De prima visione tractatio quarta, quae est de triplici defectu virtutum in philosophis, secundo, de fide sanante, rectificante, ordinante.
Summanum. - Introductio et repetitio, 1. - Errores Aristotelis et excusatio eiusdem, 2. - De philosophis magis illuminatis, qui ideas virtutum posuerunt in Deo, sed ob defectum fidei defecerunt, 3. 4. - Pars I. Triplex defectus in virtutibus philosophorum fide carentium. Tres operationes virtutum necessariae: primo ordinare animam in finem: hoc isti non potuerunt propter duplicem defectum, 5 . 6. - Secundo, rectificare affectus: quod iterum isti non potuerunt, 7. - Tertio, sanare morbidos: ad hoc quatuor necessaria: cognoscere primo quadruplicem morbum, 8. - ,Se-cundo, morbi causam, 9. - Tertio, medicum, 10. - Quarto, medicinam, 11.- In his quatuor defecerunt philosophi, 12. - Pars II. Sola fides divisit lucem et tenebras ; ipsa sanat, rectificat, ordinat, 13. - Caritas sanat affectum: habet quatuor qualitates, 14. - Vestit virtutes: arma lucis sunt quatuor virtutes formatae; hae figuratae tripliciter, 15. - Primo, per quatuor flumina paradisi, 16. - Secundo, per quatuor ornamenta tabernaculi: tertio, per quatuor latera civitatis, 17. -Unitae tribus virtutibus theologicis sunt septem; figuratae tripliciter, primo ut fulgidae, 18. -Secundo, ut fecundae, 19.
Tertio, ut vigorosae, 20.
Numerus earum duodenarius: tripliciter figuratus, 21.
Adhuc geminatae, sunt viginti quatuor: tripliciter figuratae, 22.
1. Vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem a tenebris etc. Ad explicandam visionem intelligentiae per naturam inditae sumtum est verbum hoc. Et quantum ad hoc, quod esset bona, videre nos fecit et per considerationem scientialem et per contemplationem sapientiolem. Per considerationem scientialem, in quantum illustrat ut lux, scilicet ut veritas rerum, ut veritas vocum et ut veritas morum. Per contemplationem sapientialem, in quantum illustrat per influxum radii a luce aeterna in animam, ut videat illam lucem in se ut in speculo: in Intelligentia separata, ut in medio quodam delativo; in luce aeterna, ut in subiecto fontano. - Dictum etiam fuit, quod divisit lucem a tenebris, quod quidam ideas impugnaverunt, ex quo triplex intelligentia veritatis occultatur, scilicet veritas artis aeternae, veritas divinae providentiae, veritas ruinae angelicae; quod sequitur, si Angelus perfectionem suam non haberet nisi per motum. Ex quo sequitur triplex caecitas, scilicet de aeternitate mundi, de unitate intellectus, de poena et gloria.
2. Primam videtur ponere Aristoteles, ultimam etiam, quia non invenitur, quod ponat felicitatem post hanc vitam: de media autem dicit Commentator quod ipse hoc sensit
De aeternitate mundi excusari posset, quod intellexit hoc ut philosophus, loquens ut naturalis, scilicet quod per naturam non potuit incipere. Quod Intelligentiae habeant perfectionem per motum, pro tanto hoc potuit dicere, quia non sunt otiosae, quia nihil otiosum in fundamento naturae .
Item, quod posuit felicitatem in hac vita, quia, licet sentiret aeternam, de illa se non intromisit, quia forte non erat de consideratione sua.
De unitate intellectus posset dici, quod intellexit, quod est unus intellectus ratione lucis influentis, non ratione sui, quia numeratur secundum subiectum . 3. Sed quidquid senserit, alii philosophi illuminati posuerunt ideae; qui fuerunt cultores unius Dei, qui omnia bona posuerunt in optimo Deo, qui posuerunt virtutes exemplares, a quibus fluunt virtutes cardinales, primo in vim cognitivam et per illam in affectivam, deinde in operativam, secundum illud " scire, velle et impermutabiliter operari ", sicut posuit nobilissimus Plotinus de secta Platonis et Tullius sectae academieae. Et ita isti videbantur illuminati et per se posse habere felicitatem.
