LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS IX

DE PROPHETIA INFUSA.

1. Discipulus. De apprehensione quae tam per fidem est quam per sancti Spiritus dona declarasti : nunc si qua eis altior est, aperi.

Philosophia. Scientia vel apprehensio prophetica est, quae etiam a sancto Spiritu infunditur, qua contingentia indeterminata apprehenduntur, quae etsi non semper sanctos faciat, sicut dona de quibus actum est, semper tamen sapientes reddit : nec hanc scientiam dico habitum esse sicut dona esse constat, sed potius passionem, aut per modum passionis.

Discipulus. Constat scientiam habitum intellectualem ex intellectus agentis lumine et specie per sensum accepta confici. In scientia itaque prophetica cum lumen occurrat divinum, et species in virtute imaginativa accepta, habitus utique esse videbitur.

Philosophia. Scientiam virtutem intellectualem fateor habitum esse : in humano enim intellectu lumen est a Deo indi tum intellectuale, intellectus scilicet agens quasi qualitas quaedam aut forma quaedam permanens, ipsi quidem intellectui essentiale. Unde et ab hujusmodi. lumine intellectus hominis dicitur intel-

lectualis ac qualis nuncupatur. Verum praefatum lumen essentiale confusum quidem in se est et indistinctum : terminorum vero quidditas sensu accepta, ipsum distinguit lumen ac secundum terminorum exigentiam acceptorum in diversas redigitur scientiarum radices, quae prima dicuntur scientiarum principia : et ut advertere potuisti in dictis principiis id quod formale est, lumen est : id vero quod materiale, terminorum quidditas a rebus sumpta materialibus : sicut in scientia conclusionum per demonstrationem accepta, id quod formale est, principium est, seu subjecti diffinitio quae medium est demonstrationis : id autem quod materiale,ipsum est subjectum et passio de subjecto conclusa minor et major extremitas dicta : lumen autem cum quasi forma sit permanens ideoque difficile mobilis, ad habitus reducitur rationem. Cujus etiam signum est, quoniam intelligens in praefato intellectuali lumine, aliquam firmam habet de eis notitiam, eo quod illa inspiciat in principiis connaturalibus et permanentibus per modum habitas ciuili cognita in ipsa resolvit principia, quae etiam principia ab ipso lumine cer- titudinis habent firmitatem, quemadmodum et ipsum lumen a patre luminum recipit firmitatem certitudinis : quamdium vero non fit resolutio cognitorum in sua principia, non firmatur cognitio in uno, sed apprehendit ea intellectus quae cognoscit quasi probabilitatem quandam, utpote ab aliis dicta : unde oportet ut de singulis ab aliis habeat. Veluti si quis nesciret geometriae conclusiones ex principiis deducere, habitum geometriae non haberet : sed quaecumque de conditionibus geometriae sciret, apprehenderet quasi credens docenti : et sic oporteret ipsum de singulis instrui, eo quod nequiret ex quibusdam in alia devenire firmiter, facta resolutione in principia prima. Principium autem in quo cognosci possunt contingentia futura, et hujusmodi quae naturalem excedunt cognitionem, de quibus prophetiam esse constat, ipse Deus est lumen inaccessibile. Ideoque cum propheta Dei essentiam non videat, non potest ea quae prophetice videt, cognoscere lumine aliquo quod quasi forma sit habitualis menti ejus inhaerens, sed oportet prophetam de singulis sigillatim instrui. Unde et lumen propheticum habitus non est, sed in anima fit prophetae potius per modum passionis cujusdam, quemadmodum lumen solis in aere, quod quidem in aere non remanet, nisi apud solis irradiationem, sicut nec lumen propheticum in mente remanet proplietae, nisi quando divinitus inspiratur actualiter. In stellis autem idem lumen est ut qualitas aut ut forma quaedam in eis permanens, secundum quem modum lumen in intellectu existit humano, ut praedixi. Jam ergo videre potes quomodo species per sensum accepta, SI lumini intellectus agentis, quod per modum est habitus, jungatur, habitum constituit, non autem si prophetico lumini, quod per modum existit passionis solum et non habitus. In unaquaque enim re id quod materiale est, ad conditionem ejus quod

in ipsa re formale est, assumitur. Liquet etiam in ipso solo lumine prophetico, quod per modum existit passionis, aliquando scientiam constare propheticam, omni specie remota. Non igitur habitus erit, licet habilitas quaedam dici possit : inspiratione enim divina abeunte, qua aliquid in mente imprimebatur prophetae, ipsa mens habilior remanet ad recipiendum iterato divini lumini impressionem. Sicut etiam linxerunt quidam scientiae habitum solam habilitatem fore humanae mentis ad recipiendum illuminationem intelligentiae agentis, et species intelligibiles ab ipsa effluentes. Sicut et in rebus corporalibus videri potest : quoniam aqua prius calefacta, post infrigidationem habilior existit ad iteratam calefactionem. Sic licet prophetia, ut dixi, habilitas quaedam sit, tamen praevisio ipsa prophetae actus est, licet imperfectus : ac ideo ex habitu ipsum procedere non oportet. Lumen autem divinum, quod et a propheta raptim recipitur, simile potius passioni est, prout intelligere quoddam pati est.

