DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Dominus tecum.
Dominus tecum. Postquam dicta est gratia plena, subditur: Dominus tecum, in quo ei assignatur gratia singularis. Dominus enim cum sanctis Angelis est per gratiam, cum sanctis hominibus non solum per gratiam, sed etiam per naturam, ut possit homo dicere, Emmanuel, id est, Nobiscum Deus, scilicet per naturam socius : quod dicere non potest Angelus : quia, sicut dicitur ad Hebraeos, II, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, quia angelicam naturam non sibi univit: sed semen Abrahae, naturam humanam assumpsit. Cum beata autem Virgine non solum per gratiam fuit et naturam, sed etiam per assumptae carnis ipsius portionem sine virilis admixtione seminis, ut dicatur ei : Dominus tecum, excluso carnalis patris consortio. Unde et dicitur, Ezechiel. XXXIV, 27 : Terra dabit germen suum. (Quaere titulo de terra.)
Item, Dominus tecum, longe excellentius quam cum caeteris sanctis, cum quibus est spiritualiter tantum in corde, sed tecum est et spiritualiter in corde, et corporaliter in ventre.
Item, Quod dicitur: Dominus tecum, refertur ad charitatem Mariae : quia Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo .
Dominus tecum. Beatus Bernardus : " Non dixit, Dominus in te, sed Dominus tecum : Deus enim qui ubique aequaliter totus est per suam simplicem substantiam, aliter tamen in rationalibus creaturis, quam in caeteris, et ipsarum aliter in bonis, quam in malis est per efficaciam. Ita sane est in irrationalibus creaturis, ut tamen non capiatur,ab ipsis. A rationalibus autem omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur etiam per amorem. In solis ergo bonis ita est ut etiam sit cum ipsis propter concordiam voluntatis. Nam dum suas voluntates ita justitiae subdunt, ut Deum non dedeceat velle quod ipsi volunt: per hoc quod ab ejus voluntate non dissentiunt, Deum sibi specialiter jungunt. Sed cum ita sit cum omnibus sanctis, specialiter tamen cum Maria, cum qua utique tanta ei consensio fuit, ut illius non solum voluntatem, sed etiam carnem sibi conjungeret: ac si de sua Virginisque substantia unum Christum efficeret, vel potius unus Christus fieret : qui etsi nec totus de Deo, nec lotus de Virgine, totus tamen Dei et totus Virginis esset: nec duo filii, sed unus utriusque filius. Ait itaque : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Unde in Psalmo CIX, 3 : Tecum principium, id est, Filius Dei, qui dicit, Joan. viii, 25 : Ego principium qui et loquor vobis. Sequitur : In die virtutis tuae, scilicet in illa die qua virtute divina concepisti. Nec tantum Dominus Filius tecum, quem carne tua induis, sed et Dominus Spiritus sanctus, de quo concipis : et Dominus Pater, qui genuit quem concipis. Pater, inquam, tecum, qui Filium suum facit et tuum. Filius tecum, qui ad condendum in te mirabile sacramentum miro modo et sibi reserat genitale secretum, et tibi servat virginale signaculum. Spiritus sanctus tecum, qui cum Patre et Filio tuum sanctificat uterum . " Hucusque beatus Bernardus.
Dominus tecum. In verbis istis notatur divina societas ad Mariam, quam habuit similiter Maria in summo creatore. Est enim triplex societas : una carnalis sponsae ad sponsum, alia naturalis matris ad filium, tertia spiritualis creaturae ad Deum, Prima magna: quia ibi. sunt duo in carne una. Secunda major: quia sunt duo ex carne una : caro enim matris et caro filii una caro. Tertia ma-
xima : quia qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo, I ad Corinth. VI,17 : Qui adhaeret Domino, unus, etc, ut supra, et hoc per gratiam. Et Maria dicta est gratia plena. Et quod invenit gratiam apud. Deum. Et, Spiritus sanctus superveniet in te . Et propter hanc vehementem unionem sui ad divinam sapientiam per gratiam dicit ipsa, Cantic. II, 16 : Dilectus meus mihi, etc, ut supra. Merito ergo societas beatae Virginis ad Deum summa est, quae omnes istas complectitur.