Sed adhuc isti in tenebris fuerunt, quia non habuerunt lumen fidei, nos autem habemus lumen fidei. Unde in prima Petri : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen tuum.
4. Illi autem praecipui philosophi posuerunt, sic etiam illuminati, tamen sine fide, per defluxum in nostram cognitionem virtutes cardinales. Quae primo dicuntur politicae, in quantum docent conversationem in mundo; secundo, purgatoriae quantum ad solitariam contemplationem: tertio, purgati animi, ut animam quietari faciant in exemplari. Dixerunt ergo, per has virtutes animam modificari, purgari et reformari.
5. Sed adhuc in tenebris sunt, quia necesse est, ut hae virtutes prius habeant tres operationes, scilicet animam ordinare in finem: secundo, rectificare affectus animae; tertio, quod sanentur morbidi. Has autem operationes non habuerunt in ipsis.
Probatio. Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei , quod vera virtus non est, quae non dirigit intentionem ad Deum fontem, ut ibi quiescat aeternitate certa et pace perfecta. Certa aeternitas esse non potest, quae amitti potest; perfecta pax non est nisi in reunione corporis et animae; et hoc certum est. Si enim anima essentialiter inclinationem habet ad corpus, nunquam anima plene quietatur, nisi sibi corpus reddatur .
Philosophi autem ignoraverunt certam aeternitatem. Posuerunt enim et ipsi, quod anima ascendebat per capricornum et descendebat per cancrum, deinde transiens per lacteum circulum, quem nos galaxiam vocamus, obliviscebatur quae superius fiebant, et uniebatur corpori misero sibi aptato, quousque iterum superius rediret . Haec autem est falsa beatitudo, scilicet quod anima esset in beatitudine et postea reverteretur.
6. Pacem etiam perfectam non cognoverunt, quia non cognoverunt, quod mundus haberet finem,
et quod corpora pulverizata resurgant. Nec mirum -quia, cum essent investigatores secundum potentiam rationis, ratio nostra non potest ad hoc pervenire ut corpora resurgant, ut elementa contraria possint sic conciliata in caelo sine reflexione permanere. Non referebant ergo ad illam vitam, sed in abeunte quadam circulatione ponebant animam. Ignoraverunt ergo fidem, sine qua virtutes non valent, ut dicit Angustinus de Trinitate libro decimo tertio, capitulo vigesimo .
7. Secundo oportet affectus ordinatos rectificare per virtutes istas. Affectus autem quatuor sunt: timor, dolor, laetitia, fiducia . Isti autem non rectificantur, nisi sit timor sanctus, dolor iustus, laetitia vera, fiducia certa. Si autem timor superbus dolor iniustus, laetilia inepta, fiducia praesumtuosa; tunc affectiones sunt obliquae. Virtutes autem istae per se rectificari non possunt. Fiducia enim sive spes est de hoc quod non videtur, ut de beata vita: beata autem vita non datur nisi dignis: dignus autem nullus est, nisi habeat merita sufficientia. Haec per vires liberi arbitrii haberi non possunt nisi per condescensionem Dei, scilicet per gratiam. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam .
8. Tertio necesse est, affectus sanari, ut rectificentur. Non sanatur autem aliquis, nisi cognoscat morbum et causam, medicum et medicinam. -Morbus autem est depravatio affectus. Haec autem est quadruplex, quia contrahit ex unione ad corpus anima infirmitatem, ignorantiam, malitiam, concupiscentiam ,- ex quibus inficitur intellectiva, amativa, potestativa: et tunc infecta est tota anima. Has omnino non ignoraverunt, nec omnino sciverunt. Videbant enim hos defectus, sed credebant, eos esse in phantasia, non in potentiis interioribus. Credebant enim, quod sicut sphaera movetur contra sphaeram, sic phantasia moveret et inclinaret ad exteriora, sed intellectus naturaliter ad superiora: et tamen decepti fuerunt, quia hae infirmitates in parte intellectuali sunt, non solum in parte sensitiva: intellectiva, amatiua, potestativa infectae sunt usque ad medullam.
