IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) De secundo dico, scilicet qualiter ista unio sit possibilis ex parte personae assumentis, an scilicet repugnet personae divinae sic assumere naturam humanam. Et probat quod non, quia si repugnaret sic terminare dependen-Ham naturae humanae, etc. quasi dicat, si repugnaret, ideo repugnaret, quia aliquod istorum inconvenientium sequeretur. Et nihil horum sequitur, patet in littera.
In ista littera occurrunt aliquae difficultates. Prima, quia posito quod natura humana non informet, nec perficiat Verbum divinum, tamen si Verbum de novo unit sibi naturam humanam, terminando dependentiam ejus, videtur quod sit in potentia ad hujusmodi terminare relationem, qua dicitur uniri de novo, et hoc est imperfectionis.
Dico, quod si de novo esset in potentia ad aliquam relationem realerm, esset imperfectionis in Verbo, quia tunc vere diceretur in potentia. Sed,: ut dictum est supra, quando unitur de novo, talis unio ex parte Verbi est tantum relatio rationis, et esse in potentia ad hujusmodi relationem non includit necessario imperfectionem. Conceditur enim, quod dicatur dominus ex tempore, ut patet per Magistrum in 1. dist. 30.
Potest etiam dici, quod Verbum terminando talem dependentiam de novo, nullam includit relationem rationis, ut posset probari et dictis Doctoris in 1. dist. 30.
Secunda difficultas est circa hoc quod dicit, Verbum terminare dependentiam naturae humanae, non dicit dependentiam ad aliud, quia non oportet Verbum realiter referri. Ex hoc videtur sequi, quod si realiter referretur, quod tunc dependeret, quod tamen videtur falsum. Tum, quia causa creata realiter refertur ad effectum, et tamen non dependet ab effectu, licet e contra, effectus dependeat a causa. Tum, quia videtur quod Doctor contradicat sibi, quia in 1. dist. 30. q. 1. contra Henricum expresse dicit, quod non est necesse omne realiter relatum inquantum tale, dependere ad aliud, vide ibi; ergo non videtur sequi quod si Verbum realiter referatur, quod propter hoc dependeat. Tum, quia causa creata, etsi realiter refertur ad effectum, tamen non dependet ab effectu, quia ut causat effectum, semper intelligitur prior effectu, ut patet a Doctore in 1. dist. 26. et in 2. dist. 1. q. 3. licet ergo producto effectu oriatur relatio causantis ad causatum, tamen propter hoc non dependet.
Respondeo primo, quod aliquid ab alio dependere contingit dupliciter. Uno modo in se, ita quod recipiat suum esse ab alio. Alio modo, quod recipiat aliquam realitatem ab alio. Et tunc dico, quod si Verbum realiter referretur ad naturam humanam, tanquam ad terminum, a natura humana reciperet relationem realem novam (si tamen posset esse nova), patet, quia relatio realis de necessitate dependet a fundamento et termino, ut patet.
Dico secundo, quod si realiter posset referri Verbum ad naturam humanam, quod ipsum Verbum secundum suum esse dependeret a natura humana, et impossibile esset ipsum esse sine natura humana. Nam ipse Doctor probat in 1. dist. 8. q. ult. quod si Deus produceret aliquam naturam de necessitate, quod haberet relationem realem ad illam, et ex quo talis relatio realis esset idem realiter quod Deus, et impossibile est relationem realem esse sine termino ; ergo impossibile esset Deum esse sine creatura, et sic magis impossibile sequeretur ex minus impossibili. Hoc etiam patet in 1. dist. 30. patet ergo quod si Verbum realiter referretur, quod tunc realiter dependeret. In proposito autem sufficit ad hoc ut Verbum dicatur assumere naturam humanam, quod terminet dependentiam naturae humanae assumptae relatae ad ipsum Verbum. Terminans enim istam dependentiam sufficit quod sit independens tali independentia, qualis requiritur ad terminandum istam dependentiam. Et hoc patet exemplariter in omnibus, nam ut accidens dependeat ad subjectum, in subjecto requiritur independentia sufficiens ad terminandum dependentiam accidentis, et hoc est, quia accidens non potest per se stare, et alteri non inhaerere ultimate ; ergo terminans talem dependentiam, oportet ipsum esse independens independentia opposita dependentiae accidentis. Similiter absolutum in causa terminat dependentiam effectus, et ideo requiritur quod sit independens independentia opposita dependentiae effectus. Sic in proposito, sufficit quod Verbum ad hoc ut possit terminare dependentiam naturae humanae, quod sit independens independentia opposita, quae independentia est esse incommunicabile ut quo et ut quod, sive est negatio duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis. De hac materia vide quae singulariter exposui in Quodlib. quaest. 49.
