REPORTATIONES INEDITAE LEONINAE

 Sermo 1

 Capitulus 5

 Sermo 2

 Capitulus 6

 Sermo 3

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Sermo 4

 Capitulus P

Capitulus 12

+++

De spiritualibus autem nolo vos ignorare fratres etc.. Post doctrinam trium sacramentorum, scilicet baptismi, matrimonii et eucharistiae, instruit apostolus Chorinthienses de re ipsorum sacramentorum. Est autem duplex res sacramenti: una est significata et contenta in sacramento, scilicet gratia, alia est significata et non contenta, scilicet gloria; et ideo primo tractat de prima, scilicet de donis gratiarum, secundo vero de gloria resurrectionis, et hoc in XV capitulo. Circa dona vero gratiarum tripliciter errabant Chorinthii: primo quia aliqui inter eos credebant quod dona gratiarum non essent a spiritu sancto sed a diabolo, secundo quia inter eos erat invidia et dissentio ex hoc (quod) unus abundantiorem gratiam alio recipiebat a deo, tertio quia quaedam dona minus valentia praeferebant quibusdam donis magis valentibus. Et ideo tria facit circa dona gratiarum: primo enim ostendit gratiarum sive donorum auctorem, secundo donorum distributionem, ibi: divisiones vero gratiarum etc., tertio vero donorum ad invicem comparationem, ibi: si linguis hominum loquar etc. XIII capitulo. Circa primum duo facit: primo excitat attentionem, secundo manifestat veritatem: scitis quoniam cum gentes etc..

Dicit ergo primo: o fratres, ita vos docui de ipsis sacramentis quae sunt necessaria, et ea quae non sunt ita necessaria disponam cum venero; sed de spiritualibus, idest de donis spiritus sancti, significatis seu contentis in ipsis sacramentis, nolo vos ignorare, et quia periculum est, quia omnis ignorans ignorabitur, infra xiiii, et quia necessarium est scire, iob 19: si ignoravi, scilicet spiritualia, mecum erit etc..

+++

Scitis quoniam etc.. Hic manifestat veritatem, scilicet quis sit dator donorum gratiae, quia spiritus sanctus, et circa hoc duo facit: primo sumit experimentum ex pristina vita, secundo ex hoc concludit veritatem: notum vobis facio etc.. Hoc est ergo quod intendit hic apostolus. Constat quod antequam essetis conversi ad fidem, faciebatis multa mala, et huius causa erat quia non habebatis spiritum sanctum; cum ergo modo faciatis bona, scilicet postquam recepistis spiritum sanctum, constat quod hoc non est nisi a spiritu sancto. Et hoc est quod dicit: scitis, per experientiam, quoniam cum gentes essetis, idest gentiliter viveretis, eratis euntes, idest ibatis, ad simulacra muta, colendo ea et adorando; ibatis, inquam, non coacti sed prout ducebamini, quasi in nullo resistentes sed sponte euntes: qui enim resistunt non vadunt prout ducuntur, quia etsi vadant ex infirmitate ad peccatum, tamen displicet eis, sed qui non resistunt vadunt prout ducuntur a spiritu maligno, Ier. 33: factus est cursus eorum malus, Prov. VII: statim ea sequebatur quasi bos etc..

Et notandum quod tradens doctrinam de spiritualibus, reducit eos ad considerationem pristinae vitae, ut dum illa displicet spiritualia magis placeant.

+++

Ex hoc concludit quod quia antequam spiritum sanctum haberent semper peccabant, manifestum est quod bona quae nunc faciunt sunt a spiritu sancto, et hoc est quod dicit: ideo vobis notum facio etc.. Et circa hoc duo facit: et primo ostendit quod spiritus sanctus potens est custodire hominem a peccato, secundo quod sine spiritu sancto nullus potest vitare peccatum. Quantum ad primum dicit quod nemo in spiritu dei loquens dicit: anathema iesu etc., quasi dicat: nemo habens spiritum dei peccat, cum sit potens custodire a peccato. Sed tamen dupliciter potest intelligi aliquis loquens in spiritu dei, vel quasi spiritum dei habens, vel spiritu dei motus; sed aliqui spiritu dei moventur ad loquendum qui non habent spiritum dei, sicut Balaam cum laudaret filios Israel: spiritu dei movebatur sed non habebat ipsum: et quocumque istorum modorum exponatur verum est: si enim dicatur nemo loquens in spiritu dei, idest motus a spiritu dei, vel nemo in spiritu dei loquens, idest habens spiritum dei, dicit: anathema iesu. Et hoc similiter exponitur dupliciter: anathema enim importat separationem; separatur autem quis a iesu blasphemando iesum vel peccando.

Nemo ergo loquens in spiritu dei, idest habens vel motus a spiritu dei, dicit: anathema iesu, idest blasphemat iesum, quia hoc non est a spiritu dei, nec ore nec corde nec opere peccando recedit a iesu, quia spiritus sanctus coniungit nos iesu, ioh.: omnis spiritus qui solvit iesum.

