LIBER DE MEMORIA ET REMINISCENTIA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 TRACTATUS II

 CAPUT I,

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT II.

De reminiscentia secundum Aristotelem,

in quo convenit et differt a memoria et aliis virtutibus et habitibus et passionibus animae. Dicamus igitur, quod ex quo nos secundum Aristotelis mentem diximus de memoria, reliquum est dicere nunc de reminiscentia quae alio nomine ab aliis Philosophis recordatio vocatur. Quod autem oportet nos ponere et supponere convenire reminiscentiae, primum est quaecumque vera sunt secundum argumentativas rationes, ex quibus concludemus convenientias et differentias ipsius ad alias virtutes animae et habitus et passiones.

Dicemus igitur, quod non est omnino eadem memoriae receptio cum reminiscibilitate : quia, sicut diximus, jam memoria motus continuus est in rem et uniformis. Reminiscibilitas autem est motus quasi interceptus et abscissus per oblivionem, et non est uniformis, sed causatur ex multis principiis circumstantibus illud, cujus est proprie reminiscibilitas. Similiter autem reminiscibilitas secundum actum non est acceptio simplex alicujus. Simplex enim acceptio est, quando aliquis primum addiscit aut patitur secundum intellectum, sive secundum sensibilem cognitionem. Omnes enim illae potentiae perficiuntur passionibus, eo quod passivae : tunc autem quando sic accipit, non recipit aliquam memoriam, quia talis acceptio non est ante facta : neque accipit aliquis tunc notitiam ex aliquo principio quod fuerit ante, sed tunc primo fit in anima : et hoc est phantasma a quo egreditur intellectus et non memoria,sicut ex prius dictis facile probatur. Cum vero jam in praeterito factus est habitus et passio, tunc fit memoria : quia sic utitur imagine ut imagine a qua non egreditur intellectus, sed potius reflexio in rem prius visam aut auditam. Passione igitur tali nondum facta in praeterito non fit memoria : ergo neque reminiscentia : quia reminiscentia non fit sine operatione memoriae, sicut patet ex dictis.

Amplius autem cum primo facta est passio disciplinae in individuo ultimo, hoc est, id ultimo individuante formas quod est intellectus conjunctus phantasiae : quia illud est ultimum habens individuans : tunc est scientia in ipso sicut in primitus patiente : si tamen oportet vocare scientiam hujusmodi passionem ad habitum : quoniam hujusmodi scien-

tia nec vere passio est, nec vere habitus quo movetur intellectus, sicut patet ex dictis in libro de Anima : memoria autem nihil est talium : quia licet memoria sit per accidens intelligibilium, sicut ostendimus in praecedenti tractatu, est tamen scitorum quae ante jam scivimus. Memoria autem per se non est intelligibilium, quia per se intelligibilia sunt abstracta ab omni temporis differentia : per se autem memoratur tunc quae audivit et vidit prius, et non quod nunc passus est, sed potius quod passus est prius secundum sensum vel intellectum. Ex hoc infertur, ut prius, quod si memoria non est praesens acceptio scientiae, quod nec reminiscentia praesentis est acceptio.

Amplius autem manifestum est ex his superius habitis, quod reminiscentem non contingit rememorari nunc, respectu temporis praesentis, sed potius reminiscentem convenit memorari quae ex principio temporis praeteriti ante hoc nunc aliquid fecit, vel aliquid didicit : contingit enim eum memorari cum accipiat scientiam aut sensum quem prius habuit, et sub differentia temporis determinati in praeterito : haec enim memoria talis praeteriti sciti per sensum accepti cujus nos aliquando habitum diximus esse memoriam : et tunc quando interciso motu accipiat iterato scientiam quam prius habuit, vel sensum quem prius habuit. Cum igitur iterata acceptio scientiae vel sensus exigatur ad reminiscentias, tunc oportet quod reminisci sit aliquid eorum qua dicta sunt, vel est alicujus eorum. Est enim absque dubio memoriae, sicut in primo capitulo hujus tractatus ostendimus. Cum enim sit motus intercisus, oportet quod rememorari sive reminisci procedat sicut investigatio : et tunc memoria sequatur postquam inventum est quod quaeritur : tunc enim continue movetur in quaesitum. Igitur reminiscentia non simpliciter est iterata acceptio prius acceptorum. Si enim talia essent salva in anima, et ite- rum fiant accepta motu reflexionis in res, non est reminiscentia, sed est memoria : eo quod iste est continuus et uniformis motus. Sed quodammodo est reminiscentia, et quodammodo non. In reminiscendo enim oportet eumdem bis discere et invenire ignotum idem : primo quidem investigando per doctrinam vel inventionem cum primo accipit scientiam. Secundo autem per memoriam cum iterato invenit partem oblitam per imagines eorum quae circumstant ipsum, sicut supra diximus. Oportet igitur quod differat reminisci ab his quae dicta sunt, quae sunt acceptio scientiae et memoriae : et oportet quod ipsum reminisci sit pluris principium quam sit id ex quo addiscunt primo : attamen reminisci est principium multorem prius memoratorum, quorum non est principium simplex acceptio scientiae.