APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Patres reverendi, Dei familiares et domestici estis et illius pane vescimini, vestram agnoscite dignitatem. Devotionem praeferte, contemplationi insistite. Spiritus sanctus sit vestri lumen intellectus, vestrae flamma voluntatis. Perseverate in observantia illorum, quae Domino promisistis, nec ad ea, quae reliquistis, retro gradiamini pedibus vel affectu. Ambitionem fugite, superioritatem inter fratres cavete. Recordamini, quod, qui in infinitum homines praecedit et angelos, in hunc mundum descendens non solum angelis, sed et hominibus inferior visus est omnibusque se minorem dicens ait: "Non veni ministrari, sed ministrare. " Quos in praelatos assumi contigerit, non superbe imperent subditis tanquam domini, sed humiliter corrigant, sicut veros decet ministros. Necessitatibus illorum quibuscunque provideant, magna sit cura circa corporales, major autem circa spirituales. Advertant, quod sunt pastores animarum sibi subditorum, quarum secundum Apostolum stricto judici rationem sunt reddituri. Ovium pastores, si qua deperditur aut frigore perit, dominis suis callide satisfaciunt, dum mortuae pellem ostendunt. Animarum vero pastores non pro ove pellem, sed pellem pro pelle, animam pro anima in Dei judicio reddere strictissime cogentur. Subditos eo modo tractent, quo semetipsos curant, et eosdem se praebeant sibimet et subditis.

Peccatoribus de peccatis poenitere praecipit Deus et ea veridica confessione pandere sacerdotibus, quos de peccato redarguere decet et peccatores per poenitentiam ad virtutem reducere. Hortari etiam debent poenitentes ad frequentem eorum confessionem et sanctissimam Christi Corporis communionem. Si enim hic cibus est animae, sine quo languet et marcescit, cur non quotidie ad mensam, in quo proponitur cunctis, cuncti sedere et manducare desiderent. Qui itineris fatigatur molestia, plus cibi indiget refrigerio. Si ergo omnes viatores sumus et ad patriam pergimus, cur pretioso et sapidissimo cibo confortari non appetamus? Elias hunc in figura comedit et ambulavit in fortitudine illius. Si saepius hunc panem, sicut decet, Sumeremus, magis in via virtutis proficeremus et ad destinatam nobis patriam robustius pergeremus.