producitur, non facit mentionem, hoc est, de centro. Perfecta ergo erit si sic dicatur : circulus est figura plana una linea contenta, in cujus medio punctum est, a quo omnes lineae ad circumferentiam productae in continuum et directum sunt aequales. Haec ergo sunt quae in diffinitionibus sunt attendenda et cavenda, si per diffinitionem debeat certificari diffinitum.
Sunt tamen aliae quaedam notificationes, non propriae diffinitiones, datae aliquando per materiam, aliquando per efficientem tantum assignatae, quae nisi reducantur ad diffinitiones quae per genus et essentiales differentias datae sunt, diffinitiones dici non possunt, sed quales-
cumque notificationes. Reducantur autem hoc modo, quod materia non ut materia simplex accipitur, sed prout ipsa est prima potentia ad esse. Sic enim accipitur secundum quod in ipsa est jam forma essentialis inchoata, et in qua potestate formali sunt inchoatae constituentes et dividentes differentiae. Sicut si dicatur, quod homo est constitutus ex corpore et anima rationali : tunc enim corpus non absolutum a forma sumitur, sed potius dicitur animatum sensibile : quod animatum sensibile est, ex cujus potentia et inchoatione producitur rationale. Et sic redit ad illam diffinitionem quae est ex genere et differentia : quia corpus animatum sensibile est animal, et animatum anima rationali est rationale. Quae autem per efficientem datur, est, ut si dicatur, quod homo est quod generatur ab homine. Tunc enim agens non sumitur ut efficiens tantum, sed ut agens secundum formam et univoce. Univoce autem agens, dat formam secundum quod de potentia formali exit ad actum. Unde generatum ab homine non est vivum et animal simul, nec animal et homo simul secundum actum : sed primo vivum in actu, et potentia sensibile : secundo sensibile in actu, et potentia rationale. Et etiam diffinitio per causam efficientem data, reducitur ad eam quae est ex genere et differentia. Aliter accepta causa efficiens, erit de essentia diffiniti, et non certificabit ipsum.
Omnis autem alia incomplexi declaratio quae fit per accidentalia, non est diffinitio, sed descriptio vocatur. Talis autem declaratio non debet fieri per accidentalia communia, quia haec convertibilia non sunt : sed per accidentalia propria, quia de illis intelligitur quod Aristoteles dicit , ''quod accidentia sive accidentium cognitio maximam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Haec enim sunt accidentia naturae, et de ipsius naturae aptitudine procedunt, et ideo substan- tiam notificant, sicut saepe id quod prius est cognoscitur per id quod est posterius, non simpliciter, sed quoad nos. Hoc autem insequentibus erit manifestum. Talibus tamen utitur logicus in accipiendo notitiam ignoti,sicut etiam utitur aliis argumentationibus in accipiendo notitiam complexi, quae sunt minus certificantes quam syllogismus.
Aliis autem declarationibus utitur logicus quandocumque sunt majoris declarationis quam ipsum nomen vel dictio incomplexa, cujus quaerit notitiam : quae quamvis non perfecte certificcnt, tamen aliquo modo declarant id quod quaeritur. Et quia, sicut dicit Ptolemaeus, stultus est qui quando non perfecte potest cognoscere quod quaerit, abjicit id per quod cognoscere potest de quaesito conjectans. Talium igitur regulas et principia dare est logici ad incomplexi cognitionem, per quae a principiis per se cognitis incipiat et deveniat in cognitionem corum quae quaeruntur: non enim omnia possunt esse incognita : quia sic quaerendo procederetur in infinitum . Principia enim prima sunt quasi semina per naturam cognitioni hominis inserta, ex quibus quasi seminibus magni oriuntur fructus scientiarum de his quae cognoscuntur per ipsa: primis enim positis per divisionem, cognoscitur quid potentia sit in ipsis. Et etiam divisio producit usque ad ultimum ; propter quod ipsa divisionis scientia necessaria est logico, ut dicit Boetius.