CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod corpus coeleste nullam habet grauitatem aut levitatem.
Conveniens autem est hic propter doctrinae bonitatem per diffinitionem declarare quid est leve et grave, ut facilius sciatur corpus coeleste neque leve esse, neque grave. Dico igitur de diffinitione utriusque in tantum quantum indigemus hic : quia subtiles eorum differentias et passiones investigabimus in sequentibus libris hujus scientiae, ubi perscrutationem ponemus ad sciendum substantiam eorum et accidentia perfecte. Dicamus igitur nunc supponentes, quod grave est descendens ad medium, et leve ascendens a medio sursum : et cum grave sit corpus simplex duobus modis, hoc est simpliciter et ubique grave, et in aliquo loco grave, et levo in aliquo loco. Tunc dicamus quod grave simpliciter est, quod ultimam gravitatem habet id quod subsistendo quiescit sub omnibus corporibus simplicibus descendentibus deorsum. Et per contrarium levo etiam dicitur duobus modis, ultimum videlicet in levitate quod quiescit super omnia corpora ascendentia sursum. Quaedam enim sunt levia ubique, et illa sunt ultima in levitate : et quaedam sunt levia in aliquo loco, quae ascendunt ab aliquo loco, et descendunt ab aliquo loco, sicut aer et aqua : sed aqua est plus gravis, quia descendit a loco ignis et a loco aeris : et aer est pius levis, quia ascendit a loco terrae et a loco aquae. Aqua autem ascendit a loco terrae, et sic est levis : et aer descendit a loco ignis, et sic est gravis. Si ergo haec ita se habent, tunc omne corpus simplex quod movetur sursum aut deorsum, procul dubio habet gravitatem aut levitatem secundum ultimum gravitatis aut levitatis, aut simul habet ista duo, non sicut compositum ex diversis naturis, sed per comparationes diversas ad diversa loca elementorum : sicut aer levis est comparatus ad aquam, et aqua levis comparata ad terram. Cum enim nos diffinierimus levitatem et gravitatem tam per motum quam per quietem, erit id leve quod habet habitum et naturam levitatis inclinantem ad motum levis et quietem : et illud erit grave quod habet habitum et naturam gravitatis inclinantem in motum et quietem gravis.
Et ex his facile manifestum est, quod non est possibile ut corpus rotundum habeat naturam gravitatis et levitatis, cum non habeat inclinationem in motum, vel quietem levis vel gravis, sed potius ad motum circularem. Non enim est possibile ut ipsum ex inclinatione propria et naturali moveatur ad motum, vel ad quietem in medio : aut etiam movetur ex medio sursum vel ad quietem sursum naturaliter vel accidentaliter. Et hujus probatio est, quod motus aequalis qui est rectus, non convenit corpori sphaerico per naturam : eo quod iste motus non est nisi corporum simplicium rectarum superficierum, sicut patet ex antedictis. Motus enim qui. est secundum inclinationem naturae, indicat naturam corporis simplicis, et sic sunt idem, quia referuntur ad idem : quia quod est forma corporis, hoc est causa motus. Et ideo si rotundum haberet rectum motum, oporteret quod corpus rotundum esset idem in specie cum illo corpore, cujus ille motus est rectus, quod est impossibile, cum rotundum et rectum sint differentes figurae : et cum figura sit consequens speciem et naturam, oportet quod figurata sint differentia secundum naturam : differentium autem in natura differentes sunt motus secundum naturam. Si autem propter hoc dicatur, quod motus rectus
est corpori rotundo accidentalis, hoc erit sicut si dicamus, quod movetur quidem corpus coeleste naturaliter per circulum, sed accidentaliter movetur aliquando sursum vel aliquando deorsum, vel altero illorum modorum : tunc sequitur necessario si alter est sibi accidentalis tantum, quod reliquus sit naturalis : et ideo si movetur sursum accidentaliter, tunc movebitur deorsum naturaliter : et si movetur deorsum accidentaliter, tunc movebitur sursum naturaliter : quia alterum non est violentum nisi ideo quia oppositum inest ei per naturam. Jam enim praeostendimus hic, quod duorum motuum contrariorum, quando unus motus est corpori simplici naturalis, reliquus est procul dubio accidentalis, et e converso. Si autem dicatur quod uterque est accidentalis, cum. non sit accidentalis, nisi contrarius naturali, oportet quod illud corpus habeat aliquod contrarium corpus in numero corporum simplicium. Nos enim infra ostendemus, quod corpus rotundum per naturam nihil habet contrarium omnino : ergo non habet motum accidentalem rectum aliquem.
Amplius apparet idem ex hoc : quia ad sensum videtur quod nos videmus quod in corpore omni simplici idem locus est ad quem movetur pars, et ad quem movetur totum : et hujus causa est, quia totum et pars in simplicibus est ejusdem rationis : sicut idem est locus ad quem movetur tota terra, et ad quem movetur gleba : utrumque enim istorum movetur ad locum unum : et ille est medium mundi, SI autem hoc est sicut diximus, tunc nullum est dubium quod corpori quod per naturam est rotundum, nulla est gravitas, neque levitas omnino : quia si esset grave, tunc possibile esset, quod ipsum aut in toto, aut in parte moveretur ad medium : et si esset leve, tunc moveretur a medio secundum totum, aut secundum partem.
Videmus autem hoc nunquam accidisse secundum totum tempus praeteritum : quia stellae in numero suo essent diminutae, sive motae fuissent ad medium, sive longius recessissent a medio : ergo non hobet motum gravis, neque levis, ideo neque gravitatem, neque levitatem. Et cum habent contrarium, eo quod neque leve est, neque grave, manifestum est quod non est possibile ut accidentali motu moveatur sursum vel deorsum : et ulterius manifestum est quod etiam aliquo motu movetur, et non sicut motu compositi ex elementis, ita quod moveatur accidentaliter secundum totum, aut secundum partem, sicut diximus.