In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " De qua revelatione hunc librum composuit, " scilicet Joannes. " Unde et liber iste Apocalypsis dicitur, id est, revelatio. "
" Quia hic continentur quae Dominus revelavit Joanni, et Joannes Ecclesiae, quauta scilicet Ecclesia passa sit in tempore primitivo, " id est, in principio suae fundationis, " et nunc patiatur, " scilicet tempore modemo, " et novissimis temporibus Antichristi passura sit : quando tanta erit tribulatio ut si fieri potest, etiam moveantur electi . "
" Et quae pro his. " Quasi diceret: Non solum tribulationes in hoc libro continentur : imo " et quae pro his, " scilicet tribulationibus, " et nunc, " quantum ad dona gratiae, id est, in praesenti, " et in futuro praemia sit susceptura, " quantum ad dona gloriae, scilicet Ecclesia . " Ut quos denuntiata supplicia terrent, promissa praemia laetificent, " quia dicit Gregorius : " Consideratio praemii minuit vim flagelli. "
Ideo iste liber inter reliquas scripturas Novi Testamenti, prophetiae nomine censetur, quae aliis est excellentior prophetiis. Sicut enim Novum Testamentum praestat Veteri, Evangelium legi : ita i haec prophetia prophetiis Veleris Testamenti : quia de Christo et Ecclesia magna ex parte jam adimpleta sacramenta denuntiat.
Hic tangitur causa formalis. Et primo determinatur modus vel forma absolute, scilicet, prophetalis : secundo, in comparatione, ibi, " Quae aliis est excellentior. " Et ibi ejus excellentia ostenditur in quatuor. Primo, in hoc quod habet aliis prophetiis modum certiorem : quia jam impleta mysteria denuntiat. Secundo, in hoc quod habet materiam universaliorem : quia de praesenti, praeterito, et futuro, ibi, " Vel etiam ideo. " Tertio, quia Auctorem majorem, ibi, " Ad cujus confirmandam. " Quarto, in hoc quod habet visionem nobiliorem, ibi, " Cum enim Joannes. "