IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ista quaestione Theologi communiter tenent partem negativam, etc. Suppositis, ut solet, rationibus pro utraque parte quaestionis, hic aggreditur ejus in specie resolutionem, ponendo conclusionem communem Theologorum, quae est negativa, quam docet Magister in 4. dist. 1. cum aliis, quos citat Scholiastes, quibus adjungi potest Occham in 2. quaest. 7. quodlib. 2.-quaest. 9. Caeterum alii posteriores Doctores, quos Tarlaretus hic appellat modernos Nominales, oppositum tenent, ut Gabriel in 2. d. 1. quaest. 4. art. 3. qui dicit de facto creaturam non posse creare, propter ordinem rerum constitutum extrinsecus a Deo causa prima, neque illud alia ratione probari quam experientia, qua constat de facto agens creatum dependere a subjecto in sua actione; hoc ergo dato, videtur admittere simpliciter non repugnare creaturae creare. Caeterum illa experientia nequit haberi in causis spiritualibus et remotis a sensu, unde ratio diminuta est, si ad solam experientiam, quae ex sensibilibus est, reducatur. Durandus autem in 2. d. 1. quaest. 4. sine formidine negat repugnare creaturae aliquid creare, et solvit argumenta, quae pro parte negativa adducuntur, haec quaestio diversa est ab illa qua disputatur: an causa secunda sine concursu primae possit producere effectum, quia hoc etiam dato, illa productio nun esset creatio, cum dependeret a causa materiali. Agitur etiam hic de creatione, non prout generaliter sumitur pro actione Dei ad extra, quae etiam respicit subjectum, sed qua est productio ex nihilo sui praeexistente, vel certe, ut explicat Anselmus in Monologio cap. 8. ex nihilo, id est, ex nullo subjecto. Prima ratio pro conclusione, est
D. Thomae, et continet duo membra,
I nempe creaturam non posse creare ut causam principalem, neque etiam ut causam instrumentalem.
Primum patet, quia effectus universalis in causas universaliores reducitur, sed ipsum esse est universalissimum in effectu: ergo est proprius effectus causae universalissimae, qui est Deus. Unde in
libro de causis dicitur, quod nec Intelligentia, nec anima rationalis dat esse, nisi inquantum operatur operatione divina ; sed creatio est ad esse absolute, non autem ad hoc, aut illud determinate, ergo est actio propria Dei.
Secundum membrum patet, quia instrumentum non participat actionem causae superioris, nisi per aliquid proprium operetur ad effectum causae principalis, quia alias frustra assumeretur, neque essent instrumenta determinata assumenda ad determinatas actiones, cum quodlibet indifferenter assumi posset. Exemplum, securis assumitur ut instrumentum scindendi ligna, quae est dispositio immediata ad formam scamni quam intendit principale agens, nempe artifex, sed creatio non est ex aliquo praesupposito, quod posset disponi, cum sit ad esse absolute, quod est effectus proprius Dei creantis, et reliquis praesupponitur; ita format Doctor rationem D. Thomae, quam claritatis gratia resumpsi, ut examinetur antequam ad alias rationes suo ordine deveniatur