Sed contra hoc est quia ex hoc sequitur quod nullus habens spiritum sanctum peccare possit. Ad hoc dicendum quod quandocumque hae locutiones dicuntur, intelligendum quod nullus secundum caritatem agens vel secundum instinctum spiritus sancti peccat.

Nihilominus tamen potest peccare si vult, quia licet haec perficiant hominem non tamen tollunt libertatem arbitrii, et hoc modo intelligitur illud ioh.: omnis qui natus est ex deo non peccat, scilicet si vult.

Quantum vero ad secundum dicit: nemo potest dicere dominus iesus nisi in spiritu sancto. Sed contra: qui habet spiritum sanctum est dignus vita aeterna, quia spiritus sanctus est arra vitae aeternae; sed Matth.: dicit dominus: non omnis qui dicit mihi domine, domine, intrabit in regnum caelorum; non ergo omnis dicens dominus iesus habet spiritum sanctum.

Respondeo dicendum quod hoc potest exponi dupliciter, primo modo sic: nemo potest dicere dominus iesus nisi in spiritu sancto, idest nisi motus a spiritu sancto; secundo modo; idest nisi habens spiritum sanctum; si primo modo, tunc sic intelligitur: nemo potest dicere dominus iesus, idest istam veritatem quod iesus est dominus, nisi a spiritu sancto, quia omne verum et omne bonum est a spiritu sancto, et sic LI dicere accipitur simpliciter; si vero secundo modo, tunc LI dicere acciperetur strictius, sic: nemo potest dicere, ut LI dicere sit efficaciter, quasi dicat: ut sic confiteatur corde et opere sicut dicit ore iesum esse dominum, et hoc non est nisi a spiritu sancto. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Matth., respondendum est de illis qui dicunt solo ore, factis autem eum negant.

Circa hoc autem nota quod ex his tribus quae posita sunt possumus colligere tres conditiones seu effectus gratiae spiritualis: prima est quod homo in peccato existens sine gratia non potest vitare peccatum, et hoc colligitur ex hoc quod dicit: cum gentes essetis etc., Ps. (xciii 17): nisi quia dominus adiuvit me etc.; secunda conditio est quia gratia sufficienter custodit hominem a peccato, et hoc ibi: nemo in spiritu dei loquens etc.; tertia conditio quia nullus potest facere opus meritorium sine gratia, et hoc ibi: nemo potest dicere dominus iesus etc., infra XI (xv 10): gratia dei sum id quod sum.

+++

Divisiones vero gratiarum etc.. Hic ponitur donorum distributio, et circa hoc tria facit: primo ponit donorum actorem, secundo donorum utilitatem, ibi: unicuique autem datur etc., tertio ponit similitudinem huius, ibi: sicut enim unum corpus etc..

Circa primum sciendum est quod differentia graduum vitae spiritualis in membris ecclesiae est secundum differentem distributionem donorum gratiae, et ideo in hoc duo ponit: primo ipsa dona differenter distributa, secundo ipsorum donorum actorem. Attenditur autem differentia in membris ecclesiae, secundum dona: sic beatus Paulus praeminebat dono sapientiae, beatus Petrus dono virtutis seu miraculorum, et sic de aliis, quia diversi secundum diversa dona praeminebant; secundum officia, quia unus fuit apostolus, alius evangelista; secundum affectiones, quia unus contemplativus, alius activus, alius in exercitio patientiae. Et quantum ad illa tria ponit distributiones, et primo quantum ad dona seu gratiarum, et ideo dicit: divisiones gratiarum sunt; secundo quantum ad administrationes seu officia, et ideo dicit: et divisiones ministrationum sunt; tertio quantum ad operationes seu actiones, et ideo dicit: et divisiones operationum sunt. Et quolibet istorum ponit actorem: nam distributio gratiarum attribuitur spiritui sancto sicut actori, et hoc est quod dicit: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, et huius ratio est quia gratia gratis datur et gratum facit, et haec dantur ex amore, unde quia spiritus est amor ei attribuitur distributio gratiarum, ro. V: caritas diffusa est in cordibus nostris per spiritum etc., et ideo dicit: idem autem spiritus, qui dividit singulis prout vult, Sap.. Est enim in illa spiritus unicus in essentia, multiplex in effectu.

+++

Distributio ministrationum attribuitur domino, et huius ratio est quia domini est distribuere officia, supra 8: nobis autem unus dominus etc., et hoc est quod dicit: et distinctiones ministrationum, idest officiorum, sunt, Ps. 31: vos autem sacerdotes domini etc. Ministri etc., supra 4: sic nos existimet homo ut ministros etc.; idem autem dominus, qui scilicet distribuit.

+++

Distributio operationum attribuitur ei qui in omnibus operatur, hoc est deo, et huius ratio est quia prima causa operatur in omnibus, Is. XXVI: omnia opera vestra etc., et ideo dicit: et divisiones operationum sunt, idem autem deus. Et nota quod haec tria quae ponit, scilicet spiritus, dominus, deus, attribuuntur tribus personis: spiritus enim attribuitur spiritui sancto, dominus christo, deus patri.

