S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter VII.

18. “Let your light,”65    Lumen; Vulgate, lux. Christ presupposes His righteousness to have become the principle of their life. “They were to stand forth openly and boldly with the message of the New Testament” ( Lange). says He, “so shine before men, that they may see your good works, and glorify your Father which is in heaven.” If He had merely said, “Let your light so shine before men, that they may see your good works,” He would seem to have fixed an end in the praises of men, which hypocrites seek, and those who canvass for honours and covet glory of the emptiest kind. Against such parties it is said, “If I yet pleased men, I should not be the servant of Christ;” 66    Gal. i. 10. and, by the prophet, “They who please men are put to shame, because God hath despised them;” and again, “God hath broken the bones of those who please men;”67    Ps. liii. 5. and again the apostle, “Let us not be desirous of vainglory;”68    Gal. v. 26. and still another time, “But let every man prove his own work, and then shall he have rejoicing in himself alone, and not in another.”69    Chap. vi. 4. Hence our Lord has not said merely, “that they may see your good works,” but has added, “and glorify your Father who is in heaven:” so that the mere fact that a man by means of good works pleases men, does not there set it up as an end that he should please men; but let him subordinate this to the praise of God, and for this reason please men, that God may be glorified in him. For this is expedient for them who offer praise, that they should honour, not man, but God; as our Lord showed in the case of the man who was carried, where, on the paralytic being healed, the multitude, marvelling at His powers, as it is written in the Gospel, “feared and glorified God, which had given such power unto men.”70    Matt. ix. 8. And His imitator, the Apostle Paul, says, “But they had heard only, that he which persecuted us in times past now preacheth the faith which once he destroyed; and they glorified71    Gal. i. 23, 24. Vastabat…glorificabant; Vulgate, expugnabat…clarificabant. God in me.”

19. And therefore, after He has exhorted His hearers that they should prepare themselves to bear all things for truth and righteousness, and that they should not hide the good which they were about to receive, but should learn with such benevolence as to teach others, aiming in their good works not at their own praise, but at the glory of God, He begins now to inform and to teach them what they are to teach; as if they were asking Him, saying: Lo, we are willing both to bear all things for Thy name, and not to hide Thy doctrine; but what precisely is this which Thou forbiddest us to hide, and for which Thou commandest us to bear all things? Art Thou about to mention other things contrary to those which are written in the law? “No,” says He; “for think not that I am come to destroy the law, or the prophets: I am not come to destroy, but to fulfil.”

CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Si tantummodo diceret, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra; finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae, et qui ambiunt ad honores, et captant inanissimam gloriam. Contra quos dicitur. «Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem» (Galat. I, 10): et per prophetam, «Qui hominibus placent, confusi sunt, quia Deus nihili fecit illos;» et iterum, «Deus confregit ossa hominibus placentium» (Psal. LII, 6): et rursum Apostolus, «Non efficiamur inanis gloriae cupidi» (Galat. V, 26); et ipse iterum. «Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero» (Id. VI, 4). Non ergo tantum dixit, «ut videant bona facta vestra;» sed addidit, «et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est:» ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat ut hominibus placeat; sed referat hoc ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus. Hoc enim laudantibus expedit, ut non hominem, sed Deum honorent: sicut in ipso homine qui portabatur , Dominus ostendit, ubi admiratae turbae paralytico sanato virtutes ejus, sicut in Evangelio scriptum est, «Timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus» (Matth. IX, 8). Cujus imitator apostolus Paulus dicit: «Tantum autem 1239 audientes erant quoniam qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum» (Galat. I, 23, 24).

19. Posteaquam ergo cohortatus est audientes ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et ut non absconderent bonum quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut caeteros docerent, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes; incipit eos jam informare et docere quid doceant, tanquam si quaererent dicentes: Ecce volumus et omnia sustinere pro tuo nomine, et doctrinam tuam non abscondere; sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari? numquid alia dicturus es contra ea quae in Lege scripta sunt? Non, inquit. Nolite enim putare, quoniam veni solvere Legem aut Prophetas: non veni solvere, sed implere.