9. Morbum nescierunt, quia causam ignoraverunt. Si enim, ut dicunt philosophi, anima naturaliter unitur corpori, non contrahit morbum
aliter Deus res dissiparet, non conservaret - hoc tamen fit per culpam a principio originali, scilicet Adam. Hoc autem, quod Adam comedit lignum vetitum , per rationem sciri non potest nisi per auditum ; et ideo fides necessaria est. Ad causam ergo morbi non venerunt, quia Prophetis non crediderunt; ut dicit Augustinus de Trinitate libro decimo tertio, capitulo decimo nono : " Illi gentium philosophi praecipui, qui invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt ; tamen, quia sine Mediatore, id est sine homine Christo, philosophati sunt, quem nec venturum Prophetis nec venisse Apostolis crediderunt, veritatem detinuerunt in iniquitate ".
10. Item, medicum non cognoverunt: cum enim morbus fuerit es crimine laesae maiestatis, punitio debuit esse gravissima. Nullus ergo potuit sanare, nisi esset Deus et homo, qui posset satisfacere: in quo nec fuit concupiscentia, nec natus per legem naturae, sed de Virgine . Quod autem ille esset medicus, ostendit per exempla virtutis, per documenta veritatis, per incitamenta amoris, per remedia salutis. Iste medicus sanat omnia; etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo , Verbum incarnatum, crucifixum, passum: et post misit Spiritum sanctum, qui illabitur cordibus nostris.
11. Haec ergo est medicina, scilicet gratia Spiritus sancti. Hunc medicum et hanc gratiam philosophia non potest attingere. Quid ergo gloriaris, qui nescis per scientiam tuam nec infirmitatem tuam nec eius causam nec medicum nec medicinam?
12. Isti philosophi habuerunt pennas strulhionum , quia affectus non erant sanati nec ordinati nec rectificati: quod non fit nisi per fidem. Unde primo posuerunt falsam beatitudinis circulationem: secundo, falsam praesentium meritorum sufficientiam: tertio, internarum virium perpetuam incolumitatem. In has tres tenebras inciderunt.
13. Fides igitur, purgans has tenebras, docet morbum, causam, medicum, medicinam: sanat animam, ponendo meritorum radices in Deo, cui placeat: et sic proficit per fidem in spem certam per meritum Christi, non praesumtuose. Sanat ergo, rectificat et ordinat: hoc modo anima potest modificari, rectificari et ordinari. Has radices ignoraverunt philosophi. Fides ergo sola divisit lucem a tenebris. Unde Apostolus : Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Fides enim, habens spem et caritatem cum operibus, sanat animam et ipsam sanatam purificat, elevat et deiformia. Modo sumus in vera luce; non sic illi qui somniant, qui accipiunt falsa pro veris, ut idolum pro Deo.
14. Notandum autem, quod sola caritas sanat affectum. Amor enim, secundum Augustinum, de Civitate Dei , radix est omnium affectionum. Ergo necesse est, ut amor sit sanatus, alioquin omnes affectus sunt obliqui; non sanatur autem nisi per divinum amorem, qui amor divinus est purus, providus, pius et perpetuus: purus respectu temperantiae, providus respectu prudentiae, pius respectu iustitiae et perpetuus respectu fortitudinis. Caritas ergo est finis et forma omnium virtutum et fundatur super spem de corde puro et fide non ficta .
18. Hae ergo virtutes informes et nudae sunt philosophorum, vestitae autem sunt nostrae. Vestiri autem debent auro amoris, quia omnes parietes templi vestiti erant auro ; similiter oleo unctionis, quia omnia vasa oleo unctionis sanctificata erant. Et sic non dividuntur.
