CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Finem autem hujus scientiae videtur determinare Aristoteles in primo Ethicorum, ubi dicit quod hoc opus non contemplandi est gratia, sed ut boni fiamus. Hoc autem fit si in bono hominis in quantum homo est, attingimus perfectum et ultimum. Et hoc contingit quinque modis. Ex bono enim hominis quod ordinabile est ad perfectum, potestatem habemus operandi ea quae sunt justa et casta et caeteras actiones materiales virtutum : in quibus tamen, sicut dicit Boetius, sparsa sunt virtutis quaedam semina, ex quibus tamquam seminibus seges virtutum exoritur : propter quod dicit Aristoteles , quod ex frequenter operari justa et casta, justi et casti efficimur.
Primum tamen bonum in quo homo sic perficitur, est bonum quod vocatur bonum in genere. G enus autem ibi vocatur non a communitate generis, sed ab ea proprietate generis qua genus dicitur
primum subjectum differentiarum specierum et formarum. Hoc enim modo primum subjectum est in morali. Bonum autem quod nihil est de bono moris, et sub quo omne bonum moris comprehenditur, est actus voluntarius qui ad propriam materiam ex ratione determinatur. sicut enim reiicere esurientem, vestire nudum, dare indigenti, et in actibus liberalitatis bene facere, divitem largiri superflua, et hujusmodi : quae omnia, quia primam potentiam habent ad bonum, prima subjecta sunt boni, licet ex diversis circumstantiis possint bene et male fieri.
Ex bono autem natura) et rationis proficit homo ad perfectius aliquid, hoc est, ad actum vestitum circumstantiis et fine. Ratio enim in agendis ratiocinatur de circumstantiis agentis, et negotii, et loci, et temporis : et haec omnia referuntur ad finem expedientis : et eligit ea quibus juvatur, et refutat ea quibus impeditur ad finem bonum, et ex his potest in actum vestitum circumstantiis, quibus proniorem habet potentiam ad virtutem generandam, eo quod per circumstantias jam appropinquat ad tangendum medium virtutis : et ille actus habet virtutem formativam virtutis moralis in anima, sicut semen generationis virtutem formativam habet ad partum. Et ideo ex frequentibus talibus operationibus virtus consuescibilis in anima generatur : et per hoc tertio loco potens efficitur homo ad agendum secundum virtutem : quae est tertia perfectio hominis.
In his tribus perfectionibus ad extrema perficitur, quae sunt circa passsiones delectationum et tristitiarum.
In comparatione autem inferiorum ad superiora perficitur homo dupliciter. Est enim superius et inferius in ipsis partibus animae, et est superius ad animam, ad quod anima dependet in esse et agere, sicut inferior natura dependet ad superiorem. In omnibus autem talibus regulariter verum est quod superius est regens, et inferius rectum : et si aliter fiat, perversitas est, quae est principium mali moris, ut dicit Avicenna. Concupiscentia enim et ira propter vehementem accensionem sanguinis in delectabile, et magnam protensionem spirituum ad fruendum eo quod delectabile esse putatur, retinente indigent, ne in praeceps defluant ad illicitum. Hoc autem retinens et continens est mens. quae secundum virtutem continentiae metas ponit, inter quas continet concupiscientiam et iram : ad quam perfectionem efficitur homo idoneus per frequenter operari secundum virtutem moralem, in qua perfecte homo est nihil habens bestialitatis, ut dicit Hermes Trismegistus. Tunc primum in hac quarta perfectione in gradibus humanitatis recipitur, et heroicam sive diviiialem accipit dignitatem, a stabularii subjectione bestialium passionum exaltatus, et veris et pulchris bonis humanitatis ditatus : et in hac altitudine continetur, ne per appetitum unquam declinet ad stabularia et subjecta. Hanc autem perfectionem per heroicam consequitur virtutem.
Ad id autem quod supra est esse extra ipsum per hanc heroicam virtutem dispositus. Adhuc etiam heroica virtus omnia animalia et brutalia infra metas continet humanitatis, quod omnia adunata virtute conferantur in admirabile bonum firmae et purae contemplationis et delectationis existens,super quod homo nihil potest quaerere amplius secundum facul- tatem vitae humanae. In hoc enim sparsis per diversa delectabilia concupiscentia quae in diversitate concupiscentiarum ratio sollicitudinem inducit, qualiter concupita acquirantur, et intensa intentione in ista remittitur et revocatur a contemplatione superiorum. Heroica enim continet ab his : et sicut dicit Dionysius, contenta anima et convoluta intentiori contemplatione consurgit ad superiora : et in hoc statu homo perfectus est secundum modum hominis. Et iste finis scientiae moralis.