21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
R. Surge, sponsa ecclesia,
Sponso redde munia,
Cui clavi gravia
Imprimunt vestigia.
Per quod ruit
Gehennalis Sisara;
Nam clavum Jahel malleus
Ejus fixit In tempora.
V. Dulces clavi pungite
Corda nostra, nectite
Christo, sed disjungite
A pravorum capite.
Ad Magnificat.
A. Gaude, pia plebs justorum,
Omne genus Germanorum,
Tantis de muneribus,
Nam clenodia salutis
Tibi dedit rex virtutis
Suis de vulneribus:
Clavos, lanceam et crucem,
Haec sacra magnalia,
Ergo Jesum, vitae ducem,
Excole per omnia.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Coelestis regis lanceam
Venite adoremus
Et pro clavis Ipsius
Christo jubilemus.
Ad Nocturnum.
Antiphonae.
1. Principes et populi
Convenerunt temere,
Gentiles et Increduli,
Christum crucifigere.
2. Jesu, nostra spes suavis
Matris a visceribus,
Est pro nobis fossus clavis
Palmis atque pedibus.
3. Exaltatus crucis ligno
Dum Christus occubuit,
Lanceatus a maligno
Hoste nos eripuit.
Ad Laudes.
Antiphoiiae.
1. Hasta regis gloriae
Christum cruentavit,
Dum In crucis arbore
Dominus regnavit.
2. Hunc tremendam lanceam
Omnes adoremus
Et In ejus laudibus
Semper Iubilemus.
3. Alme Deus, Deus meus,
Cum clavis et lancea
Semper sis protector meus
Pro tua clementia.
4. Tres clavos cum lancea
Sole clariores
Michael tunc afferet
Contra peccatores.
5. Sempiterna gaudia
Christus tunc donavit,
Cum clavis et lancea
Mortem superavit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Collaudemus
Christi clementiam,
Qui per gloriosos
clavos et lanceam
Dat ecclesiae
de Inimicis victoriam
Et In coelo vitam
et coronam perpetuam.