Et ne intelligatur quod horum operationes sint diversae, ideo subiungit: qui operatur omnia in omnibus, quod exponitur dupliciter: uno modo quasi collective, non ita: qui operatur omnia in unoquoque, sed omnia in omnibus, quia in uno unum in alio operatur aliud; alio modo operatur omnia in omnibus, quia omnia dona in omnibus membris ecclesiae quilibet per caritatem facit sua: si enim diligis aliquem bona operantem, illa bona sunt tua, si odis perdis illa, Phil. II: deus autem est etc.. Et huiusmodi expositiones satis sunt bonae, sed secundum intentionem apostoli convenientius videtur quod haec tria, scilicet spiritus, dominus, deus, attribuantur spiritui sancto, et ideo subdit: haec autem operatur unus atque spiritus dei etc.. Est ergo spiritus sanctus et dominus et deus, contra errorem Macedonii qui dicebat spiritum sanctum creatum et minorem filio: non enim est creatura, quia deus per naturam, non minor filio quia dominus. Et ex hoc videtur sumptum illud de symbolo: et in spiritum sanctum dominum et vivificantem.

+++

Unicuique autem datur manifestatio. Hic ponit apostolus utilitatem donorum, et circa hoc facit tria: primo ponit donorum utilitatem, secundo enumerat ipsa dona, ibi: alii quidem datur etc., tertio manifestat donorum causam: haec autem operatur unus etc.. Circa primum tria facit: primo ostendit quod haec dona non habet homo a se, sed dantur sibi ab alio, et ideo dicit: unicuique autem datur, scilicet a deo, Iac. I 17: omne datum optimum etc., Matth. XXV: unicuique secundum propriam virtutem, I Pet. 4: unusquisque gratiam quam accepit; et ideo non debet homo gloriari de his, quasi ex se habeat, supra 4: quid habes quod non accepisti etc.. Secundo ostendit quod haec dona, scilicet gratis data, non sunt secundum quae inhabitat spiritus sanctus, sed sunt ad manifestationem, et ideo dicit: manifestatio spiritus, et hoc dupliciter: quia quandoque datur manifestatio spiritus ut scilicet inhabitet in eo qui faciet ista opera, scilicet ut miracula, vel prophetizat, Phil.: notum fecit deus etc.; quandoque datur manifestatio spiritus non qui inhabitet in eo qui operatur, quia aliquando haec fiunt ab homine in peccato existente, sed quod spiritus sit in ecclesia, quia omne verum et omne bonum a quocumque fiat fit a spiritu sancto. Tertio ostendit finem donorum, quia non dantur ista dona solum ut cognoscatur quod spiritus sit in illo vel in ecclesia, quia hoc esset vanum - solius enim dei est cognosci propter (se) secundum cognoscere solum - sed dantur ad utilitatem quae attenditur quantum ad duo: quantum ad hoc quod ex manifestatione spiritus alii convertuntur et imitantur eos in bonum, et quantum ad hoc quod fides confirmatur ex hoc in cordibus fidelium, ro. Xiiii: unusquisque proximo placeat ad edificationem.

+++

Alii quidem datur per spiritum etc.. Hic enumerat dona distributa, et circa hoc duo facit: primo ponit illa quae sunt ad utilitatem fidei, secundo illa quae sunt ad argumentum fidei, ibi: alii gratia sanitatum. Et quia dantur ad utilitatem fidei, ut dictum est, ideo secundum quod fides exigit ordinate distribuentur; ad constitutionem autem fidei duo exiguntur: verba ex parte docentis et auditus ex parte audientis, iuxta illud ro. X: fides est ex auditu, auditus autem per verbum dei; et ideo circa hoc duo facit: primo ponit ea quae requiruntur ex parte docentis, secundo ea quae requiruntur ex parte audientis, ibi: alii autem fides.

Potest autem manifestari fides, vel ex his quae dei sunt,- sicut ex bonitate dei non sustinentis homines totaliter perire, insinuo alicui mysterium incarnationis,- vel ex parte creaturarum, sicut ex hoc quod mundus totus in maligno positus est et quod vitia habundant, ostendo quod homines recedunt a deo; quibus ergo ut ex parte dei inducant homines ad fidem datur sermo sapientiae, et ideo dicit: alii quidem per spiritum sanctum datur sermo sapientiae, qua scilicet praedicant fidem ex his quae a deo sunt; quibusdam autem datur ut inducant homines ad fidem per rationes ex creaturis sumptas, et hic vocatur scientia, et ideo dicit: alii autem sermo scientiae, Prov. IX: scientia sanctorum prudentia, Sap. X: dedit illi scientiam sanctorum, ut scilicet illa doceat quae sunt ad edificationem non quae sunt ad curiositatem philosophiae, sicut sunt istae scientiae curiosae et quadruviales, secundum quod dicit Augustinus.