2. Discipulus. Grata sunt haec quae disseruisti et suavitate plena, et adverte quomodo differre prophetia dicatur tam habilitas, quam etiam actus aut passio : sed haec me movent, quod Prophetam dixisti non videre essentiam divinam, cum in speculo aeternitatis inspiciat quod Deum esse videtur, et quod etiam ipsum Prophetam dixisti sine speciebus lumen suscipere propheticum, haec etiam explicari clarius exopto.

Philosophia. Fateor prophetas non videre divinam essentiam, nec in quantum beatitudinis objectum est, nec in quantum in ea sunt rationes futurorum eventuum, ut quidam irrationabiliter putaverunt : non enim Propheta in divina essentia rationes creatorum aliquorum videre potest, cum ipsam divinam non videat essentiam, et ratio idealis supra divinam nihil addat essentiam, nisi ad creata respectum solum. Vident

tamen in speculo aeternitatis. Species enim omnium rerum in Deo praeexistunt antequam contingant, et sunt quidem divinae, et idem quod Deus : postquam autem evenerint res, earum species a divinis exemplatae, creatae sunt vel concreatae, et naturales quidem sunt seu miraculosae ad esse reale determinatae. Sed in mente Prophetae rerum species a divinis originatae sunt, et exemplatae, ac determinatae ad esse intellectuale secundum modum cognitionis propheticae. Ut igitur speculi transumptio vera fiat, non ipse Deus speculum dicetur, sed potius exemplar, cum species in eo sint ad res : sed creatura dicetur speculum, in qua species resultant ab ipso exemplari aeterno, ut divinus ait Apostolus : Videmus, inquit, per speculum (I Cor. xiii, 12), scilicet creaturarum : sed obscure quidem propter debilitatem luminis naturalis ipsius intellectus qui agens dicitur, qui ad manifestissima naturae se habet ut noctuae oculus : ideoque forte subjunxit in aenigmate. Sic et mens Prophetae speculum dicta est, in qua species seu rerum similitudines a diversis resultant rebus secundum divini illustrationem luminis : ideoque minus in aenigmate Propheta videret, quam qui secundum naturalis tantum potestatem luminis, rationes intuetur creaturarum, naturalia inquirens Philosophus. Recte igitur Prophetae mens speculum dicitur, in qua veritatis primae similitudo resultat : sicut et Dei Filius, in quo deitatis species recipitur a Patre, speculum nuncupatur sine macula.

Discipulus. Ex luculenta tua doctrina ultra exspectationem meam triplex speculum adverti, scilicet divinum quod est Dei Filius, in quo Dei natura, et creatum in quo rei natura, et intellectuale, scilicet mens Prophetae in quo rei notitia praesentatur : sed quare hujus speculum aeternitatis dicatur, audire cupio.

Philosophia. Mens Prophetae dicitur speculum aeternitatis, non quod Deum videat aeternum, sed quia species seu rerum similitudines in ejus mente a divina veritate resultant, in quibus quidem speciebus repraesentatur aeternitas, quae tota simul est, futura ut praesentia comprehendens, qua Dei intuitus mensuratur : omnia enim divino subjacent aspectui tempora ut praesentia, et quae in tempore geruntur. In quantum igitur per lumen propheticum et per species in quibus videt Propheta, ab ipso divino aspectu resultat in mente Prophetae futurorum scientia ut praesentium, ipsae, inquam, species cum lumine prophetico simul dicuntur speculum aeternitatis, eo quod divinum intuitum aeternitate mensuratum repraesentant, prout in aeternitate futurorum eventus ut praesentes inspicit. Et in hoc quidem privilegiata est prophetica cognitio : licet enim omnis cognitio a divina derivetur praescientia, ut divinus ait Dionysius, non tamen praescientiam Dei repraesentat, ut ratione aeternitatis futura ut praesentia intueatur. Sic praedicta comprehende, ut speculum aeternitatis intelligas dici rerum ipsas species vel similitudines simul cum lumine divino, per quod judicium Prophetae roboratur, ut futurorum eventus in aeternitate videat ut praesentes. Sic etiam intelligere potes Prophetas legere in libro praescientiae Dei, eo quod ex ipsa Dei praescientia in ipsorum mentibus rerum resultat veritas.

3. Discipulus. Primam dilucide quaestionem solvisti, jam secundam dedara.

Philosophia. Constat Prophetas quandoque lumen propheticum sine speciebus suscipere : et ut clarius tibi liqueat, noveris propheticam cognitionem ad mentem maxime pertinere, ut doctori placet Augustino. In mentis autem humanae cognitione duo consideranda occurrunt : acceptio scilicet rerum, et de rebus acceptis judicium. Accipit autem mens humana res aliquas secundum species suas, primo a sensu, inde ab imaginativa virtute, tandem in :intelle-

