Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per rationem naturalem mens ad cognitionem divinae trinitatis sufficiat.
Quidquid enim convenit enti in quantum ens, oportet maxime in primo ente inveniri. Sed trinitas convenit enti in quantum ens, cum in omnibus entibus inveniatur, eo quod omnia habeant modum, speciem et ordinem, ut Augustinus dicit. Ergo naturali ratione sciri potest quod in deo sit trinitas.
Praeterea, nulla perfectio deo est subtrahenda. Sed ternarius est numerus perfectionis omnis rei, ut dicitur in I caeli et mundi.
Ergo trinitas deo est attribuenda, et sic idem quod prius.
Praeterea, omnis inaequalitas ad aequalitatem reducitur priorem sicut multitudo ad unitatem. Sed inter deum et primum ens creatum est inaequalitas. Ergo oportet praecedere aliquam aequalitatem, quae cum non sit nisi plurium, oportet esse aliquam pluralitatem in divinis.
Praeterea, omne aequivocum reducitur ad univocum. Sed exitus creaturae a deo est aequivocus. Ergo oportet ante hunc ponere processionem univocam, qua deus procedit a deo, ex qua trinitas personarum consequitur.
Praeterea, nullius boni sine consortio potest esse iucunda possessio.
Sed in deo est ab aeterno iucundissima boni possessio. Ergo habet aeternum consortium, quod non est nisi divinarum personarum, quia nulla creatura est aeterna. Ergo oportet in deitate personas plures ponere.
Praeterea, quod deus sit intelligens, ratione naturali haberi potest.
Sed ex hoc quod est intelligens sequitur quod verbum concipiat, quia hoc est omni intelligenti commune. Ergo naturali ratione cognosci potest quod sit filii generatio et eadem ratione amoris processio.
Praeterea, Richardus de sancto victore dicit in I de trinitate: credo sine dubio quoniam ad quorumlibet explanationem, quae necesse est esse, non modo probabilia, verum etiam necessaria argumenta non deerunt. Sed deum esse trinum et unum est necesse, quia est aeternum.
Ergo ad hoc sunt etiam rationes necessariae. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Platonici non habuerunt notitiam de deo nisi per rationem.
Sed ipsi posuerunt ad minus duas personas, scilicet deum patrem et mentem ab ipso genitam, quae omnium rerum rationes continet, quod nos de filio dicimus. Ergo ratione naturali potest pluralitas personarum cognosci.
Praeterea, philosophus dicit in I caeli et mundi: per hunc quidem numerum adhibuimus nos ipsos magnificare deum creatorem.
Et sic idem quod prius.
Praeterea, de deo nullatenus in statu viae possumus cognoscere quid est, sed solum an est. Cognoscimus autem aliquo modo deum esse trinum et unum, quia per fidem. Ergo hoc non pertinet ad quid est dei, sed ad an est. Sed an est de deo possumus ratione naturali ostendere.
Ergo et deum esse trinum et unum ratione naturali sciri potest.
Sed contra, fides est de non apparentibus rationi, ut patet Hebr. 11.
Sed deum esse trinum et unum est articulus fidei. Ergo ad hoc videndum ratio non sufficit.
Praeterea, omnis ratio naturalis ex primis principiis naturaliter cognitis efficaciam habet. Sed deum esse trinum et unum non potest deduci ex principiis naturaliter cognitis, quae a sensu accipiuntur, cum in sensibilibus nihil simile inveniatur, ut sint tria supposita unius essentia ergo deum esse trinum et unum non potest sciri per rationem.
Praeterea, Ambrosius dicit: mihi impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet non solum mea, sed et Angelorum.
Ergo ratio naturalis non sufficit ad cognoscendam generationem divinam, et per consequens nec trinitatem personarum.
Responsio. Dicendum quod deum esse trinum et unum est solum creditum, et nullo modo potest demonstrative probari, quamvis ad hoc aliquales rationes non necessariae nec multum probabiles nisi credenti haberi possint. Quod patet ex hoc quod deum non cognoscimus in statu viae nisi ex effectibus, ut ex praedictis patere potest. Et ideo naturali ratione de deo cognoscere non possumus nisi hoc quod percipitur de ipso ex habitudine effectuum ad ipsum, sicut illa quae designant causalitatem ipsius et eminentiam super causata et quae removent ab ipso imperfectas condiciones effectuum. Trinitas autem personarum non potest percipi ex ipsa causalitate divina, cum causalitas sit communis toti trinitati. Nec etiam dicitur secundum remotionem. Unde nullo modo demonstrative probari potest deum esse trinum et unum.