Ad sciendum autem quid sit sapientia videndum est quid sit sapiens. Est autem sapiens ille qui recte iudicat de rebus; iudicium autem fit per causam: quanto ergo aliqua causa altior tanto necesse est quod per causam iudicans sit sapientior, unde illi qui causas altiores in aliquo indeterminato genere cognoscunt non sunt sapientes simpliciter sed in illo genere; sed architectus dicitur sapiens in genere edificii vel artis, quia iudicat de fine illius, supra 3: ut sapiens architectus etc.; ille vero qui ultimam et universalissimam causam considerat et cognoscit simpliciter dicitur sapiens, et hic solus deus, et ideo ille qui per rationes divinas et de aliis et de se iudicat dicitur sapiens; et ad hoc datur sermo sapientiae de qua apostolus supra II: sapientiam loquimur etc., sapientiam, inquam, non acquisitam ex rebus creatis sed infusam nobis per revelationem.

+++

Alteri fides. Hic ponitur quod est ex parte audientis, quia fides. Fides autem potest accipi vel secundum quod pertinet ad gratiam gratum facientem prout est caritate informata - et sic non accipitur hic fides,- vel secundum quod dicit firmitatem et quandam certitudinem prae aliis in cognitione eorum quae fidei sunt, et sic accipitur hic, Matth. XV: o mulier, magna est fides tua. Vel aliter: alteri datur fides, idest sermo fidei, et secundum hoc etiam hoc refertur ad doctorem fidei, et sic ista tria, scilicet sapientia, scientia et fides, differunt, quia aliquis annuntiat fidem, ut dictum est, ex his quae sunt in deo, et sic est sapientia, aliquis ex his quae sunt ex creaturis sumpta, et sic est scientia, aliquis simpliciter annuntiat fidem non per aliquas rationes ostendendo, et sic est fides.

Alii gratia sanitatum etc.. Hic ponuntur argumenta fidei, quae quidem sunt miracula et opera super natura, et dicuntur argumenta fidei. Si quaeritur autem quare credam his (quae) de fide praedicantur, respondetur quia deus dicit; et iterum quaero unde constat quod deus haec dicit: faciunt illa quae nullus potest facere nisi deus, et haec sunt miracula, Marc. Ult. (xvi 20): illi autem profecti etc., Hebr. II: quae cum initium accepisset etc.. Et ponuntur hic argumenta eorum quae pertinent vel ad operationem vel ad cognitionem vel ad locutionem. Quantum ad operationem, ponuntur duo, quorum unum includit aliud: primum est gratia curandi infirmos verbo vel tactu, sine mora, et ideo dicit: alii gratia (sanitatum) in uno spiritu, Luc. IX: dedit eis potestatem super omnia Daemonia et ut languores curarent. Matth. X: infirmos curate etc..

+++

Secundum est operatio virtutum, idest miraculorum quae sunt contra naturam, idest solitum cursum naturae, et ideo dicit: alii operatio virtutum, et primo includit secundum quia omnis operatio sanitatis miraculosa est operatio virtutum et non e converso. Dicitur autem operatio miraculorum virtus, quia virtus est ultimum de potentia, idest id quod ultimo quis potest, et ideo illud quod est ultimum in omnibus operibus dicitur antonomastice virtus; ultimum in omnibus operibus est instituere ipsam naturam, et ideo facere supra ipsam naturam dicitur hic virtus, Act. VIII: symon magus videns signa et virtutes etc..

Quantum ad cognitionem ponuntur duo quae sunt supra cognitionem naturalem nostram: primum est cognitio futurorum quae solius dei est, Is. XLI: futura quoque annuntient nobis etc., et ideo dicit: alii prophetia, ioel II: effundam de spiritu meo etc.; secunda est cognitio substantiarum separatarum et discretio spirituum, ut scilicet sciamus utrum ex deo sunt, quia etiam Satanas transformat se in Angelum lucis, II Cor. X, et quantum ad hoc dicit: alii discretio spirituum, I ioh. Iiii: nolite probare spiritus utrum ex deo etc..

Quantum autem ad locutionem ponuntur duo simul quae sunt supra hominem: primum est quod aliquis sciat loqui omnibus linguis, et hoc non est nisi a deo et supra naturam: locutio enim non est quid naturale sed quid positum et ad placitum hominum, et numquam haberetur nisi addiscendo; constat autem quod nullus posset virtute suae naturae addiscere omnia genera linguarum, et ideo hoc est a solo deo, et hoc est quod dicit: alii genera linguarum; secundum est interpretatio sermonum et somniorum, et hoc etiam a deo, et quantum ad hoc dicit: alii interpretatio sermonum, idest linguarum vel visionum, Dan. V: audivi de te quod possis obscura interpretare et ligata dissolvere.

+++

Haec omnia operatur. Hic ponitur causa seu actor donorum qui est spiritus sanctus, ut dictum est, et ex hoc excluduntur quatuor errores. Quidam enim huiusmodi opera et dona referebant in virtutes stellarum, volentes quod quia hic homo natus est tali stella existente in tali loco sortitus est talem virtutem, scilicet vel praecognoscere futura vel curare infirmos, et sic de aliis; sed hoc excluditur hic cum dicitur: haec operatur spiritus sanctus, et non virtus corporum caelestium, iob 26: spiritus eius ornavit caelos, Sap. 1: spiritus domini replevit etc., et ratio quare ista dona gratis data spiritui sancto attribuitur supra assignata est.