ctu possibili immutato a speciebus phantasmatum secundum illustrationem intellectus agentis susceptas. Verum virtus imaginativa non solum species recipit a rebus mediante sensu, sed etiam in diversa receptas transmutat idola, sive ex corporali aliqua transmutatione, sicut in dormientibus et furiosis contingit, sive ex imperio rationis disponentis ipsa idola seu phantasmata ad aliquid intelligendum : nam sicut ex diversa earumdem litterarum ordinatione diversi accipiuntur intellectus, sic ex diversa phantasmatum dispositione resultant diversae in. intellectu intelligibilium species. Exinde mens humana de acceptis judicat speciebus, accepta resolvendo ad aliquod principium magis notum, et tandem ad sensum, qui cognitionis humanae principium est, in quo sistit talis resolutio, aut examinatio, quae lumine intellectus agentis perficitur : judicium enim humanae mentis secundum virtutem luminis intellectualis fieri habet . Accidit itaque quandoque acceptionem solam supernaturalem esse, aut secundum similitudinem corporalem, sicut Balthasar supernaturaliter oculis vidit manum scribentis in pariete : aut secundum similitudinem imaginariam, sicut Pharao futurae fertilitatis ac sterilitatis indicium supernaturaliter a ,ccepit sub boum ac spicarum figuris, et Nabuchodonosor sub figura statuae destructionem regnorum : aut secundum visionem intellectualem, ut quae supernaturalis existit : cum enim intellectus humanus in naturali potentia sit ad omnes species intelligibiles rerum sensibilium, non erit supernaturalis quarumcumque specierum intelligibilium acceptio, sed illa sola quando videt ipsas substantias intelligibiles per essentiam suam, puta Deum, aut Angelos : ad haec enim vi- denda secundum suae naturae virtutem intellectus humanus pertingere non potest. Prima igitur acceptio secundum corporalem similitudinem, et secunda secundum imaginariam existens, infra Prophetam acceptionem existit : speciem enim divinitus formatam aut in sensu, aut imaginatione, omnes aequaliter tam Prophetae quam non Prophetae videre possunt. Imperfectum igitur quiddam est utraque hujusmodi apparitio in genere prophetiae : quare quidam ipsam prophetiae casum vocaverunt, quemadmodum et somniorum divinationem. Tertia vero acceptio qua) secundum intellectualem supernaturalem existit visionem, prophetiae excedit modum : beatis enim convenit, aut his qui rapiuntur ad divina, vita fungentes. Accidit iterum quandoque judicium solum supernaturale esse. Judicium enim supernaturale datur Prophetae secundum lumen ei infusum creatum quidem, ex quo intellectus Prophetae ad judicandum roboratur. Ex hoc autem judicio solo per propheticum lumen accepto Propheta quis vocatur et existit. Judicare enim potest etiam ea quae ab aliis visa sunt, sive corporaliter, utpote Daniel quae Balthasar oculis vidit corporalibus divinitus : sive imaginarie, ut Joseph quae Pharao divinitus imaginarie accepit : sive etiam illa duae cursu naturali intellectualiter apprehendere potest, valet ad veritatem primam judicare : sive etiam illa quae agenda sunt, potest efficaciter et veraciter judicare : intellectus enim Prophetae lumine roboratus prophetico, ad primam veritatem eventus resolvit et examinat, ex qua in mente resultant Prophetae rerum eventus secundum aliquas similitudines ipsarum rerum. Accidit et acceptionem et judicium simul supernaturalia existere in ipsius mente Prophetae : sicut enim Augustinus dicit, maxime Propheta est qui utroque praecellit, ut videat in spiritu corporalium

rerum significativas similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat. Contingit autem Prophetam quandoque quidem accipere sensibiles species, ut scripturam parietis Danielem : aut imaginarias sive omnino divinitus impressas, ut si caeci nati in imaginativa virtute colorum similitudines imprimerentur : sive divinitus ordinatas ex his quae ex sensibus exceptae sunt speciebus, quemadmodum in Jeremiae Prophetae imaginativa ollae succensae idolum aut phantasma impressum fuit, in Zachariae vero montium et equorum : aut intelligibiles in intellectu impressas Prophetae divinitus, utpote Selomonem et Apostolos et alios scientiam vel sapientiam infusam accipientes, non quidem secundum species aut similitudines aliquas corporales vel individuales, sed intelligibiles tantum : habet enim animus seu intellectus nonnullam speciei notae similitudinem, ut Augustinus docuit, quae intelligibilis similitudo in revelatione prophetica aliquando immediate a Deo imprimitur, aliquando ex imaginatis resultat idolis, secundum prophetici luminis auxilium : ex eisdem enim imaginatis formis subtilior conspicitur veritas secundum altioris illustrationem luminis. Prophetae insuper hi de omni specie accepta vel repraesentata, sive in se, sive in aliis, tam sensibili, quam imaginaria, quam etiam intelligibili ex prophetico lumine judicare sufficiunt.

4. Discipulus. Me movet an hoc propheticum lumen tantum a Deo descendat in Prophetae mentem, an etiam ab Angelis, cum per eos lex ordinata dicatur ,et divinas visiones gloriosi partes adepti sint per medias coelestes virtutes, ut divinus asserit Dionysius.

Philosophia. Constat lumen proheticum a Deo originaliter procedere, quo mens Prophetae illustratur : tamen ad tanti luminis susceptionem congruam, ipsa mens Prophetae angelico confortatur

lumine : cum enim divinum lumen simplicissimum sit et universalissimum in virtute, non erit humanae menti proportionatum, ut ab ea in statu viae percipiatur, nisi quodammodo contrahatur et specificetur per conjunctionem ad angelicum lumen, quod magis contractum est ac menti humanae magis proportionatum. Fiunt itaque divinae revelationes per medios Angelos ad homines ab ipso Deo : medii enim inter Deum et homines existunt Angeli. Specierum tamen formatio in imaginativa virtute attribuenda est Angelis : tota enim corporalis creatura per spiritualem administratur creaturam, ut Augustino placet, et vis imaginativa organo utitur corporali. Eo itaque ipso quod Angelus suo lumine humani confortat intellectus lumen, hominem illuminare dicitur : et eo ipso quod organum phantasiae commovere potest, potest visionem imaginariam formare prout Prophetae competit.

