SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 4

Quod autem et qui contraria dicunt etc..

Postquam philosophus ostendit, quod aliqui naturaliter sunt servi quibus expedit servire et iustum est, hic ostendit, quod etiam contraria opinio est secundum (modum) aliquem vera.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit modum servitutis, secundum quem negatur a quibusdam servitus esse naturalis et iusta. Secundo super hoc dubitationem movet et solvit, ibi, hoc itaque iustum etc..

Dicit ergo primo, quod non difficile est videre, quod illi qui dicunt contrarium his quae determinata sunt, asserendo scilicet nullam servitutem esse naturalem et iustam, secundum modum aliquem recte dicunt. Dupliciter enim dicitur servire et servus. Unus quidem modus est secundum aptitudinem naturalem, ut supra dictum est. Sed etiam est aliquis servus vel serviens secundum legem inter homines positam.

Est enim quaedam promulgatio legis ut illi qui sunt victi in bello, dicantur esse servi eorum, qui contra eos praevaluerunt: et hoc iure quasi omnes gentes utuntur, unde et ius gentium nominatur.

Deinde cum dicit hoc itaque iustum etc., movet dubitationem de ista servitute legali.

Et circa hoc tria facit. Primo ponit diversas opiniones. Secundo assignat rationes diversitatis, ibi, causa autem huius dubitationis etc.. Tertio solvit dubitationem, ibi, totaliter autem attendentes etc..

Dicit ergo primo, quod multi qui intromiserunt se de legibus scribendis, scripserunt quod iustum praedictae legis est de numero iniquorum. Et introducit quemdam qui vocabatur rethora, cui durum videbatur, si ille qui est passus violentiam sit servus et subiectus ei qui potuit violentiam inferre, et non est melior, nisi quia est potentior. Unde quibusdam sic videtur, quod scilicet sit iniquum: aliis autem videtur alio modo: et ista diversitas non solum est inter populares, sed etiam inter sapientes.

Deinde cum dicit causa autem huius etc., assignat causam praedictae diversitatis. Et primo proponit quiddam quod est manifestum.

Secundo de quo sit dubitatio, ibi, sed de iusto solum etc..

Dicit ergo primo, quod causa praemissae dubitationis, unde variantur verba sapientum, est ex hoc quod virtus quae est per aliquem modum, idest sive per sapientiam, sive per constantiam, sive per fortitudinem corporalem, sive quocumque alio modo, si sortiatur successum, id est nisi contrarium eveniat per infortunium, potest maxime compati secum quod violentiam inferat: et sic manifestum est quod ille qui superat semper est in excessu alicuius boni, nisi per infortunium aliter accidat: et ex hoc videtur quod violentia nunquam fit sine qualicumque virtute eius qui violentiam infert: et hoc est per se manifestum.

Deinde cum dicit sed de iusto solum etc., ostendit quid remaneat sub dubitatione: et dicit quod de hoc solum remanet dubitatio, utrum sit iustum quod propter excellentiam qualiscumque virtutis aliqui debeant principari qui superant. Et ideo circa hoc sunt diversae opiniones.

Quidam enim dicunt quod hoc iustum praedictae legis est per benevolentiam, id est in favorem victorum introductum, ut per hoc homines ad fortiter pugnandum incitarentur.

Quibusdam autem videtur quod hoc ipsum (habet) quamdam rationem iustitiae quod ille qui apparet melior, in hoc quod vincit principetur, secundum quod Salomon dicit in Prov.: manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet. Et hoc quidem ideo dicunt, quia si huiusmodi rationes operationum removeantur de medio in primo aspectu apparet quod illae rationes quae dicunt quod non oportet principari et dominari illum qui est melior secundum virtutem quae victorum extitit, non habent aliquid quod sit efficax ad movendum rationem, neque etiam habent aliquam probabilitatem, secundum ea quae communiter hominibus videntur.

Deinde cum dicit totaliter (autem) attendentes etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ostendit quo modo sit iustum servire. Et secundo quomodo sit expediens, ibi, quod quidem igitur habet etc..

Circa primum duo facit. Primo ponit solutionem.

Secundo manifestat eam, ibi, principium enim contingit etc..

Dicit ergo primo, quod ut totaliter et complete veritatem huius dubitationis determinemus, dicendum est quod quidam attendentes ad quoddam iustum, idest ad iustum secundum quid quale potest esse in rebus humanis, quod quidem iustum lex tradit, ponunt servitutem quae ex bello provenit esse iustum: non autem dicunt quod omnino, id est simpliciter, sit iusta. Approbat igitur secundam opinionem, sed exponit eam, ostendens quod non loquebatur de iusto simpliciter, sed de iusto secundum quid, quale est iustum legis humanae.