Nox praecessit, dies autem appropinquavit etc. Induamur ergo arma lucis , scilicet quatuor virtutes fide originatas, spe sublevatus et caritate completas.
Hae quatuor virtutes sic vestitae designantur per quatuor flumina paradisi, per quatuor latera civitatis, per quatuor ornamenta tabernaculi, et hoc ut sunt originatae, informatae et stabilitae.
16. Per quatuor flumina paradisi, in quantum originantur a fide. Flumen est gratia Spiritus sancti diffusi in has quatuor virtutes: Phison respondet temperantiae, Gehon prudentiae , Tigris fortitudini: Euphrates iustitiae . Phison respondet rationali, Gehon concupiscibili, Tigris iraecibili, Euphrates toti animae.
17. Item, in quantum informantur caritate, designantur per quatuor ornamenta tabernaculi, quae erant quatuor cortinae, pelles hyacinthinae, saga alitilia et pelles arietum rubricatae . Cortina respondet temperantiae, pelles hyacinthinae caelestis coloris prudentiae, saga cilicina iustitiae, pelles arietum rubricatae fortitudini. - Vel sic: in ornamento templi fuerunt quatuor colores: byssinus, in quo temperantia: hyacinthinus, in quo prudentia: purpureus, indumentum regale, iustitia; coccineus, hoc est flammeus, fortitudo. Ornant ergo domum per quatuor latera.
Item, stabiliunt et introducunt per portam, per quatuor latera civitatis , stabilitae per spem ad normam aequalem.
18. Adiunctis ergo tribus virtutibus, scilicet fide, spe et caritate, consurgunt in septenarium designatum per septem stellas , per septem mulieres et per septem panes evangelicos et hoc in quantum sunt fulgidae, fecundae, vigorosae. In quantum sunt fulgidae, per septem stellas. Unde in Iob: Nunquid coniungere valebis micantes stellas pleiadas, aut gyrum arcturi dissiparet Pleiades sunt illae septem stellae coniunctae, quas vulgus gallinam cum pullis vocat. Hae virtutes faciunt gyrum inperturbabilem.
19. Secundo, ut fecundae, per septem mulieres. Isaias : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes etc. Virum, quia iaciunt hominem virilem; et unum, quia non dividunt eum, sed stabilem faciunt et fecundum.
30. Tertio, in quantum vigorosae designantur per septem panes evangelicos, ex quibus pascitur universitas electorum. In philosophis hae quatuor virtutes fuerunt lapides, sed modo sunt septem panes vitae. Panes Moysi quinque fuerunt hordeacei , sed septem panes frumenti in doctrina evangelica ex adipe frumenti.
21. Item, quatuor cardinales ducas in tres theologicas, et sic sunt duodecim, quia prudentia debet esse fidelis, fidens et amans: et sic de aliis. Et designantur per duodecim fontes, per duodecim lapides pretiosos in vestimento Pontificis, per duodecim portas civitatis : et hoc, in quantum inchoant, promovent et perducunt.
Primo, per duodecim fontes, quia, ut se circumincedunt, faciunt animam mundam.
Secundo, per duodecim lapides, quia ornant animam in omnibus virtutibus in pectore, sicut illi lapides in pectore Pontificis. - Tertio, per duodecim portas, in quantum introducunt: nam ad orientem sinceritas temperantiae, ad meridiem ieremias prudentiae, ad aquilonem stabilitas constantiae, ad occidentem suavitas iustitiae.
22. Ulterius, istae virtutes duodecim, geminatae in prosperis et in adversis, designantur per viginti quatuor horas, duodecim in nocte adversitatis, et duodecim in die prosperitatis.
Item, geminatae per activam et contemplativam: et sic per viginti quatuor seniores , qui modo volvuntur ad actionem, modo ad contemplationem, quia faciunt sensatum et maturum.
Item, per contemplativam practicam et speculativam: et sic per viginti quatuor alas quatuor animalium, quorum quodlibet senas alas habet. -Et in hoc terminatur prima visio et opus primae diei.