Quidam autem, scilicet Platonici, istas diversitates donorum et effectuum omnium referebant in diversas causas spirituales et separatas, scilicet quod ab una causa habet homo quod vivat, ab alia quod sit sapiens, et huiusmodi; sed hoc excluditur hic cum dicitur: unus sanctus spiritus, Sap. VII: est enim unicus in essentia et multiplex in effectibus. Quidam autem, scilicet pelagiani, ista dona attribuebant propriis meritis uniuscuiusque; sed hoc excluditur cum dicitur: ut vult, idest non pro exigentia meritorum, sed pro libero voluntatis arbitrio, Sap. XII: subest cum volueris posse; ro. 4: cuius vult miseretur etc.. Quidam, scilicet Macedonii, volebant quod spiritus sanctus non erat eorum dator nisi sicut minister, sed hoc excluditur cum dicitur: prout vult, non ergo ut minister, sed ut dominus, II Cor.: spiritus dominus est, et ideo in symbolo dicitur: et in spiritum sanctum dominum etc..

+++

Sicut enim unum corpus etc.. Posita distinctione donorum spiritualium, hic apostolus inducit similitudinem huius distinctionis, et hoc in corpore naturali. Et quantum ad duo, scilicet quantum ad unitatem partium corporis, et quantum ad operationem eorum ad invicem, ibi: si dixerit pes, quoniam non sum etc.. Circa primum duo facit: primo ponit conditionem corporis naturalis, secundo adaptat similitudinem ad corpus mysticum, ibi: ita ut christus.

Conditio corporis naturalis duo habet: primo quod unitas corporis non excludit multitudinem membrorum, et quantum ad hoc dicit: sicut enim unum corpus, scilicet humanum, unum est coniunctione membrorum et habet multa membra et diversa; secundo quia multitudo membrorum non excludit unitatem corporis, et quantum ad hoc dicit: omnia autem etc., Rom. XII: sicut in uno corpore multa membra etc..

Ita et christus. Hic adaptat illas conditiones corpori mystico dicens quod sicut corpus naturale haec quae dicta sunt habet, ita et christus, Rom. XII: omnes unum corpus sumus.

Et circa hoc duo facit: primo enim adaptat similitudinem quantum ad distinctionem membrorum, secundo quantum ad unitatem corporis. Et (ponit) duplicem distinctionem: secundum legem, scilicet Iudaei et gentiles, et secundum naturam, scilicet liberi et servi.

+++

Ponit etiam duplicem unitatem in ecclesia, scilicet generationis quae est in baptismo in quo regeneramur, et nutritionis quae est in uno potu quo sustentamur, ut sic distinctio non excludit unitatem, nec e converso, et ideo dicit: omnes in uno spiritu sancto, unum corpus, idest ut simus unum corpus, baptizati sumus, quantum ad unitatem generationis quae est in spiritu sancto non in unitate aquae, et hoc sive sint Iudaei sive gentiles, quantum ad distinctionem secundum (legem), sive servi sive liberi, quantum ad distinctionem (secundum naturam), Col. III: ubi non est lex etc.. Et non sumus solum unum unitate spiritus, sed omnes uno spiritu potati sumus, in quo apparet unitas nutritionis, et potest hoc exponi dupliciter: uno spiritu potati sumus, idest uno potu sacramentali, supra X: omnes eundem calicem etc., et hoc sanctum quia virtute eius consecratur calix, vel de spiritu sancto seu dono eius, eccli.

Iiii: aqua sapientiae salutaris potabit etc.. Et dicitur spiritus potus, primo quia aufert sitim temporalium, ioh. Iiii: si quis de hac aqua etc., secundo quia dat refrigerium contra anxietates, Luc. I: spiritus suavitate, Hebr. III: sicut nubes roris etc., tertio quia cum suavitate percipitur, Sap. XII: o quam bonus est spiritus etc., quarto quia inebriatur, in quantum facit oblivisci temporalium et praeteritorum, Ps.: calix meus inebrians etc..

+++

Consequenter replicat similitudinem praedictam cum dicit: nam et corpus etc., quasi dicat: non est mirum, scilicet haec sunt in corpore mystico quia etiam corpus humanum seu naturale non est unum membrum sed multa.

+++

Si dixerit pes etc.. Comparat membra ad invicem, et primo comparat membra naturalia, secundo adaptat similitudinem ad membra spiritualia, ibi: vos autem estis etc.. Comparat autem membra ad invicem quantum ad quatuor, primo quantum ad integritatem corporis, secundo quantum ad mutuum auxilium membrorum, ibi non potest autem etc., tertio quantum ad exteriorem cultum, ibi (et quae putamus etc.), quarto quantum ad mutuam compassionem (ibi: sed in idipsum etc.)p circa primum duo facit: primo enim ostendit diversitatem (in) membris, secundo causam huius diversitatis assignat, ibi: nunc autem posuit etc.. Circa primum duo facit: primo ponit diversitatem membrorum, secundo ostendit inconveniens quod sequeretur si non esset in eis diversitas: si totum corpus etc..