5. Discipulus. Haec licet alta sint, humili coaptasti intellectui doctrina : sed dubitatio suborta est. Parum supra dixisti acceptionem simul et judicium quandoque supernaturalia esse, et prophetiam constituero : quandoque vero solum judicium supernaturale per divinum lumen acceptum facere Prophetam : quod rationi consonum non videtur, cum hujusmodi lumen determinatam cognitionem non videatur facere, nisi sit aliquarum rerum acceptio de quibus judicium fiat.

Philosophia. Dubitatio tua rationalis est : sed adverte quoniam in illa prophetia in qua perficitur intellectuale lumen solummodo ad judicandum, ipsum quidem lumen non facit alicujus rei determinatam cognitionem quousque aliqua apponantur de quibus judicandum sit. Et hoc dico, sive illa accepta sint ab ipso Propheta, sive ab alio : et sic intellectualis visio ad imaginariam perficitur: sicut enim commune determinatur per speciem, sic et lumen divinum per speciem aliquam determinari oportet. Unde et supra dixi, species cum lumine prophetico speculum dici aeternitatis : talisque visio ad imaginariam terminata proprie Prophetam constituit : nam prophetia obscuritatem dicit quamdam quemadmodum et fides, et ab intelligibili trinitate remotionem. Revelatio tamen aut visio intelligibilis veritatis supra naturalem facultatem existentis nobilior quam prophetia existit proprie dicta. Sed infra prophetiam revelatio illa est, in qua lumen intellectuale datur divinitus, non ad cognoscendum ea quae facultatem excedunt humanam, sed ad judicandum potius secundum veritatis divinae certitudinem ea quae ratione humana cognosci possunt. Prophetia itaque media est inter illam superiorem, et hanc inferiorem intellectualem revelationem : et a prophetia in qua supernaturalis veritas conspicitur sub similitudine corporalium rerum secundum imaginariam visionem, omnes Prophetae sic vocati sunt : ab utraque vero intellectuali revelatione agiographi suum nomen acceperunt : sancta enim conscripserunt eorum infusa mentibus : et supra prophetiam quidem David divina mysteria, Salomon vero moralia Infra prophetiam, tam haec quam Illa secundum contemplationem nudam Iiilligibilis veritatis accepta sine imaginationis officio aut alicujus similitudinis corporalis.

6. Ex hac insuper triplicis revelationis differentia tuum erige obtutum ad inteliigentiam graduum revelationis infusae. Revelatio enim quae Infra prophetiam existit, duos habet gradus, quorum primus est cum quis ex influxu divino aut instinctu, qui eo quod supernaturalis est, ad revelationem reduci potest, ad aliqua exterius facessenda movetur, ut Sanson in quem Spiritus Domini dicitur Irruisse, ut vincula dissolveret. Secundus est, cum quis ex lumine divino illustratur ad cognoscenda aliqua quae naturalis cog-

nitionis limites non excedunt, veluti Salomon qui locutus est parabolas, et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete, et disseruit de jumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. Hi autem gradus ad supernaturalem veritatem non attingunt, licet ex supernaturali concedantur influxu.

7. Revelatio quae prophetia ipsa est, plures habet gradus praedictis altiores, quorum primus est somnium, quo anima a sensibilibus abstracta, dormiendo ex supernaturali lumine ad supernaturalem elevatur veritatem secundum imaginariam visionem. Secundus vero visio est, quo vigilando simili modo elevatur. Hic autem, praedicto altior est gradus : quia major prophetici luminis virtus esse videtur, quae animam circa sensibilia vigilando occupatam ad supernaturalia rapit. Tertius autem consistit in expressione alicujus signi imaginabilis, puta rei quae videtur, significativae intelligibilis veritatis, et hoc sive in dormiendo, sive vigilando contingat, ut spicarum plenaruni fertilitatis annos significantium visio : et inter haec rerum signa aliud etiam altero expressius esx : unde et prophetia altior etiam existit, ut ollae succensio, quam Jeremias vidit, civitatis incendii expressius significativa. Quartus vero consistit gradus in expressione signi imaginabilis, puta verbi : verba enim maxime expressiva sunt intelligibilis veritatis signa, magis autem quam res. Ideoque altior prophetiae gradus est, cum Propheta verba audit exprimentia Intelligibilem veritatem, sive dormiendo, sive vigilando hoc accidat, quam si res videat significativas veritatis, ut in praecedenti contingit gradu. Quintus autem altior gradus est, quando videt Propheta non solum signa verborum aut factorum, sed etiam ipsam personam colloquentem sibi, vel aliquid sibi demonstrantem : ostenditur enim ex hoc, quoniam Prophetae mens ad eum qui revelat, appropinquat. Sextus autem adhuc altior gradus est, si loquens vel demonstrans videatur, sive dormiendo, aut vigilando, in specie Angeli quasi in specie hominis. Septimus iterum altior est, quando sive vigilando, sive dormiendo, in specie Dei videtur, quemadmodum Isaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum . ''Sunt autem hi gradus septem, secundum intellectualem et imaginariam visionem quae prophetam constituit.

