Superius apostolus ostendit futura, quantum ad poenas malorum, et praemia bonorum, hic annuntiat futura quantum ad pericula ecclesiae, quae erunt tempore Antichristi. Et primo nuntiat veritatem de futuris periculis; secundo monet, ut in veritate permaneant, ibi itaque, fratres.
Circa primum duo facit, quia primo excludit falsitatem; secundo instruit de veritate, ibi quoniam nisi.
Iterum prima in tres, quia primo commemorat illud ex quo debent induci; secundo ostendit ad quid debent induci, ibi ut non cito; tertio removet illud quod eos movere posset, ibi neque per spiritum.
Inducit autem ex tribus, scilicet propriis precibus, ibi rogamus, non praeceptis.
Philem. V, 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro.
Secundo ex adventu christi, desiderabili bonis, licet terribili malis. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini, etc.. II Tim. IV, V. 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius, etc.. Apoc. Ult.: veni, domine iesu, etc..
Tertio ex desiderio et amore totius congregationis sanctorum, in idipsum, scilicet ubi christus est, quia Matth. XXIV, 28: ubi erit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
Vel in idipsum, id est, in idem, quia omnes sancti loco et gloria erunt in eodem. Ps. XLIX, V. 5: congregate illi sanctos eius.
Sed ad quid inducit? ut non cito moveamini a vestro sensu. Est autem aliud moveri, aliud terreri. Movetur autem a suo sensu, qui praetermittit quod tenebat; quasi dicat: non cito dimittatis doctrinam meam.
Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde.
Terror autem est quaedam trepidatio, cum formidine contrarii. Et ideo dicit ne terreamini.
Iob XV, 21: sonitus terroris semper in auribus eius. Item si pax, illi semper insidias suspicantur. Sap. XVII, 10: cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi, etc..
Deinde cum dicit neque per spiritum, removet quod eos movere posset, primo in speciali, secundo in generali, ibi ne quis.
Seducitur autem quis per falsam revelationem; unde dicit neque per spiritum, id est: si quis dicat sibi revelatum per spiritum sanctum, vel a spiritu sancto aliquid quod est contra doctrinam meam, non terreamini.
I Io. IV, 1: nolite omni spiritui credere. Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Aliquando etiam Satanas transfigurat se in Angelum lucis, ut dicitur II cor.
C. XI, 14; et III Reg. Ult.: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius.
Secundo per ratiocinationem, vel falsam expositionem Scripturae; ideo dicit neque per sermonem. II Tim. II, 17: sermo eorum ut cancer serpit. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis.
Tertio per auctoritatem inductam in malo intellectu. II Petr. Ult.: sicut charissimus frater noster Paulus, secundum sibi datam sapientiam scripsit vobis, sicut in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, etc..
Sed de quo seducebantur? quasi instet dies domini.
Et dicit neque per epistolam tamquam per nos Missam. Quia in prima epistola nisi bene intelligatur, videtur dicere instare domini adventum, ut illud: deinde nos qui vivimus, etc..
Deinde cum dicit ne quis, etc., facit idem in generali. Lc. XXI, 8: videte ne seducamini, etc.. I Cor. XV, 33: nolite seduci.
Ratio autem quare haec removet apostolus, scilicet de adventu domini, est, quia praelatus nullo modo debet velle quod per mendacium aliqua bona procurentur. I cor.
C. XV, 15: invenimur autem et falsi testes, etc.. Item quia res credita erat periculosa, quod scilicet instaret dies domini. Primo quia daretur occasio maioris seductionis, quia futuri erant post tempora apostolorum aliqui, qui dicerent se esse christum. Lc. XXI, 8: multi dicent: ego sum, etc.. Et ideo apostolus noluit. Item Daemon frequenter praetendit se esse christum, sicut patet de beato martino. Et ideo ne seducantur, noluit.
Augustinus autem ponit aliam rationem, quia immineret periculum fidei. Unde diceret aliquis: tarde veniet dominus, et tunc praeparabo me ad eum. Aliud diceret: veniet cito, et ideo nunc me praeparabo. Alius diceret: nescio. Et hic melius dicit, quia concordat christo. Sed ille plus errat, qui dicit: cito; quia, elapso termino, homines desperarent, et crederent falsa esse quae scripta sunt.
Deinde cum dicit quoniam nisi venerit discessio, etc., astruit veritatem; et primo ostendit quae ventura sunt ad Antichristi adventum. Et sunt duo, quorum unum praecedit adventum Antichristi; aliud est ipse adventus eius.
Primum est discessio, quod multipliciter exponitur in Glossa. Et primo a fide, quia futurum erat, ut fides a toto mundo reciperetur. Matth. XXIV, 14: et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe.
Istud ergo praecedit quod secundum Augustinum nondum est impletum, et post multi discedent a fide, etc.. I Tim. IV, 1: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, etc.. Matth. XXIV, 12: refrigescet charitas multorum.
