LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De rationibus Aristotelis, quibus probat plantis neque sensum neque somnum inesse.
Nos autem perscrutemur modo secundum intentionem nostram problema de quo praecedens sermo mentionem fecit, utrum scilicet plantae desiderium habent et motum animalem et animam de eo quod planta resolvi dicebatur in causam somni et vigiliae, sicut causatur somnus in animali ab eo quod resolvitur a loco digestionis per evaporationem. Quod autem planta non habeat spiritum talem, qui attrahitur per inspirationem et respirationem, sicut dixit Anaxagoras, ex hoc probare possumus, quod multa animalia inveniuntur quae inspirationem et respirationem non habent: cum tamen talis spiritus magis animalibus conveniat quibuscumque quam plantis, eo quod animalia secundum se sunt magis calida et participantia superiora elementa quam plantae quae sunt terrestres et frigidae : propter quod animalia indigent spiritibus animalium plus quam plantae.
Similiter autem visibiliter invenimus, quod plantae neque dormiunt, neque vigilant, cum non fiat ex. eis evaporatio a Joco digestionis ad aliquem locum frigidum in corporibus eorum constitutum, unde evaporatio in se resoluta descendat, et immobilitet exteriores partes plantae, quae semper secundum naturam et immobilem et insensibilem existunt. Praecipue cum (sicut patet ex his quae in Somno et Vigilia dicta sunt) vigilare sit facultas quaedam et vigor et allectus sensuum, dormitio autem per contrarium est debilitas quaedam et sensuum destitutio : plantae autem cum sensum nullum omnino habeant, non possunt participare sensuum accidentia per vigorem et defectum sensus.
Adhuc somnus et vigilia in nulla rerum naturalium invenitur omnino, quae in omnibus horis uno modo aequaliter vegetatur actibus digestionis et nutrimenti, et quae sensu caret: probatum est enim in libro de Somno et Vigilia, quod omnes vires animae vegetabilis magis intenduntur in somno quam in vigilia, et quod sunt sensus passiones : planta autem talem differentiam vegetationis non habet: et iterum sensum invenitur non habere : et ideo per consequens neque somnus neque vigilia conveniunt plantae.
Amplius autem quando cibatur animal, evaporatio, sicut diximus, ascendit a loco
digestionis ad caput, quae somnum facit, et eadem attenuata facit vigiliam., licet quaedam animalia multas tales evaporationes habentia, parum dormiant ex diversis accidentibus quae impediunt somnum, sicut parvitas capitis, aut calor materialis, aut aliquid talium accidentium. In plantis autem, ut diximus, impossibile est aliquid talium invenire.
Adhuc autem a fine somni hoc syllogizabimus : quoniam dormitio est compressio et quies motus lassitudinem et dissolutionem inducentis, propter quam quietem animal dormire desiderat. Nullus autem talis lassitudinem inducens motus est in planta : et causam hujus diximus in libro de Somno et Vigilia, ubi assignavimus causam quare animales virtutes in vigilia lassantur, et non naturales, quae potius in somno agunt fortius quam in vigilia.
Istae autem quas diximus, sunt rationes Aristotelis contra eos qui plantas sensum et desiderium habere dicebant, propter quaedam signa sensus et desiderii et somni et vigiliae, quae inesse plantis videbant. Nos autem inferius de his perfectius considerabimus, ostendentes quid veritatis et quid falsitatis sermo inductus contineat. Interim autem dicta Antiquorum et rationes eorum et contradictiones quibus sibi contradixerint prosequemur, praecipue ea in quibus de anima plantae aliquid dixisse inveniuntur.