In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo : " Ideo iste liber inter reliquas scripturas Novi Testamenti prophetiae nomine censetur. " Infra, XXI, 5 " Quae aliis excellentior prophetiis. " Unde Haymo : " Tanta est distinctio inter hauc prophetiam, et eam quae ante adventum Domini revelata est : quanta est differentia inter servum, et Dominum : inter legem, et Evangelium : inter hominem, et Deum. "
" Sicut enim Novum Testamentum praestat Veteri, Evangelium legi. " Contra : Ezechiel. I, 16 : Rota erat in medio rotae, id est. Vetus Testamentum in Novo : et e converso : ergo unum non est praestantius altero. Responsio. Vetus est in Novo per explicationem, Novum in Veteri per implicationem. Item, Vetus est in Novo materialiter, Novum in Veteri formaliter : et ideo Novum praestantius est Veteri. Sicut forma materia praestantior est, " ita haec prophetia prophetiis Veleris Testamenti : quia de Christo et Ecclesia magna ex parte jam adimpleta sacramenta demonstrat, vel denuntiat. "
Contra: Si prophetia haec praestat aliis, ergo Joannes praestantior fuit omnibus Prophetis. Contra : Glossa dicit in principio Psalterii, quod David fuit eximius Prophetarum. Item, Quaedam Glossa super Zachariam dicit, quod Zacharias fuit eximius Prophetarum. Item, Super illud Matthaei, xviii, 3 : Apparuerunt illis Moyses et Elias. Glossa : Prophetarum eximius Elias. Item, Deuter. XXXIV, 10 : Non surrexit ultra Propheta in Israel sicut Moyses. I tem, Super principium Danielis dicit Hieronymus, quod nullus Propheta tam aperte scripsit de Christo, ut Daniel : qui et tempus adventus notat, et annos, et reges enumerat, et signa manifesta praedicit. item, Super isaiam dicit Hieronymus, quod non tam Propheta quam Evangelista dicendus sit. Respondeo. Joannes praestantior fuit omnibus Prophetis Veteris Testamenti : quia Propheta fuit Novi Testamenti, et dictorum profunditate, et revelantis auctoritate, et ipsius dignitate, fuit enim Apostolus, et omnes Apostoli majores sunt dignitate antiquis Prophetis. Unde Hieronymus in secundo prologo Bibliae : " Confidenter illis omnibus Apostolos praefero. " Notandum tamen, quod quilibet praedictorum fuit eximius aliqua ratione. Elias quoad carnis integritatem, signorum operationem, et liberam malorum correptionem : David propter sermonis facilitatem, et prophetiae apertionem, et mansuetudinem, et regiam dignitatem, et Christi de ipso nascituri promissionem : Moyses quoad Dei familiaritatem, et praeceptorum Dei promulgationem apertam : Zacharias propter strenuam populi invitationem ad templi aedificationem, et Dei fidem et cultum : isaias propter apertam Gentium vocationem : Daniel propter determinationem temporis incarnationis et passionis Christi.
Vel etiam ideo, quin cum aliis unifaria, isti trifaria data est prophetia simul, scilicet, de praeterito, praesenti, et futuro. Ad cujus confirmandam auctoritatem occurrit jam auctoritas mittentis, deferentis, et accipientis. Mittentis, scilicet, Trinitatis : et deferentis, scilicet, Angeli : et accipientis, scilicet, Joannis.
" Vel etiam ideo. " Hic tangitur secunda causa excellentiae majoris. " Quia cum aliis unifaria " id est, unica, " isti
trifaria data est prophetia simul, scilicet, de praeterito, et praesenti, et futuro." " Ad cujus, " scilicet prophetiae, " confirmandam auctoritatem occurrit etiam auctoritas mittentis, deferentis, et accipientis. " Deinde exponit : " Mittentis, scilicet, Trinitatis : et deferentis, scilicet, Angeli : et accipientis, scilicet, Joannis. " Quasi diceret: Ex his habet auctoritatem liber iste tamquam ex tribus testibus quibus bene credendum est : quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum .
Cum autem Joanni haec in visione fuerint revelata, et sint tria genera visionum, sub quo genere contineatur, videndum est. Visio enim alia corporalis, quando videlicet corporalibus oculis aliquid videmus. Alia spiritualis seu imaginaria, cum videlicet dormientes vel vigilantes imagines rerum cernimus, quibus aliquid significatur : sicut vidit Pharao spicas, et Moyses rubum ardere : ille dormiens, iste vigilans. Alia intellectualis, quando videlicet Spiritu sancto revelante intellectui mentis, veritatem mysteriorum sicut est, capimus : quo modo vidit Joannes quae.in hoc libro referuntur. Non enim figuras tantum spiritu vidit, sed et earum significata mente intellexit.
Hic ostendit quod nobiliori genere visionis vidit caeteris :