DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

QUAESTIO IV.

Utrum talis cognitio abstractiva, quae ponitur media, possit haberi de Deo per aliquod commune repraesentativum limitatum ?

D, Thom. I. p. q. 56. art. 3. Henric. quodt. 5. q. 15. et quodl. 12. q. 2. Bassol. 1. dist. 3. q. 2. Occham q. 1. Prol. art. 5. Duran. g.3. Doctor in Oxon. 1. dist. 3. q . 9. et in Parisien. q.2.prol. et q. 3. art. 2. Vasquez 1. part. disp. 134. e. 5.

Et arguitur quod non, quia essentia divina est suum esse: sed nulla species creata est suum esse, quia hoc est proprium Dei: ergo de Deo non potest haberi talis cognitio per tale repraesentativum.

Item, una species creata magis distat a Deo quam una creatura ab alia; sed una creatura perfecte non potest aliam repraesentare.

Contra: omnis cognitio est per assimilationem: sed species videtur esse ratio assimilandi potentiam intellectivam objecto cognito : non essentialiter, quia nihil est ratio assimilandi aliud alicui nisi illud inhaereat sibi, sed essentiae divinae nihil inhaeret; ergo oportet ponere speciem, quae inhaereat ad hoc quod repraesentat.

Hic ponentur primo aliquae difficultates, et prima quae occurrit est illa, ideatum ducere primo et immediate in cognitionem suae ideae quia omne exemplatum primo repraesentat suum exemplar : sed quidquid est in creatura est exemplatum et ideatum: ergo primo repraesentat suam ideam, et non essentiam divinam.

Secunda difficultas, si aliqua species creata potest repraesentare immediate essentiam divinam apud intellectum meum, eadem ratione alia species repraesentabit eamdem essentiam apud intellectum alium. Tunc argumentor : Istae duae species, cum non sint de se fue, conveniunt in specie, et potest abstrahi conceptus communis speciei. Tunc quaeritur an istud commune repraesentaret sub ratione universaliori quam illa species et illa, aut sub ratione eadem ? nec sic, nec sic, ut probabitur;ergo,etc.Probatur primo quod non sub ratione universaliori, quia tunc in Divinis esset tale, quod non est verum ; nam si duceret sub ratione universaliori, tunc per speciem creatam non haberemus aliquam cognitionem propriam essentiae divinae. Nec potest ducere sub eadem ratione, quia quanto species est universalior, tanto sub universaliori ratione duceret, quia illa species sic abstracta ab illis est universalior.

Tertia difficultas est ista, quanto aliqua species repraesentat nobilius objectum, tanto species est nobilior: si ergo species creata repraesentat divinam essentiam, cum essentia divina sit objectum nobilissimum, tunc species creata excederet in infinitum omnem creaturam, et esset quasi perfectionis infinitae.

Quarta difficultas, quia nihil potest causare speciem alicujus objecti in aliquo, nisi vel ipsum objectum, vel aliud quod continet perfectionaliter, vel virtualiter perfectionem objecti: sed essentia divina, quae ponitur hic objectum, non potest causare speciem, quia tunc causaret naturaliter, quod non est verum, quia ad extra Deus nihil causat naturaliter: nec potest aliquid aliud, quia nihil est in mundo, quod contineat virtualiter perfectionem divinam; ergo videtur quod non sit dare tale repraesentativum.

Quinta difficultas, si deberet poni talis species, aut illa species poneretur ad faciendam praesentiam objecti, aut ad determinandum potentiam? Sed propter neutrum istorum potest poni; ergo, etc. Probatur quod non propter praesentiam objecti, quia essentia divina secundum se est praesens cuilibet intellectui. Item, dato quod ponamus istam speciem, tamen Deus est intimior intellectui quam species. Haec propter secundum, scilicet ut determinet potentiam, quia sicut se habet principium in speculabilibus, sic finis in agibilibus : sed voluntas secundum se est determinata respectu finis ultimi, saltem ut naturaliter convertibilis ; igitur similiter intellectus erit determinatus et non indigebit specie determinante.