Dicitur enim iustum simpliciter quod est iustum secundum suam naturam: iustum autem secundum quid quod refertur ad commoditatem humanam, quam lex intendit, quia propter utilitatem hominum omnes leges positae sunt.

Quia igitur hoc non est iustum secundum naturam quod quicumque ab hostibus vincuntur sint servi, cum plerumque contingat sapientes ab insipientibus superari, dicit hoc non esse simpliciter iustum; est tamen ad commodum humanae vitae.

Est enim hoc utile et illis qui vincuntur, quia propter hoc a victoribus conservantur, ut saltem subiecti vivant, unde et servi a servando dicuntur; et etiam illis qui vincunt, quia per hoc homines incitantur ad fortius pugnandum: et quod sint aliqui fortes pugnatores expedit conversationi humanae ad prohibendum multorum malitias.

Si autem potuisset lex humana determinare efficaciter qui essent meliores mente, illos procul dubio, sequens naturam, dominos ordinasset. Sed quia hoc fieri non poterat, accepit lex aliud signum praeeminentiae, scilicet ipsam victoriam quae provenit ex aliqua excellentia virtutis; et ideo statuit victores esse dominos eorum qui vincuntur. Et ideo hoc iustum dicitur esse secundum quid, ut possibile fuit legem poni; non tamen est iustum simpliciter. Et tamen servandum est etiam homini virtuoso secundum mentem: quia cum bonum commune sit melius quam bonum proprium unius, non est infringendum quod convenit bono publico, quamvis non conveniat alicui privatae personae.

Deinde cum dicit principium enim etc., manifestat solutionem praemissam. Et primo per rationes. Secundo per ea quae communiter dicuntur, ibi, propter quod ipsos non volunt etc..

Circa primum ponit duas rationes.

Illud quod provenit ex principio iniusto, non est simpliciter iustum: sed principium bellorum contingit esse iniustum, puta cum aliquis non habet iustam causam assumendi bellum: ergo servitus quae sequitur ex tali bello non est simpliciter iusta.

Secundam rationem ponit ibi, et indignum servire etc.: quae talis est. Contingit per bellum aliquem superari cui indignum est servire.

Sed nullus potest dicere quod ille quem indignum est servire, iuste sit servus: ergo non potest dici quod servitus quae est ex bello simpliciter sit iusta.

Minorem autem probat: quia si aliquis diceret iuste servum esse eum quem indignum est servire, accideret quandoque eos qui sunt de nobilissimo genere esse servos si caperentur in bello: et si contingeret eos vendi, sequeretur ulterius quod filii eorum essent servi ex servis nati; quod videtur esse inconveniens.

Deinde cum dicit propter quod ipsos etc., probat propositum per ea quae communiter dicuntur. Et primo per ea quae communiter dicuntur de servitute. Secundo per ea quae communiter dicuntur de libertate, ibi, eodem autem modo etc..

Circa primum duo facit. Primo proponit dictum commune. Secundo ostendit qualiter intelligatur, ibi, et quidem cum hoc dicunt etc..

Dicit ergo primo, quod propter praedictum inconveniens vitandum non volunt homines dicere quod nobiles homines quando capiuntur in bello fiant servi; sed solum barbari cum capiuntur fiunt servi.

Deinde cum dicit et quidem etc., ostendit quomodo intelligatur: et dicit quod illi qui hoc dicunt videntur dicere solum de naturali servitute quae est in barbaris propter defectum mentis, non autem est in nobilibus viris captis in bello: quia, sicut supra dictum est, necesse est, ab ipso principio nativitatis esse quosdam naturaliter servos et quosdam non.

Deinde cum dicit eodem autem modo etc., ponit ea quae dicunt homines de libertate.

Et primo ponit dictum. Secundo ostendit quomodo sit intelligendum, ibi, cum autem hoc dicant etc..