Aliter distingui potest illud, ut dicatur, quod quatuor sunt uniones quae maxime unum faciunt : et omnes istae fuerunt inter Mariam et divinam sapientiam. Prima est Dei ad animam, et est spiritualis : de qua, I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, etc. Secunda est personalis, et est Verbi seu divinae sapientiae ad corpus : quamvis enim M ariae non conjugeretur in unitate personae divina sapientia, tamen portionem carnis ejus unitatem personae sibi sociavit divina sapientia, quando illud impletum est: Simul in unum dives et pauper . Tertia unio est naturalis, scilicet arboris ad fructum, matris ad filium : ipsa enim fuit arbor, Christus fructus. Quarta est sacramentalis, et est per conjugium inter divinam naturam et humanam, et hoc in utero Virginis : matrimonium enim consistit in duobus, in mutuo consensu, qui ibi fuit, quando Virgo respondit, Fiat mihi secundum verbum tuum : et in conjunctione naturarum, quae ibi fuit, quando Verbum caro factum est: et tunc fuerunt beata Virgo et divina sapientia unus spiritus et una caro. Si enim Heva dicta est esse una caro cum Adam, quia de costa ejus formata, ab eo tamen educta et in nullo ab eo nutrita, multo melius dicetur caro Christi esse una cum carne beatae Virginis : quia non de costa, sed de intimis visceribus, imo de purissimis sanguinibus Virginis educta, sicut dicit Damascenus, et non extra, sed intra ejus gloriosa viscera novem mensibus educata. Ideo dicitur, I ad Corinth. VI, 16, et Genes. ii, 24: Erunt duo, id est, Christus et Maria, in carne una virginali. Propter hanc convenientiam et multiplicem unionem inter Mariam et divinam sapientiam, iere omnia quae dicuntur de divina sapientia, exponi possunt de Maria, et ei eadem attribuuntur. Et forte propter hoc dictum est ei: Dominus tecum,
Dominus tecum. Tripliciter enim fuit Dominus cum illa, videlicet sicut Dominus cum ancilla, sicut sponsus cum sponsa, sicut filius cum matre dilectissima.
Sicut sponsus cum sponsa: si enim virgines sponsae sunt Agni, quomodo non Virgo virginum sponsa sponsarum ? Ipsa enim merito dicitur Virgo virginum, quae primo consecravit et vovit virginitatem absque omni praecepto, consilio, et exemplo. In laude aliarum virginum dicitur, quod sequuntur Agnum quocumque ierit : de ista autem potest secure dici, quod Agnus sequebatur eam quocumque ivit. Unde, Luc. II, 51 : Descendit cum eis, et venit Nazareth, el erat subditus illis. Item, Cantic. II, 16 : Dilectus meus mihi, et ego illi qui pascitur inter lilia. Eodem, VI, 2: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Fuit etiam Dominus cum ea sicut filius cum matre dilectissima. Unde specialiter hic dicitur : Dominus tecum. Ex hoc enim vocatum est nomen ejus Emmanuel, id est, Nobiscum Deus : quia ex hac unione Dei et Dominae nostrae factus est Christus filius humanae naturae, factus est caro et frater noster, factus est sponsus Ecclesiae: de quibus nuptiis, Joan. II, 2: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae : ei erat mater Jesu ibi. Cana interpretatur zelotypia: Galilaea transmigratio. In Cana ergo Galilaeae, id est, in quasi immoderata charitate fecit divinam naturam transmigrare ad humanam.Item, Istae nuptiae praefiguratae fuerunt in nuptiis Esther et Assueri de quibus dicitur, Esther, II, 18, quod iecit Assuerus, qui interpretatur beatitudo et signat Christum, convivium permagnificum, id. est, spirituale gaudium inaestimabile, pro conjunctione et nuptiis Esther, id est, naturae humanae prius absconditae a Deo per peccatum, nunc autem elevatae super omnem creaturam in ipso Christo Domino in unitate personae. Unde in Psalmo lxiv, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis, id est, communicabit tecum in proprietatibus. Esther enim interpretatur abscondita vel elevata in populis.
