LUCII CAECILII FIRMIANI LACTANTII LIBER AD DONATUM CONFESSOREM, DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

 I. 0189C Audivit Dominus orationes tuas, Donate charissime, 0190C 0191A 0192A 0193A

 II. Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum 0194A legimus, Dominus noster Jesus Christus a Judaeis cruciatus est, post diem decimum Kalendar

 III. Post hunc, interjectis aliquot annis, alter non minor tyrannus ortus est, qui cum exerceret injustam 0199A dominationem, subjectorum tamen cervic

 IV. Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus persequatur? Et quasi hujus rei

 V. Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus, impias manus in Deum intentavit et multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis

 VI. Aurelianus, qui esset natura vesanus et praeceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset, tamen 0203B oblitus sceleris ejus et poenae, iram Dei

 VII. Diocletianus, qui scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, nec a Deo quidem manus potuit abstinere. Hic orbem terrae

 VIII. Quid frater ejus Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo. Nec enim possent in 0206B amicitia tam fideli cohaerere, nisi esset

 IX. 0207B Alter vero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fueru

 X. Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes, et in jecoribus earum ventura quaerebat. Tum quid

 XI. 0211B Erat mater ejus deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa. Quae cum esset, dapibus sacrificabat pene quotidie, ac vicariis suis e

 XII. Inquiritur peragendae rei dies aptus, et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt ad septimum kalendas Martias, ut quasi terminus im

 XIII. Postridie propositum est edictum, quo cavebatur ut Religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex qu

 XIV. 0215A Sed Caesar non contentus est edicti legibus. Aliter Diocletianum aggredi parat. Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impe

 XV. Furebat ergo Imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, et primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

 XVI. Vexabatur ergo universa terra, et praeter Gallias, ab Oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeviebant. Non mihi si linguae centum s

 XVII. 0219B Hoc igitur scelere perpetrato, Diocletiani cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebrare

 XVIII. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper (cum) Maximiano sene

 XIX. Cum haec essent constituta, procedit kalendis Maiis. Constantinum omnes intuebantur. Nulla erat dubitatio. Milites qui aderant, et priores militu

 XX. Maximianus, postquam senibus expulsis, quod voluit et fecit, se jam solum totius orbis dominum esse rebatur. Nam Constantium, quamvis priorem nomi

 XXI. Adeptus igitur maximam potestatem, ad vexandunt orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit. Nam post devictos Persas, quorum hic ritus, hic mo

 XXII. Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat. Nulla poena penes eum levis: non insulae, non carceres,

 XXIII. At vero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates semel missus, censitoribus ubique diffusis

 XXIV. 0233A Jam propinquavit illi judicium Dei, secutumque tempus est, quo res ejus dilabi ac fluere coeperunt. Nondum animum intenderat ad evertendum

 XXV. 0235A Paucis post diebus, laureata imago ejus allata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susciperet. In eo pene res fuit, ut illam, et ipsum

 XXVI. Compositae ei res quodam modo jam videbantur, 0236A cum subito illi alius terror allatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum Imperatorem.

 XXVII. 0238A Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum, audita nece Severi, inflammatum ira, cum exercitu esse venturum, et

 XXVIII. Post hujus fugam, cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed juveni magis parebatur, quam seni, quip

 XXIX. 0240B Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo reipublicae statu

 XXX. Sic amisso imperatoris ac soceri honore, humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Quia semel habuit impune, vocat filiam Faus

 XXXI. Ab hoc Deus, religionis ac populi sui vindex, oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo etiam virtutem

 XXXII. 0244B Nuncupato igitur Licinio imperatore, Maximinus iratus, nec Caesarem se, nec tertio loco nominari volebat. 0245A 0245B

 XXXIII. 0246A Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, s

 XXXIV. 0249A

 XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Tunc apertis carceribus, Donate carissime,

 XXXVI. Quo nuntio Maximinus audito, dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occuparet, ac Licinio morante, omnia sibi usque ad fretum

 XXXVII. Haec ille moliens, Constantini litteris deterretur. 0253A Dissimulavit ergo. Et tamen si quis inciderat, mari occulte mergebatur. Consuetudine

 XXXVIII. Illud vero capitale, et supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam nescio, nisi caeca et effraenata, et tamen his verbis exp

 XXXIX. Denique quum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quidquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellaverat matrem, p

 XL. Erat clarissima foemina, cui ex filiis juvenibus jam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat, cujus consilio negatam sibi sus

 XLI. Augusta vero in desertas quasdam solitudines Syriae relegata, patrem suum Diocletianum per occultos 0258B gnarum calamitatis suae fecit. Mittit i

 XLII. Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus 0259A esset, detrahebantur. Et quia senes a

 XLIII. Unus jam supererat de adversariis Dei, cujus 0259B nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus

 XLIV. Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat, periturum esse, si extra portas urb

 XLV. Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos intell

 XLVI. 0264A Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Jovi vovit, ut si victoriam cepis

 XLVII. 0266A Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti, nec gladios e

 XLVIII. Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et Nicomediam ingressus, grat

 XLIX. Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias 0270C petiit: munimentis ibidem ac turribus f

 L. Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius summa rerum potitus, in 02

 LI. Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre 0274A

 LII. Quae omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si qu

Chap. VII.