Dicit ergo primo, quod secundum eumdem modum loquuntur homines de ingenuitate, idest de libertate: nam ingenuus est, qui neque est servus, neque libertus. Dicunt enim quod homines nobiles sunt ingenui non solum cum sunt apud seipsos, idest cum sunt in propria domo et potestate, sed etiam ubique terrarum: sed barbari qui sunt naturaliter servi, propter defectum rationis, solum domi sunt liberi propter defectum dominantium: ac si aliqui sint simpliciter liberi vel ingenui, scilicet qui sunt bene dispositi secundum mentem, alii autem secundum quid, sicut barbari. Et inducit ad confirmationem praemissorum verba theodecti poetae qui in sua elegia, idest tractatu de miseria, dixit: quis dignum reputabit quod addicatur servituti ille qui ex utraque parte, scilicet patris et matris, processit ex nobilissima et divina progenie, secundum errorem gentilium, qui magnos principes deos vocabant.

Deinde cum dicit cum autem hoc dicant etc., ostendit qualiter id quod dictum est, sit intelligendum. Et dicit quod illi qui hoc dicunt, nihil aliud dicere videntur quam quod libertas et servitus, nobilitas et ignobilitas determinantur virtute mentis: ita quod illi qui sunt virtuosi secundum mentem sint liberi et nobiles, qui autem sunt vitiosi sunt servi et ignobiles, secundum quod dominus dicit in libro regum qui contemnunt me erunt ignobiles.

Et hoc ideo, quia homines reputant dignum, quod sicut ex homine generatur homo et ex bestiis bestia, ita ex bonis viris generatur bonus vir. Et inde processit honor nobilitatis, dum filii bonorum honorati sunt tamquam similes patribus in bonitate.

Et verum est quod natura habet inclinationem ad hoc faciendum: provenit enim ex bona corporis complexione et natura quod aliqui inclinantur magis vel minus ad opera virtutum vel vitiorum, sicut aliqui naturaliter sunt iracundi et aliqui mansueti: et haec quidem, scilicet natura corporalis, a patre derivatur ad posteros, ut in pluribus, sicut et aliae dispositiones corporales, puta pulchritudo, fortitudo et alia huiusmodi: sed propter aliquod impedimentum, quandoque deficit. Et ideo ex bonis parentibus nascuntur multoties boni filii; sed propter aliquod impedimentum non potest natura semper hoc facere: et ideo quandoque ex parentibus bene dispositis ad virtutem oriuntur filii male dispositi, sicut ex parentibus pulchris turpes filii, et ex magnis parvi.

Contingit etiam quod filii diversificantur a parentibus in bonitate vel malitia non solum propter dispositionem naturalem corporis, sed etiam propter rationem quae non ex necessitate sequitur naturalem inclinationem: unde contingit quod homines qui sunt similes parentibus in dispositione naturali, propter aliam instructionem et consuetudinem sunt etiam in moribus dissimiles. Si igitur bonorum parentum filii sint boni, erunt nobiles et secundum opinionem et secundum veritatem: si autem sint mali, erunt nobiles secundum opinionem, ignobiles autem secundum rei veritatem: e contrario autem est de filiis malorum.

Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., ostendit quomodo servire aliquibus sit expediens vel non: concludens epilogando ex praemissis quod dubitatio, quae supra mota est, habet quamdam rationem: ita quod quaedam libertatis et servitutis distinctio non est secundum naturam, sed secundum legem: sed in quibusdam distinguitur per naturam: et in talibus expedit huic quod serviat et illi quod dominetur, et hoc etiam iustum est.

Et hoc probat: quia opportunum est quod unusquisque subiiciatur vel principetur secundum quod habet aptitudinem naturalem: unde et his qui habent aptitudinem naturalem ad hoc, expedit quod dominentur servis: sed si male dominentur et contra aptitudinem naturalem, inutile est ambobus. Quod probat per hoc, quia videmus quod idem expedit parti et toti: scilicet, ut pars contineatur in toto: et similiter corpori et animae, ut scilicet corpus regatur ab anima. Quod autem servus comparetur ad dominum sicut corpus ad animam, supra dictum est; sed etiam comparatur ad ipsum sicut quaedam pars eius, ac si esset quoddam organum animatum quod esset quaedam pars corporis separata: hoc enim distinguit servum a parte, ut supra dictum est.

Et ideo patet ex praemissis, quod servo et domino qui sunt digni esse tales secundum naturam expedit adinvicem quod unus sit dominus et alius sit servus; et ideo potest esse amicitia inter eos, quia communicatio duorum in eo quod expedit utrique est ratio amicitiae. Sed illi qui non sic se habent adinvicem secundum naturam, sed solum secundum legem et violentiam, contrario modo se habent, quia non habent amicitiam adinvicem, nec expedit eis quod unus sit dominus et alius servus.