8. Super omnes autem hos gradus, tertium genus revelationis est prophetiam excedens, in quo intelligibilis veritas . et supernaturalis imaginaria visione ostenditur : et in hac quidem revelatione gradus . non distinguuntur : discretio enim luminis intelligibilis ab homine nequit cognosci, nisi secundum quod per aliqua signa imaginaria vel sensibilia indicatur : ideoque ex diversitate imaginatorum diversitas intelligibilis luminis perpenditur ab homine, ut sic valeat gradus distinguere : et si intelligibilis ac supernaturalis veritas non in se a quoquam etiam in hoc altissimo revelationis genere existente, sed in suis intelligibilibus effectibus accipiatur, tales etiam effectus gradus non distinguunt, nisi dicta veritas figuris corporalium rerum applicetur : cognata enim homini est per sensibilium gradus veritatis acceptio.

9. Et ex dictis intuere Moysi excellentiam, et primo quidem quantum. ad imaginariam visionem quam quasi ad nutum habuit, non solum videns res significativas, nec solum audiens verba, sed etiam loquentem videns, in specie, inquam, ipsius Dei, non autem dormiendo, sed. vigilando, loquebatur enim ei Dominus facie ad faciem, sicut solet homo loqui cum amico suo. Exinde etiam quantum ad visionem intellectualem :

veritatem enim intelligibilem conspexit non solum sicut David, in effectibus qui-. husdam intelligibilibus, sed in ipsa Dei essentia, ad quam sine medio intuendam raptus fuit : palam enim non per aenigmata Deum vidit.

10. Discipulus. Haec omnia amoenitate plena sunt : sed sicut de prophetiae, gradibus luculenter disseruisti, sic et de

ejus speciebus intelligere desidero : alia enim praedestinationis, alia praescientiae, alia comminationis prophetia esse dicitur.

Philosophia. Prophetia a divina praescientia derivatur : Deus autem alio modo praescit futura quam qui futura praecognoscere dicuntur : nam circa futurorum praecognitionem occurrit considerare ordinem causarum ad suos effectus, et sic virtus creata cognitionem habere potest de futuris, ut medicus futuram dicitur praecognoscere mortem, et astrologus pluviam futuram, in quantum sciunt naturalia principia ad tales ordinata esse effectus. Unde si tales sint causae quarum effectus impediri possint, non semper evenit quod sic praescitur esse futurum. Deus autem non solum praecognoscit futura ratione ordinis causarum, sed etiam quantum ad. ipsum exitum vel exsecutionem ordinis : et hoc quia ejus intuitus aeternitate mensuratur, quae omnia tempora comprehendit in nunc uno indivisibili : et ideo uno simplici videt ad quid causae ordinatae sint, et qualiter ordo ille impleatur. Quod quidem creaturae impossibile est, cujus intuitus ad aliquod determinatum tempus limitatur : unde quae in illo tempore sunt, cognoscit : sed futura in tempore quo adhuc futura sunt, non sunt nisi in ordino causarum suarum : unde sic solummodo ab homine praecognosci possunt. Unde etiam cum homo dicitur praecognoscere futura, magis praesentium quam futurorum scientiam habere dicetur : In ordine enim causarum suarum sicut praesentia praeexistunt, quae

postea futura sunt. Soli igitur Dei proprium esse relinquitur vere scire futura, cui nihil praeteritum aut futurum, sed omnia sunt praesentia, et quantum ad causarum ordinem, et quantum ad hujusmodi ordinis exsecutionem , intuitu simplici uno ac in uno indivisibili nunc comprehensa., ut parum ante dixi. Quandoque igitur prophetia derivatur a praescientia divina ratione ordinis causarum, et sic est prophetia comminationis : tunc enim nihil aliud Prophetae revelatur, nisi quod secundum ea quae nunc sunt in causis suis, hoc ad hoc vel. ad illud ordinatum est : unde prophetia haec non semper impletur : per eam enim tantum pronuntiatur ordo causae ad effectum suum, qui tamen quandoque aliis supervenientibus impeditur. Quandoque vero prophetia derivatur a divina praescientia ratione exsecutionis sive impletionis hujusmodi ordinis : quae quidem impletio si ex solius divinae virtutis operatione fiat, prophetia praedestinationis erit. Tale quidem fuit Lazari suscitatio, Virginis conceptio, et hujusmodi : ea enim Deus praedestinat quae in nobis non sunt, ut ex nostris Damascenus dixit : ideoque praedestinatio quasi quaedam Dei praeparatio dicta est : hoc enim quis praeparat quod facturus est ipse, non. quod alius. Si autem impletio fiat operatione etiam aliarum causarum, sive naturalium, sive voluntariarum, puta liberi arbitrii, sic prophetia praescientiae erit : talia enim in quantum per alias causas implentur, praedestinata non sunt : quia praedestinata per seipsum solum facit Deus, praescita tamen sunt. Verum quia prophetia propter homines fit, Ideo prophetia praescientiae praecipue circa ea quae per homines libero fuerint arbitrio, consistit. Prophetia haec tam bonorum quam malorum est, cum praedestinationis tantum existat bonorum : Deus enim non nisi bona facit, homo vero et bona et mala.