Vel discessio a Romano imperio, cui totus mundus erat subditus. Dicit autem Augustinus, quod hoc figuratur Dan. II, 31 in statua, ubi nominantur quatuor regna; et post illa adventus christi, et quod hoc erat conveniens signum, quia Romanum imperium firmatum fuit ad hoc, quod sub eius potestate praedicaretur fides per totum mundum.
Sed quomodo est hoc, quia iamdiu gentes recesserunt a Romano imperio, et tamen necdum venit Antichristus? dicendum est, quod nondum cessavit, sed est commutatum de temporali in spirituale, ut dicit leo Papa in sermone de apostolis.
Et ideo dicendum est, quod discessio a Romano imperio debet intelligi, non solum a temporali, sed a spirituali, scilicet a fide catholica Romanae ecclesiae. Est autem hoc conveniens signum, quod sicut christus venit quando Romanum imperium omnibus dominabatur, ita e converso signum Antichristi est discessio ab eo.
Secundo praedicit secundum futurum, scilicet Antichristum. Et primo quantum ad eius culpam et poenam; secundo quantum ad eius potestatem, ibi eum cuius adventus.
Item primo communiter et implicite tangit culpam eius et poenam; secundo explicat utrumque, ibi qui adversatur.
Dicit ergo: discessio primo veniet, et tunc revelabitur. Dicitur autem esse homo peccati et filius perditionis, secundum Glossam, quia sicut in christo abundavit plenitudo virtutis, ita in Antichristo multitudo omnium peccatorum. Et sicut christus est melior omnibus sanctis, sic ille peior omnibus malis. Et propter hoc homo peccati dicitur, quod totaliter erit peccatis deditus. Sed non dicitur sic homo peccati, quin posset esse peior, quia numquam malum corrumpit totum bonum, licet quantum ad actum non poterit esse peior. Christo autem nullus homo potuit esse magis bonus.
Dicitur autem filius perditionis, id est, deputatus extremae perditioni. Iob XXI, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Vel perditionis, id est, diaboli, non per naturam, sed per suae malitiae complementum, quae in eo complebitur.
Et dicit revelabitur, quia sicut omnia bona et virtutes sanctorum, qui praecesserunt christum, fuerunt figura christi, ita in omnibus persecutionibus ecclesiae tyranni fuerunt quasi figura Antichristi, et latuit ibi Antichristus: et ita tota illa malitia, quae latet in eis, revelabitur in tempore illo.
Deinde cum dicit qui adversatur, explicat quae dixerat. Et primo ostendit quomodo sit homo peccati; secundo quomodo filius perditionis, ibi et tunc revelabitur.
Item primo praenuntiat eius futuram culpam; secundo assignat eius causam, ibi et tunc.
Item primo describit culpam, secundo dicit se non annuntiare doctrinam novam, ibi non retinetis.
Item primo ostendit culpam, secundo eius signum, ibi ita ut, etc..
Duplex est autem eius culpa, scilicet contrarietas ad deum; unde dicit qui adversatur omnibus spiritibus bonis. Iob c. XV, 26: cucurrit adversus deum erecto collo, et pingui cervice, armatus est, sicut et membra eius. Is. III, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
Secunda est, quia praefert se christo; ideo dicit extollitur, etc..
Dicitur autem deus tripliciter. Primo naturaliter.
Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus deus tuus, deus unus est. Secundo opinative.
Ps. Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia.
Tertio participative. Ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis. Omnibus autem his se praeferet Antichristus. Dan. XI, 36: elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum, et adversus deum deorum loquetur magnifica.
Signum autem culpae est, cum dicit ita ut in templo, etc.. Superbia enim Antichristi maior est superbia omnium praecedentium.
Unde sicut de caio caesare legitur, quod cum in vita adhuc esset, coli voluit, statuam suam ponens in quolibet templo, et Ez. XXVIII, 2 de rege tyri dicitur: dixisti, quia deus ego sum, etc.: ita credibile est, quod sic eis faciet Antichristus, dicens se deum esse et hominem. Et in huius signum sedebit in templo.
Sed in quo templo? nonne est destructum a Romanis? et ideo dicunt quidam, quod Antichristus est de tribu Dan, cuius tribus inter alias duodecim non nominatur apoc.
C. VII, 5. Et ideo Iudaei primo eum recipient, et reaedificabunt templum in ierusalem, et sic implebitur illud Dan. IX, 27: erit in templo abominatio et idolum; Matth. XXIV, 15: cum vero videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat.
Quidam vero dicunt, quod numquam ierusalem, nec templum reaedificabitur, sed usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Et hoc etiam aliqui Iudaei credunt. Ideo exponitur in templo dei, id est, in ecclesia, quia multi de ecclesia eum recipient. Vel secundum Augustinum, in templo dei sedeat, id est, principetur et dominetur, tamquam ipse cum suis nuntiis sit templum dei, sicut christus est cum suis.
Deinde cum dicit non retinetis, ostendit quod nihil novi scribet; quasi dicat: olim cum essem apud vos, dixi hoc.
II Io., 5: non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. II Cor. X, 11: quales fuimus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto, etc..