Fuit etiam Dominus cum ea sicut dominus cum ancilla. Si enim beatus populus, cujus Dominus Deus ejus, quomodo non est beatissima, cujus dominus filius ejus? Pluribus etiam aliis modis et in pluribus locis et factis fuit Dominus cum ea. Fuit enim cum ea in exsilio. Matth. II, 13 : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in aegyptum. Et ideo certe modo est ipsa cum eo in Filio et regno. Unde, Psal. xliv, 10: Adstitit regina, etc, quia si compatimur, et conregnabimus .
Ad ultimum fuit Dominus cum ea, et ipsa cum Domino in eodem opere nostrae redemptionis. Mater misericordiae Patrem misericordiarum adjuvit in opere nostrae salutis. Unde praedictum erat, Genes. ii, 18, de prima muliere : Non est bonum hominem esse solum : faciamus ei adjutorium, etc Illa enim litteralis Heva viro suo non fuit in adjutorium, sed in destructorium magis : haec autem in adjutorium, quia in manu fae minae tradidit Dominus Sisaram, idest, diabolum : et una mulier Hebraea fecit con-fusionem in domo Nabuchodonosor . (Quaere titulo, quod Maria mulier). Quid ergo est, quod Dominus dicit, Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ? Verum est, Domine, quod non est vir tecum : sed mulier una tecum est, quae omnia vulnera quae tu suscepisti in corpore, suscepit in corde. Et sicut lancea militis perforavit latus tuum, ita gladius doloris ejus animam pertransivit. Et sicut tu non quod voluisti, sed quod Pater tuus voluit, sustinuisti, sicut praedixeras, Joan. VI,38 : Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, etc, ita ipsa non quod ipsa voluit, sed quod tu voluisti, sustiuit tecum. Quia sicut tu salutem humani generis in cruce sitivisti, sic et ipsa sitivit: stabat enim juxta crucem, sicut dicit Ambrosius, non ut dolorem filii consideraret, sed ut salutem humani generis exspectaret . Sic ergo patet, quod in omnibus fuit Dominus cum ea, et ipsa cum Domino.
Dominus tecum. Cantic.II, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles, Montes vel colles Angeli sunt. Saliit ergo Christus in montibus, hoc est, in Angelis, et sicut unus ex illis missus ad salutem nostram : omnes enim sunt administratorii spiritus . Transiliit colles,id est, minores Angelos superavit alacritate ei humilitate ministrandi, qui non solum ministrare venerat, sed etiam dare animam suam redemptionem pro multis: quod nullus fecit Angelorum. Denique transiliit Gabrielem et praevenit ad Virginem, ipso etiam Angelo attestante qui ait : Dominus tecum. Nec dixit, Dominus meus venit, praepara ei hospitium, sicut dicere solent alii praecursores, sed hospitium praeparatum inveniens, et Dominum praevenisse eum, dixit: Dominus tecum : quia quem modo in caelo relique-
rat, reperit apud eam. Beatus Bernardus : " Victus es, o Archangelo, transiliit te qui praemisit te. "
Aliter, Cantic.II, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Montes Patriarchae et Prophetae. Saltus ejus sunt: quia Abraham genuit Isaac, ecce unus saltus. Isaac genuit Jacob, ecce saltus secundus. Jacob genuit Judam, ecce saltus tertius, et sic de aliis. Ad ultimum fecit magnum saltum, cum dicitur: Jacob genuit Joseph, virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus . Et sic venit saliens in montibus, id est, Patriarchis et Prophetis: sed transiliitcolles, id est, Angelos, quos nusquam apprehendit . Et nota, quod in quolibet saltu relinquebat aliquod vestigium, sicut mos salientium. In Abraham fidem, in Isaac spem, in Jacob charitatem, in David humilitatem, et sic de aliis.