9 (bis). Discipulus. De prophetiae speciebus ambiguitatem succidisti : sed alia pullulavit ex tua responsione dubitatio : quoniam si prophetia aliqua non impletur aliquando, puta comminationis, ut paululum supra dixisti : jam ergo aliquando continget talem de falso esse prophetiam. Quod etiam Scripturae declarat exemplum : praedixit enim Isaias Ezechiam moriturum fore, cui anni tamen quindecim superadditi sunt : et Jonas Ninive subvertendum, quod tamen postea non evenit.

Philosophia. Cum in prophetia immobilis sit veritas, ei subesse falsum non potest : prophetia enim quaedam cognitio est In mente impressa Prophetae ex divina revelatione per cujusdam doctrinae modum : eadem autem est cognitionis veritas in discipulo et docente : cognitio enim addiscentis similitudo est cognitionis docentis, sicut etiam in rebus naturalibus forma generati est similitudo quaedam formae generantis, et forma artificiati formae quae in mente est artificis : sic et prophetia quaedam similitudo est divinae praescientiae : eadem igitur est veritas propheticae cognitionis et enuntiationis, quae est divinae cognitionis, cui falsum subesse impossibile est : quare nec prophetiae falsum suberit. Et ut apertius intelligas quae objiciis de Scripturis quae obviare videntur, attende quod divina praescientia futura respicit uno modo secundum quod sunt in seipsis, in quantum scilicet ipsa praesentialiter intuetur : alio modo secundum quod sunt in suis causis, in quantum scilicet videt ordinem causarum ad effectus : et licet contingentia futura prout sunt in seipsis determinata sint ad unum, tamen prout sunt in suis causis non sunt determinata, quin possint ai.l-

ter evenire. Quamvis autem haec duplex cognitio praescientiae divinae semper in divino conjungatur intellectu, non tamen semper in prophetica revelatione conjungitur : eo quod agentis impressio non semper ipsius adaequat virtutem agentis. Unde revelatio prophetica quandoque est quaedam impressa similitudo praescientiae divinae prout respicit ipsa futura contingentia in seipsis, et talia quidem sic eveniunt, utpote illud Isaiae (vii, 14) : Ecce virgo concipiet. Quandoque vero ipsa prophetica revelatio similitudo est impressa ejusdem praescientiae divinae, prout respicit ordinem causarum ad effectus tantum : et tunc quidem quandoque aliter evenit quam prophetetur : nec tamen prophetiae subest falsum : sensus enim prophetiae est : quoniam inferiorum aut naturalium causarum dispositio sive humanorum actuum hoc habet ut talis sequatur effectus. Sicque intelligi debet illud Isaiae (xxxviii, 1): Morieris tu, et non vives, id est, dispositio corporis tui ad mortem ordinatur. Et illud Jonae (iii, 4) : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, id est, merita Ninive hoc exigunt ut subvertatur. Et sub hoc quidem sensu dicitur Deus sententiam mutare, non consilium. Haec autem supra tacta sunt.

10 (bis). Discipulus. Adverto, quia sicut fidei falsum subesse non potest, sub qua nihil cadere potest nisi in quantum stat sub prima veritate, sub qua falsum stare non potest, sicut nec non ens sub ente, nec malum sub bonitate : sic nec prophetiae falsum subesse aliquo modo potest, sub qua nihil cadere potest nisi in quantum stat sub divino lumine, sub quo falsum stare nequit : in fide enim formalis ratio objecti ejus veritas prima est, quemadmodum in demonstratione medium, et in primorum principiorum notitia lumen intellectus agentis, et in visione corporali lux corporalis : sic et in revelatione prophetica lumen divinum.

Philosophia. Recte collegisti, et ulterius attende hujusmodi divini luminis potestatem, secundum quam propheticae revelationis latitudinem adverte : eorum enim est quae procul sunt secundum gradus. Quaedam enim est eorum quae procul sunt a cognitione non omnium hominum, sed hujus, seu secundum sensum, ut Eliseus qui absentia secundum corporeum sensum , prophetice vidit, quae famulus egit ipsius : seu secundum intellectum, ut cum cogitatio cordis unius, prophetice alteri revelatur.: per quem modum quod unus demonstrative novit, alteri prophetice manifestatur : idemque scitum erit, sed per diversa media comprehensum. Alia autem prophetia est eorum quae ab omnium hominum cognitione procul sunt, propter humanae intelligentiae defectum , licet haec in seipsis sint maxime intelligibilia, puta mysterium Trinitatis, quod per Seraphin clamantia trinis almificis vocibus Isaiae revelatum fuit. Sed alia eorum est quae ab omnium hominum notitia procul sunt : eo quod in seipsis etiam cognoscibilia non sunt, puta futura contingentia, quorum veritas determinata non est : horumque maxime prophetia est.

11. Discipulus. Haec omnia praeclarissima sunt, et multo amplectenda desiderio : sed credisne cognoscant Prophetae ea quae prophetant, seu quid per spiritum proprium dicant, et quid per propheticum, discernant ?