Ad evidentiam huius primae partis, sciendum est quod in corpore naturali quaedam membra sunt quae serviunt corpori ad operationem, sicut pedes et manus, quaedam quae ad cognitionem, sicut oculus (et) auris; et inter istos est etiam differentia, quia aliqua sunt magis nobilia et aliqua minus, et minus nobilia serviunt magis nobilia, sicut pes qui est minus nobilis servit manui, et auris oculo; et similiter ea quae sunt ad operationem serviunt his quae sunt ad cognitionem, et sunt ignobiliora eis.

Et similiter in corpore mystico est duplex vita, scilicet activa et contemplativa, et haec est nobilior illa, et in qualibet sunt maiores et minores, quia in vita activa sunt praelati et subditi, et in vita contemplativa similiter. Sicut ergo in corpore naturali necessaria sunt diversa membra ad diversa officia, ita et in corpore mystico necessarius est diversus gradus: omnes tamen sunt de corpore ecclesiae, scilicet maiores et minores. Et ideo hoc ostendit apostolus, et primo quantum ad vitam activam, unde dicit: si dixerit pes, idest subditus seu ille cui datum minus donum scilicet virtutum, non sum manus, idest praelatus, seu non habeo maiorem gratiam, non sum de corpore, non propter hoc non est de corpore; de pedibus istis dicitur Ez. I: pedes eorum pedes recti; de manibus dicitur: Cant. V: manus eius coronati.

+++

Secundo ponit differentiam quantum ad vitam contemplativam, in qua est differentia quia quidam sunt qui per se capiunt doctrinam divinorum vel per revelationem, sicut prophetae, quidam qui per disciplinam, et ideo dicit: si dixerit auris, idest ille qui per disciplinam acquirit, scilicet qui habet scientiam per studium, quia non sum oculus, idest non sum propheta seu non habeo sermonem sapientiae, ideo non sum de corpore etc., sed est certe quia diversa membra unum corpus; de auribus dicitur Is. L: dominus aperuit mihi aurem etc., iob XXIX: auris audiens etc.; de oculis, Cant. VI: oculi tui sicut columbae etc..

+++

Si totum corpus. Hic ponit inconveniens quod sequeretur, quasi dicat: si non esset diversitas in membris, corpus esset imperfectum, quia si totum corpus esset oculus deficeret auditus. Et similiter esset in ecclesia, quia si omnes essent doctores, non esset auditor, et si omnes essent audientes tum non esset aliquis qui discerneret. Odoratus enim est sensus spiritualis et deservit in spiritualibus ad discretionem boni et mali, et de hoc odore dicitur Cant. I: in odorem etc..

+++

Nunc autem posuit. Ponit diversitatis huius causam, quae est deus: et potest intelligi in corpore naturali et de membris interioribus et exterioribus, iob 10 11: pelle et carnibus etc.. Et ex hoc non excluditur operatio naturae, quia agit in virtute dei.

Et similiter haec ratio potest assignari in diversitate membrorum ecclesiae: voluntas dei. Circa hoc tamen sciendum est quod in omnibus rebus in quibus attenditur integritas totius et diversitas partium, ratio agentis potest quantum ad quaedam assignari et quantum ad quaedam non. Quia si quaeratur quare partes in generali sunt tales vel sic positae, respondetur propter integritatem totius; si vero quaeratur quare haec et illa sunt posita in ista vel in illa parte, non assignatur causa nisi sola voluntas artificis. Sicut si quaeratur quare haec domus habet fundamentum et parietem et tectum, respondetur propter integritatem domus; si vero quaeratur quare hic lapis positus est hic et non ibi, dicitur quod hoc voluit artifex. Et hoc similiter potest dici si quaeratur ratio diversitatis membrorum ecclesiae. Et primo assignat causam in speciali, dicens quod non est alia causa nisi sola voluntas dei: et hoc est quod dicit nunc autem posuit etc., quasi dicat: si quaeris quare deus Petrum fecit apostolum et Nathanaelem non, et quare hunc prophetam illum evangelistam, non est alia causa nisi voluntas dei, quia unumquemque eorum posuit in corpore, id est in ecclesia sicut voluit, Rom. IX 18 cuius vult miseretur etc., Eph. I 5 secundum propositum etc..

+++

Sed causa in generali potest assignari. Si enim quaeris quare alios quidem apostolos, alios evangelistas, vel quare aliquibus plus de gratia aliquibus minus, assignatur ratio, scilicet integritas ecclesiae, II Tim. II 20 in magna autem domo etc..

+++

Et hoc est quod dicit: quod si essent omnia, scilicet membra, unum membrum, ubi corpus?, id est: ubi esset perfectio et integritas corporis; et ideo necessarium fuit ut essent multa membra et unum corpus.

+++

Non potest autem oculus etc.. Hic comparat membra corporis naturalis quantum ad mutuum auxilium, et ponit duplicem differentiam: una est oculorum et manuum, alia est capitis et pedis. Et licet haec sint diversa membra, tamen necessaria sunt sibi ad invicem, quia oculus indiget manu, et ideo dicit non potest oculus dicere manui, quia si oculus praevidet, manus operatur. Caput etiam indiget pedibus, et ideo dicit aut iterum caput etc..

