APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum VI.
Se vitio irreverentiace fugiendo .
1. Irreverentiae donique vitium est humili Dei servo vitandum, cum scriptum sit : Cui honorem, honorem ; et: Honore invicem praevenientes. Attenditur irreverentia respectu personarum, loci sacri et temporis, officii divini et rerum eidem officio specialiter ordinatarum.
De reverentia praelatis, aut aliis Fratribus aetatis aut prioritatis aut diuturnitatis in Ordine gratia, vel ob sacri ordinis gradum vel pro vitae merito exhibenda sanctorum dicta Patrum et vera humilitas, quae non solum praelatis et senioribus, verum etiam aequalibus et inferioribus se spontanea subiicit voluntate, plenius docent et eius oppositum detestantur. Non senioribus tantum, immo et omnibus honorem Petrus Apostolus sententiat exhibendum. Deferre humiliter sociis honorem caritatis est fraternae fomentum, conscientiae bonae illustrisque animi evidens argumentum. Vix, nisi socio deferas, cum ipso proficies.
2. Est praecipue conventui et superioribus deferendum. Conventus quidem venerabilis est, immo terribilis
ut castrorum acies Christi ordinata . De superiore Sapiens ait: In medio fratrum rector eorum in honore. Istis quanto maior est reverentia exhibenda, tanto etiam maioris offensae arguitur irreverentia circa ipsos. Sane committendo et omittendo irreverentiae ad ipsos nota contrahitur : committendo , si coram eis inordinatum quippiam deliberato attentetur. Unde non decet coram conventu in claustro vel alibi residente sine debita maturitate et honestate quantum ad membrorum et habitus dispositionem transire, vel eidem transeunti occurrere, si ab eo valeat commode declinari , aut tumultum facere coram eo. Magnus utique reverentias cultus conventuali congregationi debetur, quem qui mussitationibus seu cachinnis, aliave clamoris vel dissolutionis lascivia solvere non veretur, aut attritae frontis superbus, qui arctari silentio dedignatur, aut honestatis et religionis ignaros liquido comprobatur.
3. Quod autem, superiore praesente, agitur minus religiose vel dicitur, quid eo turpius? Propter hoc qui mala in eius praesentia committere non veretur ipsum irrevereri et inhonorare convincitur, magis autem, si eum scienter per alicuius insolentiam facti, vel importunitatem verbi temerario ausu molestat. Immo de necessariis docet beatus Benedictus , quod " si qua requirenda sunt a maiore, cum omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur ". Cum ipso autem praelato contendere nefas est et exsecranda in subdito irreverentiae turpitudo. Denique tam circa praelatos quam circa alios seniores cavendum, ne in attrectatione, locutione, officiorum recommendatione ac similibus aliquod ad eos vel signum vilificationis appareat. Nunquam iunior Frater ad senioris Fratris caput, aures, vel faciem, quasi applaudendo, vel ob aliam quamlibet nisi necessariam causam manum apponat, vel aliter cum eo facto vel verbo minus reverenter iocatur.
4. Quando seniores sibi praesentes alloquitur, et si forte aliquando eorum nomen proprium, ipsis quidem ex reverentia supprimendum necessario nominat, semper tamen cognomen snbticeat, nisi propter astantes aequivocum specificare cogatur. Senioris auribus nomen eius proprium vel cognomen, nisi ex causa, iunior irreverenter inculcat. Verum licet in vilitatis notam nomen proprium exprimi, ex amore vel reverentia supprimi, Scriptura innuente , noverimus; sine vitio tamen palam senioribus ipsis exprimitur, quando irreverentiae notam mos, modus et congruentia redimunt. Saepe quod erat incongruum necessitas, gratia vel consuetudo convertit. Sapit et vitium, si ad te verbo vel nutibus superiorem accersis, ad quem est tibi facilis aut Uber accessus: honestius enim ad eum tui reverentiam debes, tu accedis, quam ipsum accedere ad te facis. Nullus etiam Frater est puro nomine appellandus , sed proprio nomini apponendum est semper religiosas praenominationis insignes sed nec solo cognomine rel nomine patriae, puta Lombardus vel Gallicus, Frater est aliquis nuncupandus.
5. Ad haec , humilia et laboriosa officia recommendari coaequalibus et iunioribus maxime convenit. Quod autem suum quisque officium suo dumtaxat compari, ut acolythus acolytho , subdiaconus subdiacono, et sic de aliis, recommendet, in officio divino specialiter locum habet, ubi personarum non quidem acceptio vitiosa, sed ordinata discretio irata cuiuslibet statum et ordinem est habenda, ne ordinum sancita Patrum auctoritate distinctio confundatur. Propter hoc, etsi cantoris officium ad Fratres novitios nullo modo pertineat ; si quando tamen ad hoc per superiorem cogantur, caute provideant, quod lectiones, responsoria et antiphonas distribuant ordinate, ordinum gradibus observatis, primas antiphonas maioribus, videlicet praelato, vel hebdomadario, vel seniori alicui sacerdoti, vel quando mos habet, minoribus in Vesperis, Nocturno et Laudibus offerrentes, deinde, post unum vel duos, si oportuerit, Fratres gradus eiusdem, ad alios ordinate secundum gradus ordinum processuri. Nec facile diversorum in ordinibus graduum Fratres combinent, aut minora officia in maiori ordine constitutis imponant. Prius quoque ordinatos aliis praeferendos iura decernunt. Si praeordinationi rarius deferunt, ordini tamen semper ; nunquam ordinum confusionem in choro religionem putent, cum id magis abusionem irreverentiaeque obnoxium esse constet. Omnia , inquit Apostolus , honeste et ordinate fiant in vobis: et in Paralipomenon de ministris Domini dicitur, quod stabant secundum ordinem suum in ministerio. Si quis sedilium chori dumtaxat ordinem sine alio personarum delectu in uniusmodi aestimat observandum, penset, si a carpentariis constructus lignorum ordo in sedilibus sit ordini praeferendus ecclesiastico. In personis servandum in ecclesia Ecclesias ordinem decrevit auctoritas, aequitas et honestas.
