CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De quo sit ista scientia sicut de subjecto ?
Cum autem omnis scientia sit de aliquo sicut de subjecto, sicut dicit Aristoteles, oportet investigare quid sit subjectum hujus scientiae. Et de hoc tres inveniuntur diversitates. Tullius enim videtur dicere, quod genus quod omnia ambit mo ralia, honestum est, quod etiam sic diffinit : " Honestum est quod suaviter nos trahit, et sua dignitate allicit. " Et sic tractans de moribus, de honesto et partibus ejus tractare deberet Quod si concedatur, non satis Addetur rationabile, quod accidens alicujus de quo tractatur in scientia, debeat esse subjectum. Accidens enim passio subjecti est, et non subjectum. Honestum autem quod ab honore dicitur, praemium est virtutis, ut dicit Aristoteles, et non virtus. Honestum enim est cui honor debet exhiberi.
Cum igitur de virtute tractet moralis, cui ex praemio accidit honestum esse, honestum non potest esse subjectum scientiae moralis, sed aliqua passio probata de subjecto.
Stoicis autem placuit, et maximo Socrati, quod virtus secundum hoc quod est ultimum in bono, esset id de quo considerat moralis sicut de subjecto. Sed hoc stare propter hoc non potest, quia ultimum in bono in eodem genere est cum eo cujus est bonum : et talia ultima ad unum genus nullo modo possunt reduci. Scientia autem una est, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, quae est unius generis subjecti. Adhuc autem, nulla unitate dicta principia possunt inveniri, et per quae unumquodque in boni sui ultimum possit reduci. Ultimum autem uniuscujusque boni, principiis unius particularis scientiae qualis est scientia moralis, non potest determinari.
Propter hoc dixit Plato, quod bonum prout est omnis boni causa et ratio, esset id de quo considerat moralis, sicut sibi videtur imponere Aristoteles in primo Ethicorum. Hoc autem iterum stare non potest, quia si omnis boni bonum dicatur idea boni, hoc in opere poni non potest. Id autem quod considerat ethicus, ad hoc considerat ut in opere ponatur. Consideratio igitur ethica de idea boni non est. si autem bonum boni dicatur ratio boni, haec ratio boni in diversis generibus boni diversa est, et ideo sub una scientia terminari non potest.
Propter quod secundum Aristotelem, dicendum est quod bonum hominis in quantum est homo, subjectum est moralis scientiae : homo autem in quantum homo est, intellectualis et rationalis est. Hoc autem, sicut dicit gregorius Nazianzenus est duplex Est enim rationale et intellectuale, cujus substantia ratio et intellectus est: et est intellectuale et rationale, quod participiat aliqualiter ratione, et hoc est quod est rationi obedibile et persuasibile ratione, sicut concupiscibilis et irascibilis, quae licet partes sensi- biles animae sint, tamen dicto modo participant id quod est rationis : et sic sunt hominis in quantum homo est in quo stat perfectio ejus in bono alterius animalis. Hominis igitur bonum in quantum homo est, est ultimum. Haec autem est virtus secundum quatuor differentias ipsius, quae sunt moralis, intellectualis, heroica, et divina.
Rationes inductae contra Tullium et Stoicos et Platonem, satis improbant intentiones eorum. sic autem dividendo, quod modum hominis in quantum homo est, hujus scientiae sit subjectum, dividitur scientia secundum divisionem boni. Hoc enim bonum accipitur ut perfectum, vel ut dispositio perfecti. Et perfectum quidem est felicitas. Dispositio autem perfecti virtus est, dicente Tullio quod " virtus est dispositio perfecti ad optimum. " Felicitas autem est secundum activam vel contemplativam : et de activa quidem felicitate est liber primus, de contemplativa autem decimus : intermedii autem sunt de dispositione perfecti ad optimum. Hoc autem est dupliciter, scilicet in ordine ad opus, quae est dispositio ad humana : vel in ordine ad delectationem contemplationis non habentis contrarium in delectatione sua : et sic agit de virtute in ordine ad opus in mediis octo libris, et de virtute contemplativa in decimo.
Ad bonum autem hominis tripliciter homo ordinatur et disponitur, scilicet secundum rationem regentem, et secundum affectum consequentem. Et virtus quae est dispositio affectus ad bonum hominis, dupliciter est : una scilicet quae est ordinans : altera quae est in ordine tenens. Et illa quidem quae est ordinans, est circa passiones delectationum et tristitiarum : et haec vocatur proprie moralis, de qua agitur in quatuor consequentibus libris post primum. Illa autem quae est in ordine tenens ne affectus abducatur a meta mentis, heroica vocatur : et de hac igitur in septimo et octavo et in nono. Affectus aliquando ducitur in pas-
sionibus, et in hoc ductu ordinat cum moralis: et aliquando abducitur, sicut dicit Aristoteles. Et tunc quasi quodam fraeno tenetur virtute heroica. Bonum autem quod ordinat rationem motum animae determinantem, quod est bonum rationis, quod disponit eam ad optimum, virtus est intellectualis secundum omnem sui partem.