+++

Sed adhuc plus addit inter membra corporis naturalis, quia illa quae videntur in corpore infirmiora esse sunt magis necessaria, et ideo dicit sed multo magis quae videntur membra infirmiora, id est minus nobilia, sunt necessariora, id est magis necessaria. Et huius ratio est quia nobiliora sunt magis perfecta et perfectiora fundantur super minus perfectis et indigent eis. Licet enim nobilior sit visus quam tactus, tamen magis necessarius est tactus, quia hoc sublato desinit corpus vivere, sine visu tamen vivit. Et licet ea quae pertinent ad cognitionem sint nobiliora, tamen ea quae pertinent ad operationem sunt necessariora, quia per ea nutrimur et vivimus. Si ergo ita est in corpore naturali quod, licet membra sint diversa et minus et magis nobilia tamen indigent se ipsis ad invicem, simile est in corpore ecclesiae: quod sic adaptatur. In ecclesia enim sunt et activi et contemplativi; activi quidem significantur per manus, contemplativi vero per oculum. Et licet contemplativi sint nobiliores activis, tamen indigent activis, et ideo dicit non potest oculus, id est contemplativus, dicere manui, id est activo, opera tua non indigeo. Unde et in Luc. X 39 licet maria sederet secus pedes domini et audiebat verbum illius, martha tamen satagebat, quia et in ecclesia et contemplativi qui divinis vacent, et activi qui proximis deserviant, necessarii sunt. Item in ecclesia est alia differentia, quia quidam sunt praelati, et isti significantur per caput, quidam sunt subditi, et isti (significantur) per pedes; et licet praelati sint nobiliores, indigent subditis, et ideo dicit aut iterum caput, id est praelatus, non potest dicere pedibus, id est subditis, non estis etc., quia si non essent subditi non haberent quibus praeessent, Prov. XIV 28: in multitudine populi dignitas regis. Et non solum non possunt dicere contemplativi et praelati activis et subditis: non estis nobis necessarii, sed multo magis activi et subditi quantumcumque sint ignobiles sunt necessarii. Cuius ratio est quia perfectiora fundantur super minus perfecta. Et iterum sine his ecclesia esse non posset.

+++

Et quae putamus etc.. Hic comparat membra quantum ad exteriorem cultum; et circa hoc duo facit: primo ponit diversitatem cultus in membris corporis naturalis; secundo causam diversitatis huius assignat, ibi sed deus temperavit etc.. In membris autem est duplex distinctio: una est secundum nobilitatem et ignobilitatem, alia secundum pulcritudinem et turpitudinem. Et videmus quod quanto aliqua membra sunt magis nobilia vel pulcriora, tanto minus habent de exteriori ornatu, et ideo quantum ad primam differentiam dicit: ideo inferiores non debent sperni quia quae putamus ignobiliora esse membra corporis, sicut sunt pedes qui sunt ignobiliores faciebus, his honorem habundantiorem, id est plurima ornamenta, circumdamus. Naturaliter enim viliora membra omnes ornant et cooperiunt. Ita est etiam in ecclesia. Necessarium est ut minoribus beneficia et exhibitio reverentiae adsint quo fiant utiles, Gal. VI 1: vos qui spirituales estis est. Quantum autem ad secundam differentiam dicit et quae inhonesta sunt nostra, id est turpiora sicut pudenda et alia turpiora membra. Et dicit inhonesta non propter culpam sed propter turpem speciem seu formam, vel inhonesta non propter actum peccati sed propter corruptionem fomitis, in quibus magis viget habundantiorem honestatem, id est honestiorem cultum habent.

+++

Honesta autem nostra, scilicet pulcra membra corporaliter seu spiritualiter, nullius cultus egent. Ita est et in ecclesia quod quando aliquis per aliquod peccatum inhonestus est, debent habundantius adiuvari consolationibus et orationibus ut honesti fiant, Prov. XXXI 6: date siceram maerentibus. Sed deus. Hic assignat causam diversitatis cultus. Et primo causam institutivam, quae est deus. Non enim diversitas huius est ex hoc quod homo plus vel minus de cultu adhibet uni quam alteri, sed ex hoc quod natura instigat communiter omnes ad hoc; et huiusmodi instinctus est a deo, et ideo dicit sed deus temperavit, instigando mentes hominum ad hoc, tribuendo habundantiorem honorem, id est cultum, illi parti corporis cui deerat aliquid pulcritudinis. Et inde est quod mulieres quae naturaliter infirmiores (sunt), naturaliter magis ornant se, I Pet. III 7: quasi infirmiori etc..

+++

Secundo assignat causam finalem, quae est unitas in corpore, et ideo dicit ut non sit schisma, scilicet in corpore. Si enim alicui membro dedisset excellentiam in omnibus, non indigeret auxilio aliorum membrorum.