Ad primum ergo dicendum quod ea, quae in creaturis sunt plura, in deo sunt unum secundum rem. Et ideo quamvis in quolibet ente creato inveniatur aliqua trinitas, ex hoc tamen non potest necessario concludi quod in deo sint aliqua tria nisi secundum rationem, et haec pluralitas non sufficit ad personarum distinctionem.
Ad secundum dicendum quod perfectio ternarii invenitur in deo etiam secundum essentiae unitatem, non quod ipsa essentia numeretur, sed quia virtute continet omnis numeri perfectionem, ut dicitur in arithmetica boethii.
Ad tertium dicendum quod etiam remota distinctione personarum est aequalitas in divinis, secundum quod eius potentia suae sapientiae adaequatur.
Vel potest dici quod in aequalitate est duo considerare, scilicet pluralitatem suppositorum, inter quae attenditur relatio, et unitatem quantitatis quae est ratio aequalitatis. Reductio ergo inaequalitatis ad aequalitatem non fit ratione pluralitatis suppositorum, sed ratione causae, quia sicut unitas est causa aequalitatis, ita inaequalitatis causa est pluralitas. Et ideo oportet quod causa aequalitatis sit ante causam inaequalitatis, non quod ante quaelibet inaequalia sint aliqua aequalia.
Alias oporteret in ordine numerorum esse aliquid ante unitatem et dualitatem, quae sunt inaequalia, vel in ipsa unitate inveniri pluralitatem.
Ad quartum dicendum quod quamvis omne aequivocum reducatur ad univocum, non tamen oportet quod generatio aequivoca reducatur ad generationem univocam, sed ad generans quod est in se univocum.
In rebus enim naturalibus videmus quod generationes aequivocae sunt priores generationibus univocis, eo quod causae aequivocae habent influentiam supra totam speciem, non autem causae univocae, sed solum supra unum individuum, unde sunt quasi instrumenta causarum aequivocarum, sicut corpora inferiora corporum caelestium.
Ad quintum dicendum quod ex hoc homo non potest habere vitam iucundam sine consortio, quia non habet in se unde sibi quantum ad omnia sufficiat. Et propter hoc animalia, quae habent in se singula, unde sibi sufficiant, consortium vitae non requirunt, sed sunt solitaria. Deus autem maxime est sibi sufficiens, unde remota distinctione personarum adhuc manet in eo summa iucunditas.
Ad sextum dicendum quod in deo idem est intelligens et intellectum, et ideo non oportet quod ex hoc quod intelligit ponatur in ipso aliquid conceptum realiter distinctum ab ipso, sicut est in nobis. Trinitas autem personarum requirit realem distinctionem.
Ad septimum dicendum quod intellectus illius verbi apparet ex hoc quod sequitur: quamvis contingat nostram industriam latere. Omnia ergo necessaria in se ipsis sunt vel per se ipsa nota vel per alia cognoscibil non tamen oportet quod ita sit quoad nos. Unde non possumus ad omnia necessaria probanda secundum nostram industriam rationem necessariam invenire.
Ad octavum dicendum quod Platonicorum positio nihil facit ad propositum secundum rei veritatem, quamvis videatur facere secundum verba. Non enim posuerunt Platonici quod illa mens esset eiusdem essentiae cum deo patre, sed quod esset quaedam alia substantia separata ab ipso procedens, et tertiam ponebant animam mundi, ut patet per Macrobium. Et quia omnes substantias separatas deos nominabant, inde est quod has dicebant tres deos, ut dicit Augustinus X de civitate dei. Quia tamen non ponebant aliquid spiritui sancto simile, sicut patri et filio - anima enim mundi non est nexus aliorum duorum secundum eos, sicut spiritus sanctus patris et filii - ideo dicuntur in tertio signo defecisse, id est in cognitione tertiae personae. Vel dicendum, sicut communiter dicitur, quod cognoverunt duas personas quantum ad appropriata potentiae et sapientiae, non quantum ad propria. Bonitas autem, quae spiritui sancto appropriatur, maxime respicit effectus quos illi non cognoverunt.
Ad nonum dicendum quod Aristoteles non intendit dicere quod deus esset magnificandus ut trinus et unus, sed quia ternario sacrificiorum et orationum ab antiquis honorabatur propter ternarii numeri perfectionem.
Ad decimum dicendum quod omnia, quae in deo sunt, sunt una eius simplex essentia, sed ea, quae in ipso sunt unum, in intellectu nostro sunt multa, et propter hoc intellectus noster potest apprehendere unum istorum sine altero. Inde est quod in statu viae de nullo eorum possumus cognoscere quid est, sed solum an est, et contingit quod cognoscatur, an est unum eorum et non alterum; sicut si aliquis cognosceret, an sit sapientia in deo, non autem an in ipso sit omnipotentia. Et similiter potest ratione naturali sciri an deus sit, non tamen an sit trinus et unus.