PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

De diffinientibus principium enuntiationis.

Quod autem aliqua vox sit significativa ad placitum quae sine institutione nihil significat, sic probatur : quia ea quae sunt extra animam, sunt res a natura causatae, agentes suas cognitiones in anima, per universale abstractum a singulari, vel per sensibile quod accipit sensus a quo intellectus per reflexionem ad sensum accipit universale. Sic enim res extra imprimit et agit quodammodo in animam, et infert ei passionem : eo quod anima secundum mentem et intellectum passiva et receptiva est. Et quia sic intellectus patitur et recipit a re extra, ideo dicuntur passiones formae et intentiones rerum quae sic fiunt in anima. Et quia voces articulatae non possunt formari nisi ab intelligente et concipiente rem et recipiente passionem secundum formam rei cognitae, ideo voces articulatae a tali constituuntur intellectu: non constituit autem vocem articulatam nisi ad significandam speciem rei et passionem, quam a re intra se concepit.

Vox ergo quae sic ad rem significandam imponitur, non est passionis quam ipse intellectus a re concepit. Et sic ea quae sunt in voce, a tali intellectu ad significandum constituta, sunt notae passionum earum quae a rebus conceptae sunt in anima : res autem speciem suam generat in anima, et intellectus specie illa informatus instituit vocem : unde passio animae species est rei, et vox significans ad institutionem intellectus sic formati dicit notam passionis quae est in anima: et ideo ipsa vox instituta efficitur signum et similitudo rei in eo qui audit. Unde quod est nota passionis in ore dicentis, est signum et similitudo rei in ore audientis. Sic ergo voces sunt notae carum passionum quae sunt in anima.

Litterae autem et figurae sunt etiam ad placitum : et ideo figurae tales et voces inventae sunt, per quas ea quae dici debent, valeant rectis syllabis pronuntiari ad vocem litteratam, quam informat vox articulata sive ad placitum significativa. Et ideo sicut vox articulata significativa est ad placitum, ita et figurae litterarum. Sunt enim litterae sic vel sic complexae notae vocum ad placitum significativarum, sive eorum quae sunt in voce, hoc est, rerum ipsa voce significatarum, ita ut voces sint notae passionum, ut litterae sunt notae vocum secundum quod stant sub forma vocis litteratae et articulatae.

Et ex hoc patet, quod quemadmodum litterae non omnibus vel apud omnes sunt eaedem, eo quod nec conceptus nec intellectus eas concipiendo apud omnes est idem, ita nulla vox litterata et articulata est omnibus eadem : sed primae conceptiones illorum (quorum voces immediate notae sunt) hae apud omnes eaedem sunt, sicut animae passiones. Quia generata quae unius formae habent generans, eadem

sunt in forma et specie, passiones sunt similitudines rerum in anima. Res vero se habent in anima per similitudinem generantis. Cum ergo res ubique et apud omnes sunt eaedem, easdem in specie generabunt passiones, et ideo conceptiones ad omnes res recte concipiendas eaedem sunt in specie. Et similiter etiam res apud omnes et ubique sunt in specie, quarum passiones animae sunt notae: quia rerum sunt similitudines in animalibus a rebus generatae. Institutio autem nostra nihil variat in rebus naturae. De talibus autem qualiter a rebus rerum similitudines generantur in anima, tertio libro de Anima satis dictum est, ubi determinatum est quod res non sunt in anima, sed similitudines rerum. Alterius enim negotii sunt illa, et ad physicum pertinent.

Sic ergo patet quod ea quae sunt constituenda a nobis, voces sunt, et per hoc quod illae voces sunt notae, et nulla vox est nota nisi quae significativa est, habemus quia ea quae constituenda a nobis sunt, in voce significativa sicut in genere, debent constitui.

Per hoc autem quod notae sunt passionum quae ex intentionibus rerum causantur in anima, habetur quod non primo sunt notae rerum, sed potius primo sunt notae similitudinum quae sunt in anima, et per similitudines istas ad res referuntur. Et in hoc differunt notae hic consideratae consideratione grammatici, qui considerat voces istas secundum quod sunt signa rerum immediate, et ideo dicit quod nomen significat substantiam cum qualitate. Logicus autem, quod est vox significans ad placitum.