While Diocletian, that author of ill, and deviser of misery, was ruining all things, he could not withhold his insults, not even against God. This man, by avarice partly, and partly by timid counsels, overturned the Roman empire. For he made choice of three persons to share the government with him; and thus, the empire having been quartered, armies were multiplied, and each of the four princes strove to maintain a much more considerable military force than any sole emperor had done in times past.10    [See p. 12, note 1, supra.]   There began to be fewer men who paid taxes than there were who received wages; so that the means of the husbandmen being exhausted by enormous impositions, the farms were abandoned, cultivated grounds became woodland, and universal dismay prevailed. Besides, the provinces were divided into minute portions, and many presidents and a multitude of inferior officers lay heavy on each territory, and almost on each city. There were also many stewards of different degrees, and deputies of presidents. Very few civil causes came before them: but there were condemnations daily, and forfeitures frequently inflicted; taxes on numberless commodities, and those not only often repeated, but perpetual, and, in exacting them, intolerable wrongs.  

Whatever was laid on for the maintenance of the soldiery might have been endured; but Diocletian, through his insatiable avarice, would never allow the sums of money in his treasury to be diminished: he was constantly heaping together extraordinary aids and free gifts, that his original hoards might remain untouched and inviolable. He also, when by various extortions he had made all things exceedingly dear, attempted by an ordinance to limit their prices. Then much blood was shed for the veriest trifles; men were afraid to expose aught to sale, and the scarcity became more excessive and grievous than ever, until, in the end, the ordinance, after having proved destructive to multitudes, was from mere necessity abrogated. To this there were added a certain endless passion for building, and on that account, endless exactions from the provinces for furnishing wages to labourers and artificers, and supplying carriages and whatever else was requisite to the works which he projected. Here public halls, there a circus, here a mint, and there a workhouse for making implements of war; in one place a habitation for his empress, and in another for his daughter. Presently great part of the city was quitted, and all men removed with their wives and children, as from a town taken by enemies; and when those buildings were completed, to the destruction of whole provinces, he said, “They are not right, let them be done on another plan.” Then they were to be pulled down, or altered, to undergo perhaps a future demolition. By such folly was he continually endeavouring to equal Nicomedia with the city Rome in magnificence.  

I omit mentioning how many perished on account of their possessions or wealth; for such evils were exceedingly frequent, and through their frequency appeared almost lawful. But this was peculiar to him, that whenever he saw a field remarkably well cultivated, or a house of uncommon elegance, a false accusation and a capital punishment were straightway prepared against the proprietor; so that it seemed as if Diocletian could not be guilty of rapine without also shedding blood.  

VII. Diocletianus, qui scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, nec a Deo quidem manus potuit abstinere. Hic orbem terrae simul et avaritia, et timiditate subvertit. Tres enim participes regni sui fecit, in quatuor partes orbe diviso, et multiplicatis exercitibus, cum singuli eorum longe majorem numerum militum habere contenderunt, quam priores principes habuerant, cum soli rempublicam gererent. Adeo major esse coeperat numerus accipientium, quam dantium, ut enormitate indictionum 0204B consumptis viribus colonorum, desererentur agri, et culturae verterentur in sylvam. Et ut omnia terrore complerentur, provinciae quoque in frusta concisae, multi praesides et plura officia singulis regionibus, ac pene jam civitatibus incubare, item rationales 0205A multi et magistri, et vicarii praefectorum, quibus omnibus civiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes, exactiones rerum innumerabilium, non dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus injuriae non ferendae. Nec quoque tolerari possunt, quae ad exhibendos milites spectant. Idem insatiabili avaritia thesauros nunquam minui volebat: sed semper extraordinarias opes ac largitiones congerebat, ut ea quae recondebat, integra atque inviolata servaret. Idem cum variis iniquitatibus immensam faceret charitatem, legem pretiis rerum venalium statuere conatus est. Tunc ob exigua et vilia multus sanguis effusus, nec venale quidquam metu apparebat, et charitas multo deterius exarsit, donec lex necessitate ipsa post multorum 0205B exitium solveretur. Huc accedebat infinita quaedam cupiditas aedificandi, non minor provinciarum exactio in exhibendis operariis, et artificibus, et plaustris omnibus, quaecumque sint fabricandis operibus necessaria. Hic basilicae, hic circus, hic moneta, hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. Repente magna pars civitatis exceditur. Migrabant 0206A omnes cum conjugibus ac liberis, quasi urbe ab hostibus capta. Et cum perfecta haec fuerant cum interitu provinciarum: Non recte facta sunt, aiebat: alio modo fiant. Rursus dirui ac mutari necesse erat, iterum fortasse casura. Ita semper dementabat, Nicomediam studens urbi Romae coaequare. Jam illud praetereo, quam multi perierint possessionum aut opum gratia. Hoc enim usitatum et fere licitum consuetudine malorum. Sed in hoc illud fuit praecipuum, quod ubicumque cultiorem agrum viderat, aut ornatius aedificium, jam parata domino calumnia et poena capitalis, quasi non posset rapere aliena sinc sanguine.