LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De contradicendo his qui plantas animatas esse negabant.
Sed nos dicimus circa istam quaestionem, quod caelum habet regitivam virtutem et regimen nobilius et dignius regimine nostro, et inferiori, in eo quod est elongatum ab inferioribus : quia, sicut diximus, ista regimina inferiorum obligata sunt materiae et privationi : propter quod in eis multa sunt impedimenta operationum, quod non contingit superius in caelestibus : superiora ergo habent.vitam, et tamen non habent sensum. Similiter autem oportet quod animal perfectum et diminutum in eo quod utrum- quo animal, habent unam aliquam naturam communem, et in eo quod vivunt, habent naturam aliquam communem cum vivis omnibus. Cum igitur non omnibus vivis conveniant sensus, sicut patuit in exemplo inducto de caelo, non est natura communis vivorum sensus, sed potius est intentio et causa, vita? communis, cujus privatio est mors : propter superius autem inducta non oportet ut quisquam credat ab his nominibus vitae et animati, et quaerat aliam naturam in qua viva conveniant : quia bene concedimus quod non est medium inter animatum et inanimatum, nec inter vitam et non vitam sive vitae privationem. Sed inter animatum et vitam, secundum quod animal vivum Graeco dicitur, est medium : quia inanimatum est, quod non habet animam., nec aliquam partium ejus : vivum autem hoc modo dictum a vita manifesta est, et hoc quod habet animam perfectam per sensus naturam. Planta igitur non est de numero eorum quae carent anima. Est enim de his quae aliquam habent partem animae, et sic est animata : et non dicitur vivum prout animal dicitur vivum, quia in illa non est sensus. Si autem dicatur sensus vitae actus cujuslibet partis animae in corpus, tunc planta vitam habet, ut supra diximus, et per conjunctionem exit devita ad non vitam, ut singula vivorum, ex juventute scilicet in statum, et sic per alios gradus aetatis perficitur.
Possumus tamen et aliter solventes dicere, scilicet quod dicamus, quod planta est animata simpliciter, et non tantum quod habeat partem animae : et ideo non potest dici quod sit inanimata si concedatur habere animam. Similiter autem quod conceditur habere aliquem sensum, ut naturalem plantas habere dicit Isaac, sequitur quod sint animata) : licet non perfecte sensus habeant, secundum quod sensus est viventium sensitivum et cognitio. Non enim possumus dicere rem illam inanimatam, quae cibatur : quidquid enim cibatur, non est sine anima,
sicut et omne animal habet animam : sed in alendo vires animae est differentia magna in his quae sunt animata et planta, cum res imperfecta tam in viribus animae quam in operationibus earum. In viribus quidem, eo quodcaret viribus nobilioribus, quae magis per aliquem modum a materia separatae sunt, et non habet nisi eas quae in materia neque cognitionem neque movere in potestate habent. In operibus autem imperfecta est, quia non operatur aliquid nisi operatione corporali : cum anima sensibilis operationes habeat, quae non fiunt operatione qualitatis corporeae, sicut imaginari, et caetera hujusmodi. Imperfectionis autem est indicium, quod planta non habet membra determinata ad aliquem actum, qui magis sit animale quam corporis, sed. similis quasi est in toto : animalia autem quae habent actus qui magis sunt animae quam corporis, habent organa determinata. Habet autem utrumque istorum vim propriam sive virtutem ex motu quem habet in seipso : planta quidem secundum motum nutrimenti et augmenti, animal autem secundum motum sensibilium. Posset etiam aliquis dicere contra istos qui negant plantas habere animam secundum Platonem, solvens objecta eorum, quod planta habet animam : anima enim est quae facit nasci motus attractionis nutrimenti in locis in quibus fixae sunt : et secundum Platonem est iste motus desiderii : et secundum Platonem quidem desideria et motus tales non erunt plantarum in talibus locis sine sensu per modum qui superius dictum est. Sed tamen secundum veritatem attrahere cibum ex principio quod vocatur naturale : eo quod vix aliquid habet potentiae supra naturam in modo operandi : operatur enim ex necessitate sicut natura. Sed operatur plura, quod non facit natura: quae tamen ex uno fiunt quod est nutrimentum, sicut alibi determinatum est : et hoc principium commune est tam plantis quam animalibus : et quia est ad modum naturae,
Ideo non est necesse quod cum attractione cibi in eodem subjecto sit sensus universaliter et omnino. Omne enim quod cibatur, non utitur in sua cibatione nisi duabus, ad quarum neutram exigitur sensus. Duae autem res sunt calidum et frigidum, et utrumque ipsorum est duplex, secundum quod etiam id quod nutritur, componitur : ex eisdem enim nutriuntur res et generantur : et ideo animatum eget cibo humido et sicco commixtis : quia frigida natura terrestris ex qua componitur animal, oportet quod in cibo sicco inveniatur, sicut et animal ipsum et quodlibet animatum componitur ex natura terrestri sicca et frigida : et ideo in compositione animatorum non separatur siccum a frigido, neque e converso. Et haec est causa, quod cibus continue sumitur usque ad corruptionem animatorum. Ex cibo enim restauratur et servatur substantia eorum : oportet enim quod et planta et animal utantur taliter commixto cibo, qualiter et subtantiae eorum commixtae sunt.