6. Omittendo notam irreverentiae quis incurrit, quando senioribus et maxime praelatis honorem vel obseauium debitum, aut in obsequio ipso reverentiam negligit exhibere. Aliqua de hoc potius expressione patebunt. Honori quis detrahit, si eis humiliter non assurgit, vel eis stantibus , ipse sedet ; si deficientibus in choro vel alibi sedibus, locum eis non offert ; si eis in choro, in mensa, in sedendo, eundo et huiusmodi, si commode potest, non cedit.
7. Obsequio detrahit, si haec eorum personis, quando palam egent, non exhibet ; si eis in aliquo humili vel laborioso officio in sui praesentia occupatis se ad id facienlum vel coadiuvandum non exhibet ; si quod ad se ex officio pertinet eis faciendum dimittit. Expedit itaque, ut iuniores Fratres, senioribus Fratribus humiliter deferentes, jos in his quae pure sunt oneris, non honoris agendis, sivo ad officium divinum sive ad alia pertineant humilitatis officia, studeant praevenire: ad providendum de lumine ac libris in choro, ad tenendam candelam ad librum, ad dicendum in choro et extra Officium beatae Mariae virginis quantum ad Invitatorium et Lectiones, cum plane dicuntur, Officium quoque mortuorum quantum ad primas Lectiones nec non et Horarum versiculos, ubi ad haec dicenda praesens non fuerit aliquis specialiter assignatus, ad offerendum aquam pro manibus abluendis, ad levandum mensas, finitis gratus, et ad ministrandum celebrantibus in altari ; quoties necessarium fuerit, ex officio suo, sive in minoribus sive in sacris fuerint ordinibus constituti, solliciti sint et prompti, nec ista aut similia senioribus facienda derelinquant. Erubescat diaconus vel subdiaconus vacans et obtendens officium, quod apte potest dimittere vel differre, sacerdote ad Missam vice diaconi vel diacono pro subdiacono ministrante. Nec magnum est, si hebdomadas casu continuet ; graviora passim continuantur officia. Debetur cuilibet ordini gradus suus, nec de gradatioribus est agendum, nisi forte aliud congrua interdum causa deposcat.
8. In obsequiis eorum maxime qui vice Christi nostrarum sunt animarum custodes, non est reverentia omittenda, quae per caputii abstractionem, dum eis ministramus aut loquimur, per humilem corporis inclinationem pro loco et tempore, vel alias per humilem obsequendi modum ostenditur. " Superbus autem, ut ait Prosper , non observat in obsequiis reverentiam ". Stolidis quibusdam decretum est nulli deferre, discretionem personarum et graduum non curare, curantibus nunc adulationis, nunc acceptionis personarum crimen impingere. Namque ad modum confusionis amici, ut superioribus de superbia caveant , sibi non cavent. Foedum enim irreverentiae vitium pro religione defendunt ; humilitatem maioribus exhibendam Evangelii sanctio et professio nostra commendat, nusquam tamen, ut recolo, superbiam aliis seu temerariam paritatas usurpationem indulget.
Seniorum est utique, ut humiliter sentiant, venerationem non appetant, humiles se aliis ac sociales exhibeant. Sapientis est consilium: Quanto magnus es, humilia te in omnibus: Sapientiae vero praeceptum: Qui maior est vestrum fiat sicut minor: et Petrus, cum dixisset: Adolescentes, subditi estote senioribus: pro utrisque intulit: Omnes invicem humilitatem insinuate.
" Ceterum, cum omni indifferenter personae humilitas sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici: nescio, quo pacto tamen vis eius maior est in maioribus et in clarioribus clarior comprobatur ".
9. Porro non solum respectu personarum, ut dictum est , verum etiam respectu loci, ut est ecclesia, maxime circa altare, irreverentia est vitanda: circa altare, u t, cum ad ipsum acceditur, maturior et humilior gestus accedentis , et maxime ministrantis devotionem ostendat, nec aliquis cum impetu vel alias inhoneste accedat. In ecclesia vero cavendum, ne, quamvis extra canonici tempus officii, loquendo vel ridendo, vel aliquo quovis modo minus honeste aliquid fiat. " In aulam regiam ingressurus, ait sanctus Chrysostomus , oculis, incessu et habita te componis ; et in ecclesiam ingressurus, quae vere est aula regia, rides "?
10. Est etiam sacro tempori, hoc est dominicis diebus 1 et solemnioribus, deferendum, ut in eis a communi operum occupatione cessetur, et divinis officiis attentius insistatur. Nam, ut ait Hugo , " festi dies aliud studium et alium conversandi modum exigunt, atque alium bi, in quibus licet operari, exposcunt. In illis, inquit, nos oportet ad celebranda mysteria divina devotius intendere atque in orationibus diutius perseverare; omnem denique actum et omnem motum cordis pariter et corporis divino ministerio mancipare atque, ut ita dicam, quadam conversationis novitate festos dies honorare. In ceteris vero diebus, in quibus operari licet, nullus omnino otiosus apparere debet ".
De irreverentia in divinis officiis et rebus ad ea spectantibus evitanda infra per reverentiae positionem agetur.