PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et omnis multitudo, etc. "
Praeceptum fuit legis, Exod. XXIII, 17, quod tribus vicibus omnis homo appareret in Jerusalem in conspectuDomini: in Pascha videlicet, et Pentecoste, et Scenope- gia. In Septembri autem erat Scenopegia : quando in umbraculis et tabernaculis habitabant in memoriam egressionis de aegypto. AdminBookmark enim idem est quod
umbra, sive umbraculum. In Septembri autem erant tria festa, Neomeniae, expiationis, et propitiationis : ut diximus. Et in fine festum Tabernaculorum, sive Scenopegiae.
Ad hoc ergo festum celebrandum omnis multitudo omnium civitatum fuit in Jerusalem.
Et hoc est quod dicit : " Et omnis multitudo populi. " In aliis enim temporibus, tempore jugis sacrificii intrabat sacerdos singulis diebus mane et vespere in sancta, ponens incensum. Sed tunc non tenebatur convenire omnis multitudo populi. Sed in isto festo, tota aderat multitudo. Psal. CXXI, 4 : Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. Joel, II, 16 : Congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera. Dicit enim Hieronymus, quod " multorum preces impossibile est non exaudiri. "
" Erat orans foris "
In atrio, quia non licebat eis intrare templum. Foris autem fuerunt laici quidem in atrio interiori : inferiores autem sacerdotes in atrio mundorum : et paenitentes et immundi, in atrio exteriori et im,mundorum : et princeps in porta orientali. Ezechiel. xliv, 2 et 3, porta orientalis erit clausa principi .
" Hora incensi"
Illius solemnis : quando in die propitiationis intravit summus pontifex (alias, sacerdos) in Sancta sanctorum. Hoc est significatum, Sapient. xviii, 24, ubi dicitur de veste summi sacerdotis : quod in veste poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, hoc est, in affectu orationis ejus tota orbis multitudo. Apocal. XXI, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis : et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Apocal. VII, 9 : Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum. Omnium enim interesse intererat, ubi agebatur de communi omnium Salvatore. Bonus enim sacerdos verbo et exemplo omnes attrahit in devotionem. Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus .
" Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. "
Hic ponitur annuntiatio. Et dicuntur in ea quatuor : in quorum primo describitur persona annuntiantis Angeli : secundo, turbatio occasionata sacerdotis Domini : tertio, confortatio turbati : quarto, ipsa nuntiatio seriatim exprimitur.
Describitur autem persona annuntiantis Angeli per sex : per modum (videlicet) suae manifestationis : per officium suae legationis : per auctoritatem se mittentis : per situm suae positionis : per differentiam situationis : per ministerium ejus juxta quod stetit altaris.
Modus autem suae manifestationis est quod apparuit. Apparere enim, est subito manifestum fieri eum, in cujus potestate est videri quando vult, et non videri quando non vult, et sicut non vult. Et hoc dicit Glossa. Angelus enim diffinitive est in loco : et cum est in uno loco, non est in alio : et cum est in caelo, non est in terra : et cum est in medio, non est in extremis. Quod autem visibilis stat, ut dicit Glossa, est in potestate sua : hoc autem est, ut dicit Augustinus, per assumpti corporis figuram et speciem.
Utrum autem illud corpus sit aereum, vel alterius naturae : quamvis sit majoris egens inquisitionis, tamen sine praejudicio majoris sententiae dico quod est species corporis intentionalis, sicut sunt species visibiles quando sensibus objiciuntur. Talis enim species magis competit naturae spirituali : et talis habet terminos figurarum, quas non contineret aer, si de aere corpus assumeret. In tali ergo specie corporis apparens, visibilis factus est sacerdoti. Talis etiam species directa ad unum, et non ad alium, facit eum visibilem uni et non alii.
Hoc ergo est quod dicit:
" Apparuit, "
Quantum ad modum manifestationis. Psal. lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super. Cherubim, manifestare coram Ephraim , Benjamin, et Manasse. Psal. lxxxviii, 20 : Loculus es in visione sanctis tuis.
" Angelus. "
Descriptio est a legatione. Angelus idem est quod legatus, vel nuntius, Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capient salutis ? Psal. CIII, 4: Qui facis Angelos suos spiritus. Et quia lex deitatis est per prima media, et per media ultima reducere, ut dicit Dionysius, ideo omnes Angeli dicuntur : quia per primos Angelos medii, et per medios ultimi reducuntur in illuminationes divinas. Nos autem qui per animam et intellectum sumus illuminationum (quae sunt a primo) ultima relatione perceptivi, reducimur in illuminationes divinas Dei per Angelos. Ad Hebr. i, 1 : Multifariam, multisquemodis olim Deus loquens patribus in prophetis, supple per Angelos. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Notatur in hoc quintum, scilicet quod segregatus fuit iste sacerdos a tumultu peccatorum et mundi : cui tam familiariter se exhibebant Angeli. Ad Hebr. VII, 26 : Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctas, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Angelorum enim meretur consortium, qui in puritate, et officio, et familiaritate est Angelorum. Unde, Malach. ii, 7, dicitur de sacerdote : Angelus Domini exercituum est. I ad Corinth. XI, 10 : Debet mulier velamen habere supra caput propter Angelos. Glossa, " propter sacerdotes. "
" Domini. "
Ecce descriptio per auctoritatem se mittentis. Angelus enim aliquando est nuntius alterius Angeli, sicut dicitur, Zachar. II, 3 et 4 : Angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum. Et ideo dicit hic : " Domini, " ut ostendat quod Deus ipse legationem injunxit : quia ad obsequendum praecursori Filii sui eum misit. Et propter hoc dicitur, Tob. XII, 15 : Ego sum Raphael Ange-Ius, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Daniel. VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei.
