PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT VII.

De Abstinentia,

Abstinentia vera et perfecta est tantum usus necessariorum, victus et vestitus : et omnimoda subtractio delectabilium et superfluorum : eorum quae multa diligentia fiunt, et magnis sumptibus comparantur. Exemplo S Joannis Baptistae, qui locustas comedit, et folia arborum lactearum, saporem mellis habentia : et aquam bibit, et vestem de pilis camelorum habuit . Unde Apostolus : Habentes alimenta et, quibus tegamur, his contenti simus . Quia servus Dei, non debet habere vestimentum ad decorem, vel ad delectationem, sed ad tegendum suam nuditatem : sicut dicit Glossa ordinaria in Matthaeum, de veste Joannis.

B. Ille veram abstinentiam servat et amat., qui non solum libenter abstinet a delectabilibus, quae non habet, et quae ipsi sunt illicita : sed etiam vitat sponte et pure propter Deum delectabilia quae habet, Et quae habere potest: quibus licite et meritorie uti posset : sive cara sint, sive vilia, sive delectabilia. Nam siquis plus delectaretur in pultibus quam. in perdicibus, in aqua quam in vino, acceptior esset Deo a pultibus quam a perdicibus, ab aqua quam a vino abstinere. Dicit enim D. Augustinus : " Deliciae quaelibet, si absque desiderio sumantur, non officiunt : et cibi viles delectabiliter vel appetenter accepti, perfectae abstinentiae impediunt virtutem. David enim aquam male concupitam, effudit: quam non fuit ausos potare, quia eam maxime concupierat A Elias carnem non concupitam, sed a Deo per corvum missam, comedit A Hoc testatur Esau, qui non propter gallinam, sed propter lenticulam, irreeuperabilem

benedictionem amisit . " Nec solum abstinendum est a delectabilibus corporis, sed etiam ab eis quae delectant animam : scilicet a vanitatibus, a vanis colloquiis, a gaudio temporali, a peccato mortali, et ab amicitia carnali. Haec abstinentia melior est, atque etiam laudabilior quam prima.

C. Inductiva verae abstinentiae sunt duo : unum, quod numquam cum debita gratitudine dona Dei percepimus : et numquam ad debitum finem, neque secundum ordinationem divinam, eis fruimur : et ex hoc gravem Dei iram incurrimus. Alterum est, quod de omnibus donis perceptis strictam rationem reddere debemus, quo scilicet fine ipsa sumpserimus : vel pro nostra necessitate, vel pro communi utilitate. A quibus autem quisque abstinet, de illis reddere rationem non oportet.

Duplex autem utilitas sequitur ab abstinentia, scilicet divinorum secretorum cognitio, et desideriorum exauditio. Quae duo patent in Daniele : qui cum uti nollet cibo et potu regio, sed aqua cum leguminibus, cunctos magos et ariolos transcendit in cognitione visionum atque somniorum. Secundo, quia ad preces ejus, septem anni, quibus Nabuchodonosor vivere debuit ut bestia, mutati sunt in septem menses. Idemque cum impetrasset a Deo regibus spiritum licentiandi populum, ut rediret in Jerusalem, impetravit et populo voluntatem redeundi, cum redire tardaret. Qui in multis desideriis suis et mysteriis exauditus fuit propter abstinentiam. Quod ipse testatur, dicens : In diebus illis, ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum : sed neque unguento unctus sum , Et ideo Angelus dixit ei: Ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelli-gendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua . Tertium potest addi, quod ipsa abstinentia sit misericordiae Dei impetratio. Ut patet in Ninivitis, qui per abstinentiam, misericordiam Dei impetraverunt Jona praedicante .

.D. Mirari, possumus, Sed non imitari, abstinentiam sacerdotum antiquorum : de quibus scribit D. Hieronymus, quod

a carnibus et vino abstinuerunt semper, propter tenuitatem sensus, et vertiginem capitis quam ex, parvo cibo patiebantur : et maxime propter appetitum libidinis quae ex his cibis, et ex hac potione nasci solet. Pane vero raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam illam graviorem hujus calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant : verum et hoc parum, propter nauseam et asperitatem sig. ustus tollendam. Quid loquar de volatilibus ? Cum ova propter carnes, et lac vitaverint: quorum unum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, solo colore mutato.

.E. Argumentum verae abstinentiae est, cum non solum pretiosis et delicatis in sanitate quis uti respuit: sed etiam cum infirmitas vel alia necessitas cogit, cum dolore mentis percipit. Item, cum non solum a delicatis, pretiosis et superfluis abstinet: imo etiam necessaria sibi quandoque subtrahit, ut aliis indigentibus impartiri possit. Juxta illud D. Hieronymi: " Quod manducaturus eras si non jejunares, da pauperibus: ut jejunium corporis sit sanitas animae, non autem marsupii lucrum, etc. "

.F, Argumentum vero falsae abstinentiae, est vitare pretiosa et delicata tan- turri eo tempore, quo non habentur. Vel propter vanam gloriam, ut laudetur : vel propter parcitatem, ne depauperetur : vel propter avaritiam, ut ditetur: vel ad cavendam corporis infirmitatem : vel ad vitandam infamiam

et detractionem : vel ad consequendam aliquam dignitatem, aut transitoriam utilitatem : et non ad. promerendam gratiam in praesenti, et gloriam in futuro.