Cau sam autem hujus tantae festinantiae assignat Maria, Cantic. I,11 , dicens : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Verba sunt beatae Mariae de sua humilitate quae effudit devotionem suam usque ad caelos ascendentem, et Dei Filium usque ad terram inclinantem, qui in altis habitat et humilia respicit. Nec dicit, cedrus, vel cypressus, vel quaevis arbor alta quae caeteras designant virtutes, sed nardus, id est, humilitas. Dicit ergo : Dum esset rex, id est, Christus qui regit omnia, in accubitu suo, id est, cum adhuc esset Filius in sinu Patris, nondum factus visibilis. Vel, in accubita suo, id est, in excelso caelorum habitaculo. Et nota, quod nominat regem, non sponsum: quia nondum celebratae erant nuptiae in Cana Galilaeae, id est, in vtero Mariae. Nardus mea, id est, devotio humilitatis meae, dedit odorem suum, id est, placuit Altissimo, cujus suavitatis odor non solum mundum circumquaque perfudit, sed etiam totam supernam civitatem aspersit, usque ad nares Domini perveniens, et usque ad illum qui in sinu Patris diu exspectaverat et desideraverat hunc odorem : quia in aliquo Angelorum talem non poterat invenire. Laudabilius enim est in carne fragili vitam angelicam ducere, quam esse Angelum, sicut dicit Hieronymus. Vel, dedit odorem suum, id est, praecipuum usque in accubitum paterni solii. Odor autem hujus nardi fuit ejus humilis virginitas et virginalis humilitas : quo odore suavissimo Dei Filium et illexit et totum rapuit, qui illectus et totus raptus de sinu Patris saliit in uterum matris, et a summo caelo egressio ejus : quia, sicut dicitur, Sapient. xviii, 15 : Omnipotens sermo tuus, Domine, exsiliens de caelo a regalibus sedibus venit. Nec solum in ventre ejus odorem virginitatis, sed et in mente odorem humilitatis reperiens, et his odoribus odorem suae divinitatis admiscens, de ancilla fecit sponsam, et de creatura genitricem, Sic nimirum humilitas Mariae regem caeli attraxit ad terram, et velut aquilam odore praedae concupitae illectam carni immaculatissimae copulavit, ascendente fumo aromatum, id est, virtutum ejus in conspectu gloriae magni Dei, invenit gratiam coram oculis Domini, clamantibus qui circumstabant : Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus, etc. : statimque rex egrediens de loco sancto suo, et de excelso caelorum habitaculo prosiliens, exsultavit ut gigas ad currendam viam, et nimio pervolans desiderio, praevenit nuntium suum ad Virginem, quam elegerat, quam amaverat, cui decorem concupierat, et quasi unicornis mansuetissimus in sinu Virginis se recepit, deposita iracundiae feritate, quam propter peccatum primorum parentum ad genus humanum usque tunc habuerat, quem
prospiciens a longe venientem gratulans et exsultans ait Ecclesia : Ecce iste venit, saliens in montibus, etc, ut supra . Ideo dicitur : Dominus tecum.
Item, De hac attractione dicitur, Job, xxviii, 18 : Trahitur sapientia de occultis. Tracta enim est sapientia quae est Filius Dei de sinu Patris, id est, de illis occultis, ad quae nulli creaturae patebat accessus, quasi quibusdam funibus vel intimis desideriis, lacrymis, suspiriis sanctorum antiquorum. Unde dicebat Moyses, Exod.IV, 13 : Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Et David, Psal. cxliii, 7 : Emitte manum tuam de alto, etc. Et, Isa. lxiv, 1 : Utinam disrumperes caelos, et descenderes. Sed Maria quae magis dilexit, profundius suspiravit, vehementius desideravit, ipsa fortius traxit, dicens : Osculetur me osculo oris sui . Ideo dictum est ei : Ne timeas, Maria, invenisti quod quaerebas. Non dico tamen, quod auderet petere quod Filius Dei incarnaretur in ea.