Philosophia. Mens prophetae quandoque per expressam instruitur revelationem : quandoque vero per solum quemdam instinctum, qui est imperfectum quoddam in genere prophetiae . Cum igitur expressa fuerit revelatio , quae prophetant cognoscunt, ac discernunt quid per prorpium, et quid per propheticum dicant spiritum. Si autem prophetae mens solo moveatur instinctu, quandoque revelatam quidem intelligit rem, non autem divinitus reve-

latam esse, sicut Jeremias percepit (XXVI, 4 5) : In veritate enim, inquit, misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec. Quandoque vero movetur mens ut aliqua exprimat verba, sed non intelligit quid Spiritus sanctus per illa expressa verba intendat, sicut Caiphas prophetavit quidem, nesciens tamen quid diceret . Quandoque vero ut aliqua faciat movetur mens, quid. tamen id quod factum est significet, ignorat. Milites enim Christi dividentes vestes, quid per hoc significatum fuerit nescierunt : at Jeremias in Euphrate lumbare abscondens, quid fecit intellexit (Jer. XIII, 5-7). Sic cum solo mens movetur instinctu, an divino, vel proprio ducatur spiritu, frequenter ignorat : talem enim instinctum interdum habent, ut dixi, etiam nescientes humanae mentes. Expressa autem revelatio in mente Prophetae facit certitudinem, ex qua fidei generatur certitudo, quae dictis innititur Prophetarum : ex certitudine enim prophetiae, fidei dependet certitudo.

12. Discipulus. Cum Prophetae mens per hanc expressam revelationem elevata fuerit ad. divina inspicienda, putasne eam sensibus uti corporeis, aut exterioribus ipsam intendere rebus ?

Philosophia. Ut clarius quod petis liqueat in praefata revelatione prophetica, adverte prophetalium rerum acceptionem, et de acceptis judicium et revelatorum denuntiationem quandoque concurrere : et ut ab ultimo membro incipiamus, cum denuntiatio per signa fiat sensibilia, oportet denuntiantem Prophetam sensibus uti, ut ejus denuntiatio perfecta sit, alias quasi arreptitius denuntiaret. Cum vero inspiratur revelatio ut ejus tantum judicium sit supernaturale, et non acceptio, talis quidem inspiratio non requirit a sensibus abstractionem : judicium enim intellectus in utente sensibus perfectius consistit quam in non utente : eo quod judicium tale habetur per conversionem ad sensibilia quae sunt prima nostrae cognitionis principia. Acceptio autem supernaturalis proprie est secundum imaginariam visionem, ad quam quidem visionem inspiciendam rapitur vis humana ab aliquo spiritu et a sensibus abstrahitur, ut etiam Augustinus docuit : dum enim quis utitur sensibus, vis imaginativa principaliter est intenta his quae per sensus accipiuntur. Unde esse non potest, quod ejus intentio principaliter transferatur ad ea quae aliunde accipiuntur, nisi quando a sensibus abstractus est homo. Ideoque quandocumque talis revelatio aut prophetia secundum imaginariam fit visionem, oportet Prophetam a sensibus abstractum esse : et hoc quidem sive ex causa animali, ut cum ex maxima attentione ad intelligibilia vel imaginabilia omnino ab usu sensuum exteriorum abstrahitur, ut accidit in visione : sive ex causa naturali ordinata quidem, ut cum vapor somni ad cerebrum ascendit, organum tactus immobilitans, ut in somnio contingit: ex causa autem naturali inordinata per aegritudinem non abstrahitur Propheta a sensibus, sicut furiosis et epilepticis accidit. Sive etiam ex virtute divina, sicut de Propheta Ezechiele dictum est : Manus.Domini erat mecum, confortans me (Ez. iii, 14).

13. Discipulus. Suntne omnes qui a sensibus abstrahuntur exterioribus, non tamen ex causa inordinata per aegritudinem, ceNseiidi Prophetae ?

Philosophia. Propheta sive in somnio, sive in visione a sensibus abstractus, dissimilis est aliis qui a sensibus abstrahuntur, qui Prophetae minime sunt: quoniam mens Prophetae illustratur de his quae in visione imaginaria videntur : cognoscit enim non esse res, sed rerum similitudines quas videt, de quibus certum etiam habet judicium per lumen divinitus menti ipsius infusum. Et ulterius attende, quo-

niam Propheta quandoque rapitur a sensibus ad imaginariam visionem, ut Petro accidit, et Joanni Evangelistae. Quandoque vero a sensibus et imaginaria visione ad intellectualem, quae est secundum intelligibiles quosdam effectus aut species, quae quidem Angelis et Ad 33 in statu innocentiae convenit. Quandoque vero ulterius usque ad divinae intuitum essentiae, ut Paulo accidit et Moysi. Est itaque haec abstractio ab usu sensuum exteriorum quae dicta est. Alia autem est, non quidem ab usu sensuum, aut rerum sensibilium, sed secundum intentionem solam divinis inspiciendis et amandis vacat : haec autem contemplatori divinorum potius convenit quam Prophetae.

14. Discipulus. Circa materiam hanc multam de corde ambiguitatem recidisti: quaeso ad apprehensionem quam Adam in statu innocentiae habuit, de qua modo mentionem fecisti, procedas. Haec in aliquo quam prophetica altior mihi videtur.