(e) Nec secundo modo est aliqua repugnantia ex parte divinae personae, etc. Ista littera sic intelligitur, quod respectus qui consequitur naturam divinam, ut natura est, (sicut respectus creandi, efficiendi, redimendi, praedestinandi, et hujusmodi) est semper communis tribus personis. De hoc vide Doctorem in 1. dist. 4. q. 2. dist. 30. 36. 37. in 2. dist. 4. quaest. 1. et alibi. Unde Doctor in 4. dist. 4. quaest. 1. dicit, quod haec est primo vera: Deus creat, non haec: Pater creat, quia ut haec est primo vera, scilicet Deus creat, sequitur quod ista sit vera: Tres personae creant. De hoc vide quae ibi exposui. Similiter terminare respectum creationis passivae, et hujusmodi, est commune tribus personis, quia hujusmodi respectus semper terminantur ad Deum, vel ad aliquid absolutum in Deo, ut pateta Doctore in prolog. quaest. 4 et 3. et in dist. 30. et in 2. dist. 1. et in Quodlib. Et breviter omnis respectus, vel qui immediate fundatur in Deo, sive in aliquo communi tribus personis, vel qui terminatur ad Deum, sive ad aliquid commune tribus personis, tam respectus fundatus, quam ipsum terminare,semperest commune tribus.
(f) Non tamen oportet. Dicit Doctor quod hic respectus Verbi uniti ad naturam unitam, sive ut Verbi terminantis unionem naturae humanae est respectus tantum consequens entitatem personalem, quia haec est vera de facto : Solum Verbum est unitum naturae humanae, sive solum Verbum terminat unionem passivam naturae, humanae, et talis respectus non sequitur entitatem quidditativam, id est, entitatem essentialem communem tribus suppositis; haec enim non est vera: essentia divina est immediate unita naturae humanae, nec e contra, nec est ratio formalis terminandi, sed sola proprietas personalis. Similiter terminare dependentiam naturae humanae (qua natura humana dicitur dependere ad suppositum) non convenit naturae divinae, quia ipsa non terminat in ratione suppositi, cum repugnet sibi ratio suppositi; iste ergo respectus consequitur suppositum divinum. Et non mirum quod multi respectus terminentur ad unum suppositum divinum, et non ad aliud. Declaratum est enim in 4. d. l. quod una persona potest immediate terminare unam fruitionem, et alia non terminabit: patet, quia aliquis viator actu potest frui una persona, non fruendo alia, ut patet a Doctore in 4. d. 1 . q. 2. hoc idem patet in 2. dist. 43.
(g) Sed istud probatur aliter, quia persona divina continet, etc. Haec est. probatio Varronis lib. 3. q. 1. et Thomae in 3. d. 4. q. 9. Et probatio stat in hoc, quia ex quo persona divina continet virtualiter perfectionem cujuscumque personae creatae, ideo potest supplere vicem cujuslibet ; et sic licet natura, puta Francisci, singularis sit nata terminari ad proprium suppositum propriae naturae, et in ipso suppositari, quia tamen suppositum divinum virtualiter continet perfectionem suppositi sive personae Francisci, ideo potest supplere vicem illius, sicut etiam dicimus, quod ex quo Deus continet virtualiter perfectionem causae secundae, ideo potest supplere vicem omnis causae secundae, loquendo de causa finali et effectiva.
(h) Istud argumentum deficit dupliciter. Hic Doctor improbat hanc rationem, quia non concludit propositum. Et primo, quia continere virtualiter infinitas perfectiones, dicit perfectionem simpliciter et infinitam ; sed persona secundum eos, non dicit perfectionem simpliciter, etc. Et nota quod Doctor dicit hic, quod si persona divina contineret realitatem unius personae creatae per idem, et infinitas, et sic vult inferre quod ipsa persona esset perfectio simpliciter, aliter nihil concluderet contra Varronem et Thomam.
