REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Rejicit rationes D. Thomae et aliorum, de possibilitate incarnationis ex parte personae, et assignat rationem jam positam quaest. I. scilicet quod persona divina est maxime independens ; ergo in quo sic est independens, potest terminare aliorum dependentiam. Vide cum in Oxon. quaest. I. a num. 4.
Ad aliud cum dicitur : Incuruare est agere actione transeunte, dicitur quod magis est possibile de persona divina, quam de quacumque alia, aliam naturam personare. Primo, quia persona divina includit perfectiones omnium aliorum eminenter ; igitur potest supplere vicem cujuscumque alterius personae ; igitur potest naturam humanam personare.
Secundo sic : Omnis creatura est in potentia obedientiali respectu personae divinae ; igitur potest ab illa personari.
Sed prima ratio non valet, quia personalitas divina, inquantum hujusmodi, non est infinita formaliter ; igitur non includit perfectiones omnium eminenter inquantum persona, licet faciat ratione essentiae.
Secunda ratio non valet, quia licet creatura sit in potentia obedientiali respectu Dei, hoc tamen non est, nisi inquantum est a Deo, ut ab agente ; hoc autem non est ab una persona specialiter, sed a tota Trinitate.
Aliam causam assigno, quare persona divina potest personare naturam humanam, quia persona divina, ut persona est, est simpliciter independens hac dependentia, quia contradictorie repugnat sibi communicari alteri supposito ; igitur potest terminare dependentiam illius rei, secundum quam est simpliciter independens. Assumptum patet, non enim omnis entitas personalis est necessario dependens, quia sic omnis entitas personalis includeret imperfectionem.
Contra, ista videntur repugnare, quia si per rationem independentiae terminat hanc independentiam, igitur per rationem infiniti terminat ; at prius dictum est quod persona divina non est infinita formaliter nisi ratione essentiae ; igitur per rationem essentiae terminat hanc dependentiam. Dico quod licet nulla perfectio simpliciter conveniat personae divinae, nisi ratione essentiae, tamen imperfectio potest repugnare personae divinae, et non ratione essentiae, quia licet imperfectio non repugnet illi, quod potest esse imperfectum, tamen potest repugnare illi, quod necessario non est imperfectum ; ideo cum personalitas divina non sit formaliter imperfecta, nec perfecta inquantum hujusmodi, tamen potest esse quod sibi necessario repugnet imperfectio, et tamen non repugnat sibi esse perfectum et infinitum, sed sibi convenit ratione essentiae inclusae.
Est igitur independentia duplex: Essentialis, quae est termini, et de hac non loquor ; alia est independentia unius personae tantum, ut paternitas de se est independens, quia nihil est in Patre, quod dicit ens possibile, sed est necesse esse ex se, ut distinguitur contra possibile ; et ideo simul philosophantes et theologantes errant volentes concludere infinitatem ex hoc, quod est necesse esse ex se, et ideo necesse esse ex se absolute solum excludit possibilitatem, et non infinitatem, quia relationes in divinis non includunt ens possibile, et tamen non includunt infinitatem formaliter.
Ad rationem igitur superius factam, cum dicitur : Incuruare est per se agere actione transeunte, concedo, non tamen est compositio ex persona divina et natura humana, quia nulla compositio est, nisi actus informet potentiam. Et licet Grammatice loquendo, incarnare significet talem actum, tamen incarnari non significat illam unionem passivam realiter, sed assumi vel uniri significat istam passionem ; unde in natura humana est illa passio respectu Trinitatis.