Et per hoc patet quod logicus non praesupponit ista a praecedenti scientia, grammatica scilicet, sed constituit per diffinitiones proprias constituentes ista secundum esse quo constituere possunt et componere enuntiationem. Consideratur enim vox significativa ad placitum dupliciter, scilicet secundum institutionem et usum, et secundum causam institutionis . Secundum institutionem quidem et usum nota est conceptus qui est in anima. Instituens autem non habet respectum in instituendo nisi ad id vel illud quod jam in anima concepit. Et utens voce in loquendo, ut dicit Plato, non utitur eanisi ut pandat conceptum, quo nunc anima est affecta sive passa est. Causa autem institutionis, quia cum res efferre non possumus, ut nobis invicem communicemus rerum praesentatione, inventae sunt voces articulatae, quibus ipsas res sive intentiones rerum exprimamus, ut nobis invicem vocibus communicemus. Et hoc modo ultimo voces ad significata rerum referuntur. Et ideo jam ex his quae dicta sunt, habitum est quod constituenda per diffinitionem (ad enuntiationis generationem) sunt in voce tanquam in genere, et in voce significante mentis conceptum quae est passio facta in anima a rebus extra : et ideo est vox articulata significativa ad rei designationem relata. Et quia non est apud omnes eadem vox relata ad idem designandum, sed variatur, oportet quod causam suae institutionis habeat variabilem, quae est voluntas ad placitum instituentis.

Propter quod dicit Avicenna quod vox litterata sine placito instituentis nihil significat penitus : quia tamen alteri non facit signum de re, nisi sub determinata figura vocis certificativa, ideo oportet talem vocem esse litteratam, quia non nisi sub elementis litterarum habent figurae certitudinem, sine qua certitudine non potest esse rei certum signum. Et quia litterae describunt figuram vocis in prolatione, et quasi (ut ita dictam) depingunt eam, ideo sicut vox ipsa litterata, sic litterae sunt ab institutione: et ideo non sunt eaedem apud omnes, sed mutantur sicut et ipsae figuratae ad litteras mutantur voces.

Quamvis ergo vox sit sonus, tamen (quia sonus non est nisi fractio et ictus aeris a percutiente solido plano percussus, tympanum auris immutans) non omnis sonus est vox: quia vox est sonus ab ore animalis, cum imagine alicujus significationis prolatus. Haec enim imago potest esse affectiva et movens ad immutationem vel fugam : et tunc vox significat passionem gaudii, vel doloris, vel tristitiae, sicut plerumque significant voces brutorum, et etiam rationalium quorumdam, ut gemitus et ea quae importantur per interiectiones. Imaginatio potest etiam esse a re accepta in qua accipit ratio veritatem vel falsitatem, vel cujuslibet rei verum conceptum : et hoc modo sonus cum imaginatione sermonis prolatus non est nisi hominis, etiam illa sola vox vere erit

vox.

Voces ergo semper sunt significativae: significant enim ad minus seipsas : sed illae voces quae (quamvis litteratae sint) non habent institutionem ad aliquid significandum, nec proferuntur cum imagine alicujus designandi per voces, non dicuntur voces significativae, ut bu ba blicteri: quae exempla consueverunt poni, quia non sunt instituta ad aliquid designandum. Significativarum autem vocum quaedam designant non per institutionem, sed per naturam, ut illae quas diximus, ut est gemitus et exclamatio in dolore vel gaudio, vel in vocibus brutorum : et illae tamen fiunt signa suae significationis si per institutionem accipiantur, et efficiuntur significativi conceptus, ut euge et aliae interjectiones quae affectu significant, non ut affectum, sed ut conceptum affectus, voce litterata designatum. Voces autem quae per institutionem sunt significativae omnis diversitatis sunt significativae. Articulata vox dicitur, quia articulatim signum rei facit. Sed ad hoc quod certum fiat signum, oportet quod litterata fiat signis elementaliter compositis ex elementis litterarum, quae non sunt eaedem apud omnes : et sic jam habemus quod constituendae a nobis sunt signifi- cativae voces litteratae, quae non sunt eaedem apud omnes.

Haec est causa, quod non oportuit dicere, quod primum oportet constituere quid dictio, vel quid terminus: sed diximus quod oportet constituere quid nomen et quid verbum. Non enim hic de omni dictione quae pars orationis est, intendimus, sed tantum de his secundum quod de eis enuntiatur aliquid, vel ipsa de aliquo enuntiantur, sicut sunt nomen, et verbum, et horum compositio. Nec de termino intendimus : quia non resolvendo procedimus, sed potius enuntiationem generando ex suae generationis principiis : propter quod etiam a simplicibus inchoamus.

Quamvis praemisimus quod etiam oportet constituere, quid oratio et quid enuntiatio, quae composita sunt; non diximus haec praeconstituenda esse, prout composita sunt, sed prout haec sunt formalia principia ut genus et differentia eorum quae cadunt in diffinitione enuntiationis, sive interpretationis : et hac via generationis et collectionis eorum quae ad interpretationis diffinitionem pertinent,procedemus.

Habito ergo jam quod tales sint voces, et quod sunt voces significativae, et quod sunt significativae passionum primo, et per consequens sunt significativae rerum, et quod sunt ad placitum, et non per id quod est idem apud omnes. Habito etiam quod sunt voces articulatae et litteratae, restat ulterius de illis investigare, scilicet utrum sint complexae, vel incomplexae.