" Stans. "
Ecce descriptio ex modo suae positionis, quam praetendit in figura assumpti corporis. Status autem significabat rectitudinem ad quam erigenda erat humana natura, quam ex peccato diu sustinuerat. Baruch, IV, 36 et v, 5 : Ex-surge, et sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide jucunditatem a Domino Deo tuo tibi venientem. IV Reg. iii, 14 : In cujus conspectu slo.
" A dextris. "
Ecce descriptio a differentia siluationis. Dextra enim pertinet ad salutem, et ad salvandos : sinistra vero ad condemnandos. Proverb. IV, 27 : Vias quae a dextris sunt nouit Dominus, perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Matth. VI, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
" Altaris. "
Ecce descriptio per ministerium ejus, juxta quod stetit.
" Incensi. "
Quod dicit ad differentiam altaris holocaustorum, quod erat in atrio extra templum, ubi animalia cremabantur. Et per altare holocaustorum significatur immolatio animalium, passionum et motuum in corpore. Per altare incensi significatur devotio orationis in mente. Et datur intelligi, quod in devotione mentis citius apparet Dominus quam in corporis exercitatione. I ad Timoth. IV, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Significabat etiam, quod incipiebat Sacramentum quod a tota Ecclesia celebrandum est legitimum, et sempiternum.
" Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. "
Hic describitur turbatio occasionata ex visu Angeli. Et in hac dicit tria : quorum primum est turbatio : secundum, turbationis causa : et tertium, timor ex utroque causatus.
De primo dicit: " Et Zacharias, " sacerdos assuetus sacris visionibus ex Scriptura, in qua legerat saepe hujusmodi visiones apparuisse, " turbatus est. " Turbatio fit ex mixtura opaci cum perspicuo claro, per commotionem opaci causata. Sicut fit turbatio fontis per admixtionem limosi, et lutulentae substantiae : ita fit turbatio luminis in ratione per admixtionem passionis terrenae et corporeae substantiae lutulentae, quando apparet aliquid praeter spem et facultatem videntis. Et in illa obtenebratione, ratio non potest redire ad lucem suam, ut praestet cordi ducatum : ut expediat se cognoscendo et ordinando id quod apparet, et causas ipsius. Unde Glossa : " Solemus turbari, et a nostro affectu (quem, supple, ratio nostra ordinat) alienari, quando perstringimur (hoc est, intra nostram parvitatem concludimur) superioris potestatis occursu. " Et hoc fit ideo, quia turbatio est fuga cordis secundum systolem, hoc est, secundum contractionem. Et hoc fit dupliciter : ex occursu, scilicet magni, quod supra facultatem nostram in cognoscendo et operando est elevatum. Et fit eliam in occursu mali nocentis. Et primum quidem inducit in turbatione admirationem : secundum autem inducit in turbatione tristitiam. Infra, in eodem cap. v. 29 : Quae cum audisset, turbata est in sermone Angeli: et cogitabat qualis esset ista salutatio.
" Videns. "
Causa est turbationis. Subito enim praeter spem ostensus Angelus turbationem inducit. Daniel. X, 16 : Domine mi, in visione tua solutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Ezechiel. III, 23 : Ecce gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxtafluvium Chobar, et cecidi in faciem meam.
" Et timor, "
Qui est fuga cordis in seipsum, ut dicit Augustinus, " irruit, " vi superioris potestatis apparentis, " super cum, " quia desuper timor venit: et non de aliquo malo inferiori. Psal. LIV, 6 : Timor , et tremor venerunt super me : et contcxerunt me tenebrae : in rationis, scilicet, obumbratione. Isa. XXI, 3 et 4 : Corruit cum audirem, conturbatus sum cum viderem, emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me. Tanta autem turbatio non tantum ex magnitudine rei visae exorta est, sed eliam ex sancti sacerdotis humilitate, qui ad tantam visionem non se reputabat idoneum. Isa. VI, 5 : Vae mihi, quia lacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Judicum, XIII, 22 : Morte moriemur, quia vidimus Deum. Boni cordis est pavere ad omnem adspectum divinum. Unde, Luc. xviii, 13 : Nolebat oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori: Exod. III, 6, cum appareret Dominus, abscondit Moyses faciem suam. Ambrosius : " Sicut humani defectus est " terreri, ita angelicae benignitatis est, " paventem de suo adspectu blandiendo ((consolari. " E contrario daemones si quos de sua praesentia terreri senserint, ampliori horrore conuutiunt. Et hoc ipso signo poterat Zacharias bonum cognoscere Angelum.