Sed in hoc dubitatur, quia continere personalitatem aliquam virtualiter non est continere aliquam perfectionem, cum ipse dicat infra praesenti quaest, quod persona tantum dicit negationem duplicis dependentiae, negatio autem nullam perfectionem dicit.
Et secundo dubitatur in hoc quod dicit, quod si contineret realitatem unius personae, quod etiam contineret infinitas. Tum quia in aliis continentiis nontenet, quia non sequitur, causa continet virtualiter entitatem unius effectus ; ergo continet virtualiter entitatem infinitorum effectuum, praecipue specie distinctorum. Tum quia non sequitur superius secundum perfectionem, continet virtualiter entitatem alicujus inferioris ergo et infinitas, non sequitur.
Respondeo et dico primo ad primam difficultatem, quod Doctor non dicit hoc ex intentione, sed forte ad dicta opinionis, quae videtur ponere entitatem personalem dicere perfectionem.
Secundo dico, quod licet secundum
Doctorem ratio personalitatis sit tan-
, tum negatio duplicis dependentiae,
tamen quando dicit quod continens realitatem personae, non accipit ibi illam duplicem negationem, sed accipit entitatem naturae singularis, quae est apta nata suppositari, et si virtualiter contineret infinitas tales perfectiones, esset perfectionis simpliciter.
Dico tertio, quod etiam loquendo de ista duplici negatione concludit propositum, quia si daretur aliquid, quod vere posset terminare hujusmodi dependentiam, hoc non posset esse ex natura propria, quin includeret aliquam perfectionem, et si posset ex natura propria terminare infinitas, esset infinitae perfectionis. Licet enim negatio de se nihil sit, tamen habens in virtute sua posse facere naturam, vel per se existere, vel in alio alterius naturae suppositari et sustentari, semper dicit perfectionem. Si ergo Verbum posset facere hanc naturam humanam per se existere, et in supposito ejusdem naturae per se suppositari, certum est quod diceret perfectionem in Verbo, et si infinitas naturas humanas posset facere per se existere, concluderetur infinita perfectio in Verbo. Ad secundum dubium dico, quod Doctor non arguit sic, quod virtualiter continet unam personam, ergo et infinitas ; arguit enim per rationem Varronis dicentis, quod Verbum continet virtualiter omnes personas. Posito etiam quod hoc diceret in isto casu speciali, non haberem pro inconvenienti quod si virtualiter continet unam, quod etiam infinitas, ex quo impossibile est aliquod suppositum creatum ex natura propria esse suppositum alterius naturae, ita quod sit suppositum duarum vel trium naturarum. (Tota enim natura creata non posset hoc facere, licet Deus possit facere, quod unum suppositum, etiam creatum, terminet dependentiam plurium naturarum, ut patet infra). Si ergo Verbum ex natura propria, quod est verum suppositum, potest se facere suppositum alterius naturae, et sic simul esse suppositum duarum naturarum, sequitur quod etiam infinitarum naturarum, cum non sit major ratio de duabus quam de infinitis, sicut si idem corpus posset simul esse in pluribus locis, ergo et in infinitis, ut patet 4. Pysicorum.
(i) Praeterea, ita perfecta continentia, etc. Hic Doctor arguit quod ex continentia virtuali non potest concludi, quod Verbum divinum possit esse formaliter suppositum naturae humanae, terminando dependentiam illius. Et arguit a simili, et quodammodo a fortiori, quia essentia divina virtualiter continet omnem naturam creatam, et magis quam Verbum contineat personam, et tamen ipsa non potest supplere formaliter vicem naturae humanae vel alterius naturae, quia si suppleret vicem naturae humanae formaliter, tunc esset ipsa natura humana formaliter, quod est impossibile, sic nec Verbum potest supplere vicem suppositi creati ; ergo ex hoc quod continet virtualiter, non potest concludi propositum. Non enim negat Doctor absolute, quod Verbum non suppleat vicem suppositi ejusdem naturae, sed negat quod ex hoc suppleat, quia virtualiter continet, concedit autem quod suppleat vicem ex hoc quod est independens indepeudentia, quae pertinet ad verum suppositum, etc.