LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De paralogismis.
Amplius autem praeter omnes (qui dicti sunt) syllogismos, fiunt quidam syllogismi ex his quae sunt convenientia circa aliquas disciplinas, hoc est, particulares scientias, ut mathematicas, qui dicuntur paralogismi, quia juxta syllogismos qui sunt ex propriis et veris et primis sumpti, quemadmodum in geometria et huic cognatis mathematicis sive geometriae subalternis accidit fieri : qui falsigraphus dicitur, quia falsa descriptione figurarum ex oppositis principiorum tantum svllozat.
Videtur autem hic modus syllogismi differre a praedictis modis : nam neque ex primis et veris syllogizat falsigraphus, et sic differt a demonstrativo in quadam materia vel modo materiae. Neque syllogizat ex probabilibus : probabile enim non cadit in diffinitionem materialem falsigraphi, sicut non cadit in diffinitionem demonstrativi. Cujus probatio est, quia falsigraphus neque sumit in faciendo syllogismum quae omnibus videntur, neque quae pluribus, neque quae sapientibus, et his omnibus vel pluribus, neque quae probabilibus, vel praecipuis : sed ex convenientibus et propriis quidem disciplinae sumptis, non autem veris facit syllogismum. Nam in eo quod semicirculos describit non ut oportet, in linea quae duplicis est furmae concavitatis et convexi- talis, aut lineas simplicis formae, aut rectas ducit non ut sunt ducendae, paralogismum facit, qui dicitur a AdminBookmark quod est juxta, et syllogismus, qui est ex oppositis eorum que proprie sunt convenientia scientiae demonstrativae : et in hoc differt a dialectico et litigioso. Convenit cum demonstrativo in forma et quadam materia : quia cum duplex sit materia svtlogismi, propinqua et remota : propositiones sunt materia propinqua in qua non convenit, quia principia et opposita principiorum non sunt eaedem propositiones, sed distantes per affirmationem et negationem, et per esse et non esse. Sed materia remota sunt termini : et quoad hanc materiam est falsigraphus ex convenientibus et propriis disciplinae sicut et demonstrativus. Et ideo non habet necesse proprium librum, in quo specialiter hic syllogismus doceatur : quia formam novam non habet, nec etiam materiam differentem a materia demonstrativi, sed qualitatem aliam habet materiae proximae et non remotae : quia ista eadem est in omni qualitate et quantitate. Propter quod cum differat ab aliis in materia aliquo modo considerata, praeter omnes alios modos est iste modus svllogismi.
Sunt igitur species syllogismorum probantium sive syllogismorum qui sunt ad propositum illi qui dicti sunt, demonstrativus et dialecticus, litigiosus et falsigraphus : duo penes materiam rectam et formam, duo autem penes obliquitatem ab aliis deficientes. A dialectico quidem deficiens sicut a minus bono litigiosus. Deficiens autem a demonstrativo falsigraphus sive disciplinae paralogismus. Unde dupliciter est deficiens, vel tripliciter paralogismus disciplinae, quemadmodum litigiosus tripliciter deficit a dialectico : quia novam formam non addit demonstrativus super dialecticum syllogismum, sed consequentiae necessitas confortatur in ipso, sicut dialecticus formam habitudinis localis addit supra formam syllogismi simpliciter, contra quam peccare
potest litigiosus. Nec habet eamdem formam demonstrationum, cum falsigrapho et demonstrativo non sunt eaedem propositiones sicut in dialectico qui est collectivus utriusque partis contradictionis. Non enim sequitur, si affirmativa propositio dialectica est, quod negativa dialectica non est : quia negativa est probabilis sicut affirmativa. Sed in demonstrativis si affirmativa demonstrativa est, sequitur quod negativa ejus demonstrativa non est. Sed in terminis tantum communicat demonstrativo paralogismus disciplinae. Nec possunt esse nisi duo syllogismi perfecti : per quod est materia probabilis vel necessaria, quae differentia habent principia : nam deficientes ab his non possunt esse nisi duo : unus quidem deficiens a perfecto, quod non nisi uno modo est falsigraphus simplex et divisivus est: alter autem deficiens ab imperfecto perfecto cum illo modo quod multis modis est litigiosus : et ideo est multiplex, et tres (ut dictum est) habet differentias.
Si autem quaeratur de tentativo, dicendum quod quia tentans ex communibus procedit, continetur sub dialectico. Ille autem qui ex manifeste falsis et impossibilibus, non est ex positis : et ideo non intenditur secundum istam, quae superius posita est, syllogismi diffinitionem.
Figuraliter igitur (hoc est, superficie tenus distinguendo haec de syllogismo et syllogismi speciebus) ista quae dicta sunt sufficiunt. Non enim dividitur syllogismus secundum genera disputationum, quia disputatio est actus et opponentis et respondentis. Syllogismus autem est collectio et collatio eorum qua complent perfectam ratiocinationem, et ideo secundum differentiam sic collatorum dividitur in species.