Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Doctor impugnat sententiam Philosophorum. Primo, quia naturaliter non possumus cognoscere finem nostrum distincte, nec varias conditiones ejus. Secundo, non possumus naturaliter habere notitiam omnium necessariorum ad nostrum finem, neque quaenam sunt sufficientia ad ejus assecutionem.
Contra (k) istam positionem potest argui tripliciter. Primo sic : Omni agenti per cognitionem necessaria est distincta cognitio sui finis. Hanc probo, quia omne agens propter finem agit ex appetitu finis, et omne per se agens agit propter finem: ergo omne per se agens, suo modo appetit finem ; ergo sicut agenti naturali est necessarius appetitus finis propter quem debet agere, ita agenti per cognitionem (quod etiam est per se agens, ex secundo Physicorum,) necessarius est appetitus sui finis propter quem debet agere, qui sequitur cognitionem. Patet ergo major. Sed homo non potest scire ex naturalibus finem suum distincte ; ergo necessaria est sibi de hoc tradi aliqua cognitio supernaturalis. Minor probatur primo, quia Philosophus sequens naturalem rationem, aut ponit felicitatem esse perfectam, in cognitione substantiarum separatarum acquisita, sicut videtur dicere 1. Ethic. et 10. aut si non determinate asserit istam esse supremam nobis possibilem, aliam tamen ratione naturali non concludit, ita quod soli rationi naturali innitendo, vel errabit circa finem in particulari, vel dubius remanebit. Unde 1. Ethic com. 9. dubitando ait : Si quidem igitur et aliud aliquod deorum est donum hominibus rationabile, et felicitatem Dei datum esse, et maxime humanorum quanto optimum.
Secundo (1) probatur eadem minor per rationem, quia nullius substantiae finis proprius cognoscitur a nobis, nisi ex actibus ejus nobis manifestis ex quibus ostenditur, quod talis finis sit conveniens tali naturae; nullos autem actus experimur, nec cognoscimus inesse naturae nostrae in statu isto, ex quibus cognoscamus visionem substantiarum separatarum esse convenientem nobis: ergo non possumus naturaliter cognoscere distincte, quod iste finis sit conveniens naturae nostrae. Hoc saltem certum est, quod quaedam conditiones finis, propter quas est appetibilior et ferventius inquirendus, non possunt determinate concludi ratione naturali. Etsi enim daretur, quod ratio naturalis sufficeret ad probandum, quod visio nuda et fruitio Dei est finis hominis, tamen non concluderetur, quod illa perpetuo convenit homini perfecto in corpore et anima, sicut dicetur in 4. dist. 43. et tamen perpetuitas hujus boni est conditio reddens finem appetibiliorem, quam si esset transitorium. Consequi etiam hoc bonum in natura perfecta, appetibilius est quam in anima separata, sicut patet per Augustinum 1. super Genesim. Istas ergo et similes conditiones finis, necessarium est noscere ad efficaciter inquirendum finem, et tamen ad eas non sufficit ratio naturalis: ergo requiritur doctrina supernaturaliter tradita.
Secundo (m) sic : Omni cognoscenti agenti propter finem, necessaria est triplex cognitio. Primo , quomodo et qualiter finis acquiratur. Secundo, cognitio omnium quae sunt necessaria ad finem. Tertio, est necessarium cognoscere, quod omnia ista sufficiant ad talem finem. Primum patet, quia si nesciat quomodo finis acquiratur, nesciet qualiter ad consecutionem illius se disponat. Secundum probatur, quia si nesciat omnia necessaria ad ipsum finem, propter ignorantiam alicujus necessarii, poterit a fine deficere. Et etiam quantum ad tertium, si nesciat ista necessaria sufficere, dubitando se ignorare aliquod necessarium, non efficaciter prosequetur illud, quod est necessarium.
Sed haec tria non potest viator ratione naturali cognoscere. Probatio primi, quia beatitudo confertur tanquam praemium pro meritis ejus, quem Deus acceptat tanquam dignum tali praemio, et per consequens nulla naturali necessitate sequitur ad actus nostros qualescumque, sed contingenter datur a Deo, actus aliquos in ordine ad ipsam , tanquam meritorios, acceptante. Hoc autem non est naturaliter scibile ut videtur, quia in hoc errabant Philosophi ponentes omnia, quae sunt a Deo immediate, esse ab eo necessario. Saltem alia duo membra sunt immanifesta, non enim potest sciri naturaliter acceptatio voluntatis divinae, ut puta tanquam contingenter acceptantis talia vel talia, digna vita aeterna, et quod etiam illa sufficiant, dependet mere ex voluntate divina, circa ea ad quae contingenter se habet; ergo, etc.