Item, Dominus tecum. Istud dictum est sicut vulgariter solet dici major persona comedere cum minori, ad cujus declinat hospitium, ut cum eo sumat cibum. Sic Dei Filius in sua incarnatione declinavit in hospitium uteri virginalis : unde carnem assumens virgineis uberibus Iactabatur, et virgineis manibus cibis corporalibus pascebatur. Isa. vii, 15 : Butyrum et mel comedet. Item, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus,... qui pascitur inter Vilia. Ibi dicit beatus Bernardus : " Manus Mariae quaedam lilia candidissima sunt, nec causabitur ille liliorum amator inter lilia non inventum, quidquid illud sit quod inter M.ariae manus invenerit . " Dominus tecum. In his duobus verbis notatur Mariae dignitas et dominium super Filium suum : cum enim de omnibus
caeteris sanctis dicatur, et magnum sit eis esse cum Domino, unde et Henoch dicitur ambulasse cum Deo , quod faciunt qui ejus per omnia obediunt voluntati, Maria majus aliquid caeteris hominibus sanctis sortita est, ut non solum ipsa subjiceretur voluntati Domini, sed etiam Dominus voluntati ipsius, ut per hoc merito diceretur Dominus esse cum ea. Beatus Bernardus : " Annon Deum et Dominum Angelorum Maria suum audacter appellat filium, dicens : Fili, quid fecisti nobis sic ? Quis hoc audeat Angelorum? sufficit eis et pro magno habent, quod cum sint spiritus ex conditione, ex gratia facti et vocati sunt Angeli, testante David : Qui facis, inquit, Angelos tuos spiritus . Maria vero matrem se agnoscens, majestatem illam, cui illi cum reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium. Nec dedignatur nuncupari. Deus, quod esse dignatus est. Nam paulo post subdit Evangelista : Et erat, inquiens, subditus illis . Quis quibus? Deus hominibus. Deus, inquam, cui Angeli subditi sunt, cui principatus et potestates obediunt, subditus erat Mariae. Nec tantum M.ariae, sed etiam Joseph propter Mariam. Et ideo ad interpellationem matris distulit usque ad triginta annos negotium quod jam inceperat duodennis. ideo, Cantic. viii, 5, dicitur : Innixa super dilectum suum, quasi superior dilecto. Item, Cantic.II, 16, dicit ipsa : Dilectus meus mihi, subditus scilicet et obtemperans, sicut filius matri : et ego illi obtemperans et obediens, sicut filia patri, sicut ancilla domino, sicut creatura creatori . " item, Contra hoc dictum est Hevae merito transgressionis suae : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui : dictum est Mariae : Dominus tecum, merito gratiae quam invenit. Ad hoc etiam
facit quod solium Salomonis dicitur habuisse scabellum. (Quaere de solio).
Item, Magister Hugo de sancto Victore, super illud Joannis.II, 3 : Deficiente unio, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. Nec dixit peto, ut defectum poculi vinum credendo aut commutando suppleas : sed hoc maternae reverentiae privilegium deberi existimavit, ut quidquid vel innuendo significaret, pati a Filio repulsam non debuisset. Et hoc quidem justum fuerat, si tale aliquid ab eo petivisset quod ille facere posset secundum naturam quam ab ea acceperat : nunc autem quodammodo juste reprehenditur, quia ab ea natura quam non dederat, obedientiam in. miraculo exigebat. Et dicitur ei : Quid mihi et tibi est, mulier ? Miraculum enim facere Dei est virtus, non hominis : et ideo cum a matre Christus homo miraculum exigitur, idem non quasi homo, sed quasi Deus mulierem non matrem de praesumptione causatur. Maria enim a Christo non quasi mater exigere a filio, sed quasi mulier, si necesse fuisset, miraculum humiliter postulare debebat a Deo.
Dominus tecum. Qui igitur quaeris Salvatorem, quaere ipsum cum ea. Unde Magis dicitur, Matth. ii, 11 : Invenerunt puerum cum Maria matre ejus, etc, ut cum ipsa semper quaerendus nobis ostenderetur. Dicitur etiam Dominus frequenter in Scriptura cum illis esse quos juvare paratus est, et vota eorum et desideria adimplere. Unde, Ezechiel.III 14.: Manus Domini erat mecum, confortans me. Et de Joanne Baptista : Etenim manus Domini erat cum illo Matth. xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Implora igitur beatam Virginem in omnibus orationibus tuis, nec desperes, aut diffidas de impotentia auxiliandi : quia Dominus est cum ea : et ideo quotiescumque ipsa voluerit juvare te, Deus cum, ea est, ut et possit.
Dominus tecum. Quo solo comite qui
caruerit, quantumcumque turbam hominum secum habuerit, vae illi. Eccle.IV 10 : Vae soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Solus enim comes est iste qui possit sublevare cadentem.