Philosophia. Status Adae ante peccatum medius fuit inter statum hominis post peccatum, et statum ejusdem in patria : sic quidem et ejus apprehensio vel cognitio inter cognitionem hominis post peccatum, et cognitionem ejus in patria existentis : fecit enim Deus hominem rectum (Eccl. vii. 30), ut scilicet inferiora superioribus subdantur, et superiora ab inferioribus non impediantur. Homo enim post lapsum in Dei cognitionem conscendit per sensibiles et corporeos effectus, a quibus medium demonstrationis sumit in Dei notitiam prius ignoti deveniens : quod quidem medium obscurum etiam est ex occupatione circa sensibilia ex peccato causata : corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15) : at idem ante lapsum per intelligibiles quidem effectus aut species in statu innocentiae ex irradiatione primae veritatis perceptas, sive naturali cognitione, sive gratuita

Deum videt : qui quidem effectus quanto altiores sunt, et Deo similiores quam sensibiles et corporei, tanto in eis clarius Deus conspicitur : nam et in speculo clarius quam in aqua hominis videtur facies. Nec per hos iterum effectus primus homo in aliquid processit ignotum quasi pro medio demonstrationis assumptos, sed in ipsis effectibus tanquam in medio tam ipsos quam Deum intuitus simul est, quemadmodum homo speculum et ejus vultum. Nec iterum dicti intelligibiles effectus obscuritatem quae nunc dicta est, habent annexam, ut primus homo ab intelligibilium consideratione ex occupatione circa sensibilia impediretur, licet idem, eo quod quid sunt creatum , alterius habeat obscuritatem rationis : communis enim creatura ad claritatis divinae immensitatem comparata, obscuritatem habet aliquam. Primus itaque homo a plena ac lucida consideratione intelligibilium effectuum per hanc obscuritatem non ex peccato inductam, sed ex solo creaturae defectu, non impediebatur : eo quod a sensibilibus non distrahebatur, aut circa ea occupabatur, mole corporis corruptibilis praegravatus . Idem tamen homo ante lapsum secundum communem ipsius statum Deum per essentiam non videbat, nisi forte dicatur ipsum per extasim sive soporem raptum fuisse ad divinae intuitum naturae : quod si non creditur, credatur saltem ad nobiliores et magis intelligibiles tunc raptum fuisse effectus, seu aliqua divina mysteria, ut quasi Angelorum tunc ejus parificata fuerit apprehensio : ad hoc enim extasis recte intelligitur immissa, ut mens ejus particeps angelicae curiae et intrans sanctuarium Dei novissima intelligeret. Et his igitur videre potes, quoniam primi hominis apprehensio inter cognitionem hominis beati et ejusdem post lapsum media existit, ac propbeticam in aliquo excellit.

15. Discipulus. Cum Angelos constet per intelligibiles apprehendere species vel effectus, ut nunc parum ante supponis, et Prophetas etiam, ut supra declarasti, et hominem primum in statu innocentiae, ut modo asseris : si differre eorum apprehensio intelligenda est, quaeso aperias.

Philosophia. Angelorum apprehensio tam Prophetarum quam hominis primi innocentis apprehensionem excedit in aliquo. Cum enim Prophetae anima ac hominis in innocentiae etiam statu acceptio data sit ad corporis perfectionem et gubernationem secundum animalem vitam, quare Scriptura memorat primum hominem factum fuisse in animam viventem (Genes. II, 7), id est, vitam animalem corpori dantem: ideo modus humanae animae intelligendi etiam in statu innocentiae est per conversionem ad phantasmata. Unde licet praefati intelligibiles effectus a rebus non sumantur sensibilibus eo modo, tamen propter dictum intelligendi modum, qui animae competit ex suae conditione naturae, figuris corporalium rerum applicantur : nam propter humani intellectus naturam sic intelligens imagines formare potest quibus utatur. Intelligendi vero modos qui. Angelis competit, longe eminentior est : quoniam non per conversionem ad phantasmata. Sic etiam apprehensio praedicta Prophetarum in aliquo excedit primi hominis notitiam. Primus enim homo omnium

eorum scientiam habuit quae in primis principiis per se notis virtualiter existunt, et etiam aliquorum quae naturalem excedunt cognitionem, quae ad vitae gubernationem spectabant secundum statum in quo conditus fuit : vita enim hominis ad quemdam supernaturalem finem ordinata est, sicut et homini ea quae fidei sunt, necessarium est cognoscere ad. gubernationem talis vitae. Alia igitur quae naturaliter sciri nequeunt, nec ad gubernationem vitae humanae sunt necessaria, primus homo non cognovit, puta hominum cogitationes, ac futura contingentia, et quaedam etiam singularia, ut quot jaceant in flumine lapilli, et hujusmodi alia. At prophetica apprehensio ad hominum cognitiones attingit ac futura contingentia quam plurima. Veram primi hominis apprehensio propheticam excedit etiam in aliquo : nam sicut primi hominis apprehensio, prophetica quidem, libera non est ab aenigmate seu obscuritate quae ex peccato contingit, ut a sensibilibus distrahatur Propheta, et circa ea occupetur, corporis mole corruptibilis gravatus, quod ejus animae non totaliter subditum est. Praedictis autem horum trium apprehensionibus hoc commune est, secundum novas quotidie posse proficere revelationes in his quae supernaturalia existunt. Naturalium vero omnium Angeli innatas, primus homo inlusas, sed quorumdam Propheta acquisitas acceperunt species.