Sed sic ordinavit ut ita excedat unum membrum in uno, quod tamen deficit in alio in quo aliud membrum corporis excedit, et ita dum unum indiget alio non est schisma, id est divisio in corpore. Et ita est in ecclesia, quia unus excedit in uno et in multis deficit in quibus alii excedunt, et communicando sibi ipsis dona non est divisio inter eos; II Cor. VIII 14: vestra habundantia etc.. Infra XIV 33: non enim est dissensionis etc.. Sed in idipsum pro se etc.. Hic ponitur comparatio quantum ad mutuam sollicitudinem membrorum; et circa hoc tria facit: primo ostendit mutuam sollicitudinem membrorum ad invicem in uno corpore; secundo mutuam compassionem; tertio mutuam congratulationem. Sollicita sunt membra ad invicem in necessitatibus acquirendis, et ideo dicit sed in idipsum pro se invicem sollicita sunt membra. Et dicit in idipsum, id est concorditer in uno. Videmus enim in corpore quod manus servit toto corpori, et pes similiter, et oculus dirigit totum corpus. Et ita est in ecclesia, Eccli. XVII 12: unicuique mandavit; Rom. XII 11 sollicitudine non pigri.

+++

Sed compatiuntur sibi ad invicem in adversitatibus illatis, et ideo dicit: et si quid patitur etc.. Sic in ecclesia, iob XXX 25 flebam quondam etc..

Sed et congratulantur sibi membra in bonis adeptis, et ideo dicit sive gloriatur unum membrum etc., Rom. XII 15 gaudere cum gaudentibus etc., Is. Ult. 10 laetamini etc.. Vos autem estis etc..

Hic adaptat similitudinem. Et circa hoc duo facit: primo ponit adaptationem, secundo concludit quandam conclusionem: aemulamini autem etc.. Circa primum tria facit: primo enim adaptat quantum ad unitatem ecclesiae, secundo quantum ad ordinem, tertio quantum ad distinctionem.

+++

Quantum ad unitatem dicit: vos autem estis etc., id est sicut omnia membra sunt unum corpus naturale, ita et vos unum corpus christi; et dicit: membra de membro, quia aliquis posset dicere: non pertineo ad christum, et sic non esset unum corpus. Sed hoc excludit quia membrum de membro, id est de christo capite, quod est nobis conformis secundum naturam nostram quam accepit, Phil. II 7 exinanivit semet ipsum etc.; et per gratiam quam effudit habunde, ioh. I 16: de plenitudine etc.. Sic ergo, licet sit totum in quantum deus, tamen est caput ecclesiae in quantum homo; vel aliter: vos corpus christi et membra christi, de me membro, supra IV 15: in christo iesu per evangelium etc..

+++

Quantum ad ordinem donorum dicit: et quosdam quidem posuit etc.. Et circa hoc primo ponit quaedam dona specialia, secundo quaedam secundaria. Principalia autem dona sunt tria: unum pertinet ad auctoritates praelationis, et quantum ad hoc dicit: primum apostolos, Luc. VI 19: elegit; et isti sunt fundamenta ecclesiae, Apoc. XXI 14: et super fundamenta etc.; et ideo ipsi maiores in ecclesia. Secundum pertinet ad auctoritatem doctrinae, et haec est duplex: una est per revelationem, et quantum ad hoc dicit: secundo prophetas, Act. (ii 5) erant in ierusalem etc.; alia est acquisita per auditum, et quantum ad hoc dicit: alios doctores, Rom. XII 7: qui docent etc.. Sed contra: lex et prophetae usque ad iohannem, non ergo in ecclesia prophetae. Dicendum: illud intelligitur de prophetis qui annuntiaverunt christum venturum; isti vero predicabant alia futura. Tertio pertinet ad operationem, et quantum ad hoc dicit deinde virtutes, Rom. XV 19: in virtute signorum etc.. Secundaria dona ponit cum dicit: exinde gratias curationum: et primo dona quae subserviunt praelationi et coadiuvant apostolis; et hoc vel est quantum ad totam ecclesiam, et sic dicit opitulationes, Phil. IV 3: adiuva etc.; vel quantum ad particulares curas, et quantum ad hoc dicit gubernationes, Prov. XI 14: ubi non est gubernator. Secundo ponit dona quae subserviunt doctrinae et coadiuvant prophetis, et quantum ad hoc dicit genera linguarum, infra XIV 18: gratias ago deo qui omnium vestrum lingua loquor.

+++

Quantum vero ad distinctionem donorum dicit: numquid omnes apostoli? et hoc est planum, quasi dicat: non omnes possunt omnia habere.

+++

Sed tamen qui non habet in se amet in altero et sic facit sua, Eccli. XXXIII 11: in multitudine disciplinatorum etc..

+++

Aemulamini. Hic infert ammonitionem in quo primo ordinat desiderium ad meliora quam illa quae desiderabant, scilicet linguas et alia de quibus dissentio erat inter eos, et ideo dicit: aemulamini meliora. Secundo promittit se ostensurum eis alia quae maxime sunt eis necessaria, scilicet caritatem, unde dicit: et adhuc excellentiorem viam eundi ad deum quam sint dicta dona demonstrabo vobis, scilicet caritatem: Is. XXX 21: haec est via, ambulate; Prov. IV 11: viam sapientiae monstrabo.